I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, Sect. 2, Q. 1, Tit. 1, c. 2
I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 1, T. 1, C. 2
UTRUM INNASCIBILITAS SIT NOTIO VEL PROPRIETAS.
Et videtur quod non sit notio: 1. Quia ingenitus vel innascibilis non dicit quid sit, sed quid non sit; unde non est nisi negatio vel privatio; negatio autem vel privatio non facit cognoscere aliquid simpliciter nec ostendit aliquam dignitatem vel perfectionem; unde non facit notionem vel proprietatem: sic enim essent infinitae proprietates, sicut quod non est Filius, quod non est Spiritus Sanctus.
[Solutio]: Ad hoc notandae sunt plurium opiniones. Quidam dicunt quod innascibilitas est quaedam proprietas quae inest Patri ex eo quod ipse a nullo est et alii sunt ab eo.
Sed contra: Quod ipse a nullo est, hoc negatio est, quod alii ab ipso sunt, affirmatio est; sed ex affirmatione et negatione nihil est, cum negatio nihil sit; ergo innascibilitas non est proprietas ex illis existens. — Item, quod alii sint a Patre, hoc in aliis est, non in Patre; ergo ex hoc non debet esse aliqua proprietas in Patre, sed in aliis. — Item, si aliqua proprietas inest Patri ex hoc quod ipse est a nullo et aliae personae ab ipso sunt, eadem ratione aliqua proprietas inest Spiritui Sancto ex eo quod nulla est ab ipso et ipse est ab aliis; et similiter aliqua proprietas inest Filio ex eo quod ipse est ab aliquo et alius ab eo; et ita erunt plures quam distinctae sint notiones.
Propter hoc exponunt quod sic intelligendum est: innascibilitas est proprietas quae inest Patri ex eo quod ipse a nullo est et ipse est principium aliorum.— [Sed iterum obicitur: Pater non est principium aliorum nisi] vel per generationem vel per spirationem vel per creationem; ergo secundum hoc innascibilitas non est aliqua nova notio, alia a generatione vel spiratione.
Alii dicunt quod innascibilitas est universalis auctoritas sive principalitas quae in solo Patre est, essentia autem divina non habet auctoritatem nisi respectu creaturarum.
Sed contra: Aut dicitur universalis principalitas, quia Pater est omnium aut quia universaliter intellecta. Si primo modo: ergo principalitas illa universalis non est aliud quam generatio vel spiratio vel creatio. Si dicatur universalis principalitas, quia universaliter intellecta, non propter hoc erit alia notio quam generatio vel spiratio vel creatio nisi ponatur homo communis qui non sit Sortes et Plato et sic de aliis; sed hoc nihil est.
Alii dicunt quod innascibilitas est fontalis plenitudo quae est in Patre et non est ad aliquid; sicut grammatica, licet sit alicuius, non tamen est ad aliquid: ita fontalis plenitudo, licet sit alicuius plenitudo, non tamen est ad aliquid.
Sed contra: Dicit Augustinus: "Quidquid dicitur de Deo aut dicitur secundum essentiam aut secundum relationem". Ergo fontalis plenitudo si non dicatur de Patre secundum relationem, dicetur de eo secundum essentiam; ergo fontalis plenitudo dicitur de essentia divina; ergo et innascibilitas; sed est hoc falsum. — Item, fons, in quantum fons, habet fluere; ergo est ad aliquid.
Alii dicunt quod innascibilitas est notio Patris per modum privationis: est enim innascibilitas privatio essendi ab alio in eo a quo sunt omnes alii, scilicet in Patre; dignitas est enim Patri, a quo sunt omnes alii, non esse ab alio, sicut dignitas est alicui regi non habere regnum ab alio, et per hoc distinguitur Pater ab aliis personis, sicut ovis non signata ab omni ove signata. Nec sequitur: innascibilitas est notio, ergo est ; sicut non sequitur: passio Christi est articulus, ergo passio Christi est. Et quod ita sit videtur per Augustinum, qui dicit quod " ingenitusnon dicit de Patre quid sit, sed quid non sit" ; et praepositio illa privativa non mutat praedicamentum. - Aristoteles etiam dicit quod sicut risibile proprium est hominis, ita non-risibile proprium est non-hominis; et ita negatio distinctiva est.
Nota ergo primo: In quocumque genere per negationem determinari oportet quid, non eo quod habeant imperfectionem vel defectum, sed quia non habent alia priora ante se quibus notificentur, sive quia noster intellectus non est potens hoc intelligere vel manifestare prout sunt in sua natura. Unde dicit Philosophus quod sicut oculus noctuae ad lucem diei se habet, ita intellectus ad naturae manifestissima. Ideo, dicit Damascenus quod de Deo possibile est scire quid non est, quid est autem est impossibile. Secundum hoc dicit Boethius, in libro De duabus naturis, quod Deum cognoscimus privatione. Similiter Philosophus definiens substantiam dixit ipsam esse ens non in alio, quoniam si diceretur quod est ens per se et quaereretur quid ens per se? oporteret hoc per negationem determinare. Ideo entia prima et perfectissima oportet negatione determinare, non quod illae negationes ostendant defectum in eis, sed quia nos non possumus intelligere quod subest negationibus, quod est ens perfectissimum. Innascibilitas ergo, cum dicitur notio Patris, non denotat detectum, sed potius perfectionem, quae significatur cum dicitur Pater est a se, sed quia hoc non possumus intelligere quomodo aliquid est a se, negatione determinamus.
Si autem quaereretur quae esset perfectior secundum rationem intelligentiae notio Patris, innascibilitas aut paternitas: dicendum quod innascibilitas quantum est ex parte rei, paternitas vero quantum ex parte intellectus nostri. Hoc enim est quaerere, cum Deus sit ens perfectissimum, utrum magis ei debeat attribui perfectio quod non est ab alto vel quod est principium et causa aliorum, et forte secundum utrumque determinatur summa perfectio in ipso, sed differenter: per unum quantum ad substantiam, per alterum quantum ad virtutem sive potentiam.