I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, Sect. 2, Q. 1, Tit. 1, c. 5
I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 1, T. 1, C. 5
UTRUM REMOTA PATERNITATE INTELLIGI POSSIT PERSONA INNASCIBILIS.
Restat quaerere utrum. remota per intellectum paternitate possit intelligi Pater in proprietate innascibilitatis.
Ad quod obicitur a. verbo Augustini: "Si Pater non genuisset Filium, nihilominus esset ingenitus" vel innascibilis. Videtur enim quod sit vera simpliciter, quia dicit Dominus, Ioan. 8, 54: "Est Pater meus qui glorificat me, quem vos dicitis quia Deus vester est". Ergo Patrem noverunt Iudaei; sed non in quantum Pater, quia Iudaei non distinguunt personas ; ergo in quantum innascibilis, et ita cognoscitur ille qui est Pater in quantum innascibilis vel ingenitus, sine paternitate.
b. Item, Iudaei et gentiles philosophi concedunt istam ille qui est a nullo creavit te ; ergo ille qui est innascibilis creavit te; de Patre vero, in quantum est Pater, nihil sciunt; ergo quantum ad illos, non intellecta paternitate, vera est haec iste creavit te, demonstrato illo qui est innascibilis; ergo Pater, etsi non genuisset Filium, nihilominus esset ille qui est, innascibilis; ergo nihilominus esset persona, quia iste terminus ille qui est supponere non potest nisi pro persona.
c. Item, dicunt quod innascibilis est notio eius a quo quidquid fluit fluere potest; aut ergo innascibilis dicit principium a quo fluunt omnia vel possunt omnia fluere. Si primo modo, ergo innascibilis dicit fluxum Filii; ergo paternitatem; ergo Pater, secundum quod Pater, generat; et hoc falsum. Si innascibilis dicit principium a quo possunt fluere omnia, ergo dicit Patrem, non prout est Pater, sed prout potest generare, etsi non generet. Inde sic: iste est innascibilis; ergo iste potest generare; ergo iste est; et ita verum est simpliciter quod, quamvis Pater non genuisset, nihilominus esset et esset ingenitus.
d. Item, praedicta positio non mutat suppositionem terminorum; ergo cum dicitur ille, qui est Pater, potest generare, iste terminus qui est supponit tantum pro una persona, quia in Trinitate non est nisi una persona quae possit generare; ergo supponit tantum pro persona illa; et ita Pater, etsi non genuisset, nihilominus esset haec persona.
Contra: 1. Si Pater non genuisset, non haberet paternitatem, et ita non haberet esse personale, cum paternitas faciat personam; nec haberet esse notionale, cum non esset persona; licet ergo esset, non esset nisi essentia, id est non haberet esse nisi essentiale; ergo non posset generare, quia essentia non potest generare.
2. Item, si iste, demonstrato Patre, quia potest generare, est, eadem ratione iste, demonstrato Filio, quia potest generari, est; et si hoc, ergo Filius est ; ergo Pater est; Pater ergo non potest intelligi posse generare quin genuerit.
Respondeo: 1. Sicut dictum est, si respectus habeatur ad naturam et essentiam rei divinae, falsum est quod dicit Augustinus, quia secundum naturam rerum divinarum, si Pater potest generare, generat, cum sciat et velit; unde si non generat, non potest generare; et ita si non genuisset, non esset. Vel potest haberi respectus ad naturam intellectus fidei vel ad naturam intellectus humani metaphorici. Si ad naturam intellectus fidei, iterum falsum est: ponit enim intellectus fidei quod si potest generare, generat. Sed habito respectu ad naturam intellectus humani metaphorici, verum est quod dicit Augustinus, loquendo de divinis, sicut loquimur de humanis: Adam enim, etsi nullum genuisset, nihilominus esset ingenitus; item, licet Pater non haberet paternitatem in actu, tamen haberet esse personale; distingueretur autem ipsa paternitate existente ibi inpotentia per hoc quod dico potens generare.
2. Ad ultimo obiectum dicendum quod non valet haec argumentatio: Pater, quia potest generare, est; ergo Filius, quia potest generari, est, quia potentia generandi active sequitur esse rei vel concomitatur, sed potentia generandi passive praecedit esse rei.
Hic est quaestio addenda de verbo Hilarii. Dicit enim in libro De Synodis: "Si quis innascibilemet sine initio dicat Filium, quasi duo sine principio et duo innascibilia et duo innata dicens, duos faciens deos, anathema sit". Quaeritur quare magis qui ponit duos innascibiles, ponit duos esse deos quam qui duos ponit esse Filios.