I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, Sect. 2, Q. 2, Tit. 1, c. 3
I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 2, T. 1, C. 3
QUID SIGNIFICETUR PER MITTERE ET MITTI.
Deinde quaeritur I. utrum missio dicatur essentialiter vel notionaliter, hoc est utrum mittere et mitti significent essentiam vel notionem.
Et videtur quod significent notionem: a. Beda, in Homilia Dominicae I post Ascensionem: "Spiritus Sancti missio est eius processio" ; sed processio dicitur de procedente Spiritu Sancto sive de Deo notionaliter; ergo missio similiter dicetur notionaliter.
b. Item, essentia non dicitur nec mitti nec mittere, quia mittens et missum distinguuntur ab invicem, essentia autem nec distinguit nec distinguitur; ergo mittere et mitti non dicuntur essentialiter.
c. Item, quidquid dicitur de Deo essentialiter, convenit tribus; sed missio, sive dicatur active sive passive, non convenit tribus, quia missio active dicta non convenit Spiritui Sancto, nec missio passive dicta Patri; ergo missio non dicitur essentialiter.
d. Item, hoc nomen Deus significat divinam essentiam, tamen aliquando trahitur ad personam ; sed ad significandum personam, sive distincte pro una sive indistincte pro duabus, nunquam trahitur per nomen essentiale, sed oportet quod adiungatur ei aliqua dictio significans personam vel notionem, ut dictio vel propositio notionalis. Unde cum dicitur Deus spirat, trahitur ad supponendum pro persona Patris et Filii indistincte; cum dicitur Deus procedit, trahitur ad significandum pro persona Filii et Spiritus Sancti indistincte; cum vero dicitur Deus generat, Deus generatur, Deus spiratur, trahitur ad supponendum pro una distincte; sed cum dicitur Deus mittit Deum, trahitur ad supponendum pro persona, et pro alia persona in subiecto, pro alia in praedicato ; ergo illud, per quod trahitur, non significat essentiam, sed personam vel notionem; et non trahitur nisi per hoc quod dico mittit ; ergo hoc quod dico mittit non significat essentiam, sed notionem.
Contra: 1. Omne nomen, dictum de Deo secundum divinam naturam, connotans effectum in creatura, est essentiale, et hoc est quia indivisa sunt opera Trinitatis; sed missio dicitur de Deo secundum divinam naturam et connotat effectum in creatura; ergo dicitur de Deo essentialiter.
2. Item, nulla notio est communis Filio et Spiritui Sancto; sed missio, passive dicta, est communis Filio et Spiritui Sancto ; ergo missio passive dicta non significat notionem.
3. Item, Augustinus, II De Trinitate: "Mitti a Patre Filius sine Spiritu Sancto non potuit, quia Pater intelligitur eum misisse, cum fecit eum ex femina, quod non fecit sine Spiritu Sancto". Ergo missio Filii in carnem est communis Patri et Spiritui Sancto; sed nihil est eis commune nisi essentia; ergo missio Filii in carnem significat divinam essentiam.
[Solutio]: Ad hoc dicendum quod haec verba mittere et mitti de intellectu suo dicunt et essentiam et notionem: dicunt enim respectum personae ad personam, dicunt etiam respectum personae ad creaturam, ratione cuius dicuntur essentialiter: unde significant personam essentialiter. Quaedam enim sunt nomina quae significant essentiam essentialiter, ut hoc nomen essentia ; quaedam vero quae significant essentiam personaliter, ut hoc nomen Deus et ea quae significant essentiam in suppositis, et per additionem nominum personalium vel notionalium trahuntur ad supponendum pro aliqua persona vel pro aliquibus, ut cum dicitur Deus generat, Deus generatur, Deus spirat. Sunt etiam alia quae significant personam personaliter, ut ista nomina Pater, Filius, Spiritus Sanctus. Sunt etiam alia quae significant personam essentialiter, ut hoc nomen persona et hoc quod dico mittere et mitti ; unde in iis verbis attribuitur aliquid, personae ratione essentiae: unde essentia nec mittit nec mittitur, sed persona ratione essentiae sive essentia in persona.
[Ad obiecta.]: 1. Ad illud quod obicitur quod connotant effectum in creatura: dicendum quod verum est; sed tamen non solum connotatur, praeter essentiam effectus, sed significatur respectus, qui est personae ad personam, ratione,, cuius significant haec verba mittere et mitti distinctionem sive relationem, quae non convenit essentiae; unde quantum ad hoc. dant intelligere personam vel personas.
2. Ad hoc quod obicitur quod nulla notio est communis Filio et Spiritui Sancto, et missio passive dicta est communis Filio et Spiritui Sancto etc.: dicendum quod sunt quaedam nomina quae significant indistincte relationem sive respectum unius personae ad aliam, et talia dicuntur de tribus personis, licet non in singulari numero, sed in plurali, ut hoc nomen persona et haec nomina aequalis et similis. Unde dicimus Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt personae, sunt aequales, sunt similes: quia enim significant respectum, dicuntur in plurali numero; quia vero indistincte, dicuntur de tribus personis. Alia vero sunt quae dicunt relationem aliquo modo distincte, aliquo modo indistincte, sicut illa quae dicunt relationem duarum personarum ad tertiam, ut hoc quod dico spirare, dictum de Patre et Filio respectu Spiritus Sancti, et hoc quod dico procedere, dictum de Filio et Spiritu Sancto respectu Patris, et talia sunt haec nomina mittens et missus ; unde haec dicuntur de duabus personis nisi determinentur per adiunctum ad significandum pro una, ut cum dicitur missus in carnem vel missus ad sanctificandum creaturam ; nunquam vero dicuntur de tribus personis. Aliquando vero significatur respectus unius personae ad aliam distincte, ut per haec nomina generans et genitus. — Cum ergo dicitur quod nulla notio sive relatio est communis Filio et Spiritui Sancto: dicendum quod verum est de illis notionibus quae dicunt relationem unius personae ad aliam distincte. Praeterea, si dicatur procedere ab alio de Filio et Spiritu Sancto, hoc non est univoce, quia alius et alius est modus procedendi ; unde quia modus procedendi distinguit notiones in divinis, ideo non sequitur si esse ab alio sit commune aliquo modo, quod aliqua notio sit communis; sed aliqua potest esse communis Patri et Filio respectu Spiritus Sancti, quia una est productio et eodem modo dicta de utroque. — Et si obicitur quod nihil est eis commune nisi essentia: dicendum quod est communitas secundum rem et est communitas secundum habitudinem, sicut dictum est supra, Quaestione De persona, quando quaesitum est de communitate huius nominis persona. Unde sicut distinguere et distingui commune est tribus personis, non secundum rem, sed secundum habitudinem, ita mittere et mitti potest esse commune duabus personis convenientibus in aliqua habitudine, et hoc melius supra declaratum est.
3. Ad illud quod dicit Augustinus quod "mitti Filius sine Spiritu Sancto non potuit": dicendum quod loquitur ibi Augustinus de Filio secundum humanam naturam et de missione illa qua missus est in mundum; unde illa missio nihil aliud est quam manifestatio Filii in carne, quae convenit toti Trinitati; unde subiungit Augustinus quod "Pater intelligitur eum misisse, cum fecit eum ex femina". Nec propter hoc sequitur si missio illa sit et Spiritu Sancto, quod Filius sit a Spiritu Sancto, sed quod incarnatio Filii sit a Spiritu Sancto; unde secundum hoc bene conceditur quod tota Trinitas misit Filium secundum naturam humanam, secundum quod dicitur in Isai. 48, 16: "Et nunc Dominus misit me et Spiritus eius".
II. Sed adhuc quaeritur, cum in intellectu eius quod est mittere et mitti sit essentia et persona, quid per prius significetur ibi, utrum essentia vel persona.
Et videtur quod essentia: 1. Quia semper in divinis prius cadit in intellectu essentia quam persona.
2. Item, haec verba mittere et mitti significant aliquid quod attribuitur personae vel personis ratione essentiae; ergo si illud quod significant attribuitur personae ratione essentiae, per prius videntur significare essentiam quam personam.
Sed contra: a. Prior est respectus personae ad personam quam respectus essentiae seu personae ad creaturam; ergo si in istis verbis mittere et mitti significetur uterque respectus, et ratione primi respectus significent personam vel notionem, ratione secundi, qui est communis toti Trinitati, significent essentiam, per prius videntur significare personam vel notionem quam essentiam.
b. Item, prius est procedere personam a persona quam ipsam processionem manifestari in creatura. Cum ergo missio nihil aliud sit quam processio personae manifestata per aliquem effectum in creatura, videtur quod haec verba mittere et mitti per prius significent distinctionem personae a persona quam essentiam.
[Solutio]: Ad hoc dicunt quidam quod haec verba mittere et mitti per prius significant divinam essentiam, sed consignificant distinctionem personae et persona, et quod significant essentiam in rectitudine et distinctionem in obliquitate. Unde dicunt quod missio est manifestatio processionis personae per aliquem effectum in creatura: unde, quia manifestatio dicitur in rectitudine et processio in obliquitate, dicunt quod missio significat essentiam et consignificat distinctionem, sicut haec nomina aequale et simile.
b. Et per hoc solvunt ad secundo obiectum. Nam missio non est processio manifestata, sed potius ipsa manifestatio processionis; unde per prius intelligitur manifestatio active dicta, deinde respectus sive relatio quae est in persona, tertio intelligitur effectus connotatus in creatura.
a. Et per hoc etiam patet solutio ad primo obiectum. Nam licet respectus personae ad personam prius sit quam respectus essentiae ad creaturam, tamen per prius significatur in hoc quod dico mittere vel mitti, quia ab illo respectu imponitur hoc quod dico mittere vel mitti: unde significatur actus manifestationis ut transiens super hoc quod dico procedere.
Sed adhuc obicitur contra istos: Si missio essentialiter sit manifestatio processionis, sed manifestatio processionis convenit toti Trinitati, quia tota Trinitas manifestat creaturae processionem Filii et Spiritus Sancti; ergo missio Filii et Spiritus Sancti convenit toti Trinitati.
Ad hoc respondent quod non sequitur, quia licet manifestatio illius processionis conveniat toti Trinitati, tamen nomine missionis designatur quod illam, manifestationem habeat una persona ab alia: quod non convenit toti Trinitati. Unde sicut operari commune est toti Trinitati, tamen operari per Filium non convenit nisi soli Patri, nec operari per Spiritum Sanctum nisi Patri et Filio, similiter est in iis verbis mittere et mitti.
Aliis autem videtur quod haec verba mittere et mitti de intellectu suo primo dicunt personam sive respectum personae ad personam, qui attribuitur personae vel personis duabus indistincte, et hoc ratione personae; secundo vero consignificant actum, qui est respectu creaturae, qui attribuitur personae vel personis ratione essentiae. Unde dicunt quod missio passive dicta est processio personae manifestata per effectum in creatura, missio vero active dicta est productio personae manifestata per effectum in creatura ; unde haec verba mittere et mitti significant personam essentialiter: unde de missione praedicatur notio in rectitudine. Cum enim idem sit missio quod processio temporalis, processio autem temporalis primo significat notionem personae, secundo consignificat actum qui convenit personae ratione essentiae, similiter et missio.
[Ad obiecta]; 1. Ad hoc quod obicitur quod prius cadit in intellectu essentia quam persona vel notio ; dicendum quod verum est, quando essentia significatur absolute; sed quando essentia significatur ut in respectu ad creaturam, nihil prohibet primo personam cadere in intellectu quam essentiam, sicut cum dicitur Pater Verbo loquitur creaturas, praeintelligitur exitus Filii a Patre in hoc quod dico loqui, et consignificatur exitus creaturae, qui est communis Trinitati: unde primo intelligitur exitus Filii a Patre et deinde actus qui est respectu creaturae.
2. Ad aliud dicendum quod verum est quod haec verba mittere et mitti significant aliquid quod attribuitur personae vel personis ratione essentiae; illud tamen non est primo significatum in hoc quod dico mittere vel mitti, sed potius respectus personalis, qui attribuitur personae, non ratione essentiae, sed ratione suppositi.