I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, Sect. 2, Q. 2, Tit. 1, c. 4
I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 2, T. 1, C. 4
UTRUM MISSIO DICATUR DE DEO AB AETERNO VEL EX TEMPORE.
Quod ab aeterno videtur: 1. Nam, sicut supra ostensum est, missio est quid aeternum et quid increatum; sed «quidquid est aeternum praedicatur de Deo ab aeterno; ergo missio praedicatur de Deo ab aeterno.
2. Item, Gregorius, in Moralibus: "Eo mittitur Filius quo generatur" ; sed generari convenit ei ab aeterno; ergo et mitti.
3. Item, inter ilium qui mittit et illum qui mittitur non, oportet quod sit "diversitas naturarum, sed solum distinctio personarum", sicut dicit Augustinus, in libro Contra perfidiam Arianorum, sicut nec inter procedentem et illum a quo procedit; ergo nec similiter inter mittentem et illum cui mittitur vel inter missum et illum ad quem fit missio, cum eadem ratio videatur utrobique, immo maior ex parte illa, quia inter mittentem et missum est distinctio ratione eius quod est esse ab alio, quod significatur ibi, et ratione auctoritatis, quorum neutrum significatur ex ista parte inter mittentem sive missum et illum cui fit missio; ergo si Spiritus Sanctus ab aeterno, in quantum amor, procedit a Patre in Filium, videtur similiter quod ab aeterno possit dici missus.
4. Item, sicut mitti habet relationem ad mittentem et ad ilium cui fit missio, ita donum habet comparationem ad illum a quo datur et ad illum cui datur; ergo si Spiritus Sanctus dicitur esse Donum ab aeterno et ex tempore, videtur similiter quod nullum sit inconveniens Spiritum Sanctum mitti ab aeterno et ex tempore.
5. Item, Augustinus comparat missionem Filii a Patre splendori qui mittitur ab igne; unde dicit quod "ignis mittit splendorem nec tamen splendor separatur ab igne", per hoc ostendens quod Filius mittitur a Patre nec tamen separatur ab eo. Sed si splendor ignis esset ab igne ab aeterno, possem dicere ignis mittit splendorem ab aeterno, sine esset illuminabile sive non; ergo cum missio Filii a Patre sit processio Filii a Patre ad illuminandum creaturam - et loquor de missione invisibili, cum semper Filius, quantum est in se, illuminet, sive sit illuminabile sive non, sicut dicitur Ioan. 1, 9: "Illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum", licet non omnis homo illuminetur — videtur quod missio possit convenire Deo ab aeterno.
6. Item, cum Spiritus Sanctus dicatur procedere ab aeterno et ex tempore, quare non potest dici mitti ab aeterno et ex tempore, et Donum esse ab aeterno et ex tempore?
7. Item, 15 dist. I libri Sententiarum, dicitur quod praeter generationem Filii a Patre est duplex missio Filii, scilicet invisibilis in mentem et visibilis in carnem; ergo generatio Filii dicitur missio; ergo si generatio Filii est ab aeterno, dicetur missio de ipse ab aeterno.
Contra: a. Nullum nomen connotans effectum in creatura dicitur de Deo ab aeterno; sed missio connotat effectum in creatura; ergo non dicitur de Deo ab aeterno.
b. Item, duplex est processio Filii et Spiritus Sancti, scilicet aeterna et temporalis. Processio autem aeterna dicitur de Filio ab aeterno et similiter de Spiritu Sancto, sed processio temporalis convenit eis solum ex tempore. Cum ergo idem sit missio passive dicta quod processio temporalis, sicut dicitur in libro Sententiarum, missio passive dicta convenit Filio et Spiritui Sancto solum ex tempore; sed missio passive dicta dicitur relative ad missionem active dictam; ergo missio, sive active dicta sive passive, convenit Deo solum ex tempore.
c. Ad idem etiam sunt auctoritas Augustini et auctoritas Bedae, quae ponuntur in secundo Problemate.
[Ad obiecta]. Ad primum dicendum quod est loqui de missione quantum ad principale significatum et quantum ad connotatum; ratione principalis significati est quid aeternum. Ratione connotati est ex tempore; cum autem aeternum coniungitur temporali in eodem termino, proprie loquendo debet iudicari temporale, sicut quando necessarium coniungitur contingenti, totum iudicatur contingens. Ideo in argumento isto est fallacia accidentis: missio est Deus, et Deus est aeternus, ergo missio est aeterna, quia aeternitas, quae est in principali significato missionis, infertur de connotato: hoc enim nomen aeternus, cum sit adiectivum, determinat ipsum terminum et ponit rem suam ratione totalis significati.
2. Ad aliud dicendum quod Gregorius loquitur de generatione temporali quae est ex matre, et tunc planum est quod eo dicitur missus quo generatus, quia tunc generatus quando missus; unde Augustinus, II De Trinitates: "Pater intelligitur eum misisse, cum fecit eum ex femina". Si autem exponatur de generatione aeterna, tunc potest dici quod ablativus notat principium effectivum vel quasi effectivum ; unde cum dicitur "eo mittitur quo generatur", non notatur quod generatio sit missio, sed quod ab eo est missio a quo est generatio, scilicet a Patre.
3. Ad tertium dicendum quod etsi missio non dicat loci mutationem, ut ille qui mittitur sit in loco in quo prius nouerat, dicitur tamen missio propter effectum aliquem, quia scilicet ille qui mittitur efficit aliquid quod prius non efficiebat. Et hoc est essentiale missioni, tamquam illud a quo imponuntur haec verba mittere et mitti, licet principaliter significent aliquid increatum. Unde non solum exigitur distinctio inter mittentem et missum et illum cui fit missio, sed oportet quod aliquid procedat ab ipsis, scilicet aliquis effectus, qui prius-non procedebat: nam ratione huius transfertur missio ad divina. Quia igitur Spiritus Sanctus semper procedit et eius processio nunquam incepit, ideo licet dicatur procedere a Patre in Filium, in quantum est amor, non tamen dicitur mitti, cum missio sit ad faciendum aliquid quod prius non fiebat. — Et si obicitur quod nuntius missus a rege ad faciendum aliquid, nihilominus mittitur, etsi illud non efficiatur: dicendum quod etsi non efficitur illud, tamen efficitur aliud quod prius non efficiebatur; unde nuntius dicitur moveri ad efficiendum, qui prius non movebatur, ratione cuius dicitur missus: non sic autem est de Spiritu Sancto.
4. Ad quartum dicendum quod Donum dicitur Spiritus Sanctus ab aeterno et ex tempore, non tamen missus. Et ratio huius est: quia Donum aliquando dicit respectum tantum ad creaturam, aliquando vero respectum et effectum. Quaedam enim sunt nomina quae dicunt respectum ad creaturam in habitu, sicut hoc nomen Dominus, quaedam respectum in actu, sicut Dominator. Illa vero quae dicunt respectum in habitu possunt ei convenire ab aeterno, sicut hoc nomen Dominus et hoc quod dico Donum: unde "dicitur Donum Spiritus Sanctus, non solum quia datus, sed quia donabilis", sicut dicit Augustinus, V De Trinitate. Unde esse Donum convenit ei ab aeterno, quia donabilis, et ex tempore, quia datus. Non sic autem est de missione, quia semper dicunt haec verba mittere et mitti respectum in actu. Unde etsi aliquo modo posset dici Spiritus Sanctus missibilis ab aeterno, non tamen potest dici mitti vel missus ab aeterno nec missio convenire ei ab aeterno, sed tantum ex tempore.
6. Et per hoc patet solutio ad illud quod postea quaerebatur: quare dicitur Donum ab aeterno et ex tempore et procedens ab aeterno et ex tempore, non tamen dici potest mitti ab aeterno et ex tempore. Non est enim simile de hoc quod dico procedere: nam procedere non dicit respectum ad creaturam, sed solum ad illud a quo procedit nisi per adiunctum, ut cum dicitur Filius vel Spiritus Sanctus procedit a Patre in creaturam vel temporaliter: nam propter adiunctum datur intelligi respectus sive effectus temporalis, ratione cuius dicitur processio temporalis et missio similiter.
5. Ad aliud dicendum quod haec est falsa: si ignis esset ab aeterno, quod missio splendoris esset ab aeterno, sive esset illuminabile sive non. Nam missio exigit terminum a quo et terminum ad quem; unde si non esset obiectum ad quod dirigeretur lux, ignis non diceretur emittere splendorem sicut nec illuminare, licet diceretur splendere vel lucere. Similiter nec dicitur illuminare quantum est in se, nisi cum praesens est illuminabile, nec tamen propter hoc sequitur si illuminat aliquo modo, quantum in se est, licet non illuminetur creatura rationalis, quod propter hoc mittat vel mittatur, quia sicut sol est principium sufficiens illuminationis, licet non semper efficiens, quia ponitur obstaculum, ita et lumen increatum, et ideo dicitur illuminare quantum in se est. Sed non sic est de missione, immo ad hoc quod mittatur oportet quod efficiat in actu, quia, sicut dictum est, missio transfertur ad divinas personas, non quia sunt in loco ubi prius non erant, sed quia in creatura rationali efficiunt aliquid quod prius non faciebant: quod non convenit nisi ab ipsis procedat effectus in actu.
7. Ad hoc quod obicitur quod missio est generatio, sicut videtur accipi ex verbis Magistri: dicendum quod Magister, cum dicit quod praeter generationem aeternam est duplex missio, loquitur secundum quosdam qui vocabant generationem aeternam missionem: unde postea subdit quod secundum istam generationem aeternam a quibusdam dicitur missus, sed melius est secundum illam dici genitus quam missus.
Sed tunc quaeritur: si non reprehenduntur isti qui dicebant generationem aeternam missionem, ergo non videtur inconveniens quod dicatur missus ab aeterno, sicut genitus. — Ad hoc dicendum quod illi qui sic dicebant non intendebant quod secundum aeternam generationem dicatur missio secundum completam rationem missionis, sed quia habetur congruitas ex hoc quod genitus adhoc quod possit mitti, quia ex hoc ipso quod ab alio est, mitti potest: unde non intendebant quod illa missio esset ab aeterno, sed potius ratio, qua congruebat ipsum mitti, quae dicitur generatio.