Text List

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, Sect. 2, Q. 1, Tit. 1, c. 3

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 1, T. 1, C. 3

UTRUM INNASCIBILITAS SIT PROPRIETAS PATRIS.

Quaestio consequens est utrum innascibilitas sit proprietas Patris.

Quod sic videtur: a. Quia sufficienter distinguit personam Patris ab omni alia persona; ergo est proprietas.

Contra: 1. Pater dicitur ingenitus eo quod non est ens ab alio per generationem; sed hoc similiter convenit Spiritui Sancto; ergo non est proprium Patris, sed commune Patri et Spiritui Sancto esse ingenitum.

2. Item, videtur quod ingenitus, secundum quod dicitur negative, convenit essentiae, quia essentia non est ens ab alio; ergo non est propria notio Patris.

3. Item, si innascibilitas distinguit Patrem, ad quid erit alia proprietas distinguens?

4. Item, quae prius distinguit personam Patris, innascibilitas aut paternitas?

5. Item, cum procedere non conveniat Patri sicut nec nasci, quare assignatur proprietas Patri per privationem nativitatis, scilicet innascibilitas, et non similiter per privationem processionis, ut improcessibilitas?

Respondeo: 1. Ingeniius, sicut et ignorantia, dicitur dupliciter: negative et quasi contrarie. Primo modo convenit Patri, secundo modo convenit Spiritui Sancto; et ideo ingenitus non potest esse communis notio utrique, cum dicatur de eis multipliciter. Nec iterum ingenitus, prout dicitur quasi contrarie, id est habens proprietatem distinctam et quasi contrariam generationi, est alia notio a processione: Spiritus enim Sanctus, eo quod procedit ab alio per spirationem, est ingenitus.

2. Ad aliud dicendum quod non ens ab alio dicitur dupliciter: aut quia nullo modo est ens ab alio nec in se nec in alio aut non ens ab alio in se, tamen est ens ab alio in alio. Primo modo non convenit essentiae et est Patris proprietas; secundo modo convenit essentiae cum determinatione, et sic non est proprietas Patris, ut sit sensus: essentia est in Filio a Patre.

3. Ad aliud dicendum quod innascibilitas non dicit habitudinem ad alias personas, cum sit habitudo Patris ad Filium una et ad Spiritum Sanctum alia: quare necessariae fuerunt duae notiones quae dicerent has habitudines.

4. Ad aliud dicendum quod prius dicitur dupliciter: ante quod nihil vel quod proximius; per prius ergo distinguit innascibilitas, quia nihil ante, sed paternitas immediatius et proximius.

5. Ad aliud dicendum, sicut dictum est prius de spiratione. Vel dicendum quod innascibilitas, secundum rationem intelligentiae dicit non ens ab alio per generationem; potest ergo fieri negatio simpliciter ut negetur esse ab alio, et sic includit in se ingenerationem et improcessionem, et sic est proprietas Patris. Vel potest fieri abnegatio huius totius esse ab alio pergenerationem, et sic non est proprietas Patris: sic enim non-processibilitas esset Patris proprietas. Sed ad illud solutum est plenius in Quaestione De numero notionum.

PrevBack to TopNext