Text List

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, Sect. 2, Q. 1, Tit. 1, c. 1

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 1, T. 1, C. 1

UTRUM INNASCIBILITAS DICATUR SECUNDUM RELATIONEM.

Ad primum sic proceditur: a. Quaecumque differunt, substantialiter vel secundum accidens differunt; sed genitus et ingenitus non differunt accidens; ergo differunt substantialiter; quare non est eadem substantia geniti et ingeniti, et ita sequitur haeresis Ariani. — Contra: Maior est substantialis differentia quam accidensecundum talis; sed in divinis non potest esse differentia accidentalis propter summam simplicitatem essentiae; ergo nec differentia substantialis. Praeterea, in divinis non est differentia-nisi secundum relationem; ergo secundum substantiam non different res divinae, quia quae secundum relationem differunt, minime differunt; et hoc est quia mutatis relationibus non necesse est mutari ea quibus relationes insunt.

b. Item, Augustinus: Quidquid dicitur de Deo, dicitur aut secundum substantiam aut secundum relationem. — Contra: Innascibilitas non dicitur secundum substantiam aut secundum relationem. Item, dicitur in Sententiis, I libro, 26 d1st., quod non quidquid dicitur secundum substantiam, necesse est dici secundum accidens.

Contra: 1. Omne ens aut est substantia aut accidens ; ergo omne quod dicitur, secundum substantiam aut secundum accidens dicitur; quidquid vero non dicitur secundum substantiam, dicitur secundum accidens.

2. Item, omne quod dicitur de aliquo, aut est in. subiecto aut non. Si in subiecto est, dicitur secundum accidens; si non est in subiecto, substantia est; ergo etc.

Respondeo: Dicendum quod istae differentiae, secundum substantiam, secundum accidens, licet immediate se habeant in creaturis, non tamen in divinis. Unde Augustinus, in libro De Trinitate, contra Arium dicit: Non sequitur: ingenitus non praedicatur secundum accidens, ergo praedicatur secundum substantiam, sed sequitur: ergo praedicatur secundum substantiam vel secundum relationem. In creaturis vero praedicari secundum relationem continetur sub praedicatione accidentali, quoniam in creaturis relatio sub accidente continetur; non sic autem potest esse in divinis, quoniam Deo nihil potest accidere. Secundum hoc ergo, cum quaeritur utrum genitus et ingenitus differant secundum substantiam vel secundum accidens, non sufficienter dividitur in divinis, sed deberet addi vel secundum relationem. Tamen, ut dicit Ambrosius, in divinis non est separatio vel diversitas aut differentia, sed distinctio; unde non est concedendum in personis esse differentiam nisi cum determinatione, sed distinctionem. — Aliter potest dici quod differre aliqua substantialiter dicitur dupliciter: vel quia secundum substantiam differunt, et sic genitus et ingenitus non differunt substantialiter; vel quia differunt per se proprietatibus quae sunt ipsi qui differunt: et hoc modo praedicta differunt substantialiter; Pater enim et Filius, cum differant paternitate et filiatione, secundum se differunt, quoniam Pater est paternitas et Filius est filiatio ; possunt etiam dici differre substantialiter, ut substantia dicatur hypostasis, non prout sumitur pro essentia.

[Ad obiecta]: 1-2. Ad illud quod obicitur dicendum quod illae divisiones non sunt entis universaliter, sed solummodo entis creati; non enim in ente increato cadit accidens vel esse in subiecto: ideo praecedit alia divisio. Unde Augustinus, in V libro De Trinitate, ita respondet Ariano sic opponenti: "Quidquid de Deo dicitur vel intelligitur, non secundum accidens, sed secundum substantiam dicitur; quapropter ingenitum essePatri secundum substantiam est, et genitum esseFilio secundum substantiam est; diversum est autem ingenitum esseet genitum esse; diversa est ergo substantia Patris et Filii." "Quibus respondemus: Siquidquid de Deo dicitur, Secundum substantiam dicitur, ergo quod dictum est: "Ego et Pater unum sumus", secundum substantiam dictum est; una est igitur substantia Patris et Filii. Aut sis hoc non secundum substantiam dictum est, dicitur ergo aliquid det Deo non secundum, substantiam, et ideo non cogimur secundum substantiam intelligere genitumet ingenitum". — Et consequenter ostendit quod ingenitus dicitur secundum relationem, dicens: "Cum vero ingenitus dicitur Pater, non quid sit, sed quid non sit dicitur; cum autem relativum negatur, non secundum substantiam negatur, quia ipsum relativum non secundum substantiam dicitur". "Negativa ergoparticula non efficit illud ut quod sine illa relative dicitur, eadem praeposita, substantialiter dicatur, sed idtantum negatur quod sine illa aiebatur, sicut in ceteris praedicamentis; velut cum dicimus homo est, substantiamdesignamus, et qui dicit non homo est, non aliud genus enuntiat, sed tantum illud negat. Sicut ergosecundum substantiam aio cum dico homo est, sicsecundum substantiam [nego] cum dico non homo est" ; et sic in ceteris praedicamentis. "Quae cum ita sint, quia relative aio cum dico homo est filius, relative nego cum dico non filius est. Ac si quantumvalet quod dicitur filius, tantum valet quod dicitur genitus, tantumergo valet quod dicitur non-genitus, quantum valet quoddicitur non-filius. Relative autem negamus dicendo non-filius, relative igitur negamus dicendo non-genitus. Ingenitus porro quisest nisi non—genitus? Non ergo receditura relativo praedicamento, cum ingenitusdicitur". "Quod autem relative praedicatur non indicatsubstantiam: ita quamvis diversum sit genituset ingenitus, non indicat substantiam diversam, quia sicut filius ad patrem et non- filius ad non-patrem refertur, ita genitus ad genitorem et non-genitus ad non-genitoremreferri necesse est".

PrevBack to TopNext