Text List

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, Sect. 2, Q. 2, Tit. 2, c. 1

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 2, T. 2, C. 1

UTRUM MISSIO ACTIVE DICTA CONVENIAT TRINITATI RESPECTU FILII VEL SPIRITUS SANCTI.

Circa primum sic obicitur: 1. Augustinus, in libro Contra perfidiam Arianorum: "Nec Pater sine Filio nec Filius sine Patre misit Spiritum Sanctum, sed eum pariter ambo miserunt, inseparabilia quippe sunt opera Trinitatis". Haec autem ratio nulla esset nisi mittere Spiritum Sanctum esset actus totius Trinitatis; ergo missio active dicta convenit toti Trinitati.

2. Item, sicut dictum est, missio transfertur ad divinas personas, non quia aliqua illarum sit ubi prius non erat, sed quia per illas aliquid efficitur quod prius non fiebat; missio ergo convenit personis ratione alicuius effectus procedentis ab ipsis, sicut et processio temporalis; sed ille effectus communis est toti Trinitati et ille effectus est a tota Trinitate; ergo et missio est a tota Trinitate.

3. Item, Spiritus sanctus mittitur a Patre et Filio, hoc certum est; item, mittitur a se ipso, sicut dicitur in 15 dist. I libri Sententiarum ; ergo Spiritus Sanctus mittitur a tota Trinitate, ergo tota Trinitas mittit Spiritum Sanctum; ergo missio active dicta convenit toti Trinitati.

Contra: a. Beda, in Homilia Dominicae I post Ascensionem: "Missio Spiritus Sanctiest eius processio" ; sed Spiritus Sanctus non procedit a tota Trinitate; ergo non mittitur a tota Trinitate; ergo haec est falsa tota Trinitas mittit Spiritum Sanctum.

b. Item, Pater est persona quae a nulla, sed a qua alia, Filius persona quae ab alia, a qua alia, Spiritus Sanctus persona quae ab alia, a qua nulla persona; sed Pater dicitur mittere, quia ab ipso est alia persona, mitti vero non dicitur, quia non est ab aliqua persona, sicut dicit Augustinus ; Filius vero dicitur mitti et mittere, quia est ab alio, a quo alius; ergo Spiritus Sanctus dicetur missus, quia ab alio, sed non mittens, quia nullus ab ipso; ergo mittere non convenit toti Trinitati sicut nec mitti.

c. Item, si tota Trinitas ratione effectus connotati mitteret Spiritum Sanctum, cum similiter connotetur effectus in missione Filii, tota Trinitas mitteret Filium, et ita Spiritus Sanctus mitteret Filium: quod non invenitur nisi de Filio secundum humanam naturam.

d. Item, mittere Filium est aliquid operari per Filium in creatura rationali; sed operari per Filium non convenit toti Trinitati ; ergo nec mittere Filium convenit toti Trinitati; ergo similiter nec mittere Spiritum Sanctum; ergo missio active dicta non convenit Trinitati.

[Solutio]: Ad hoc dicendum quod super hoc sunt opiniones. Nam sunt quidam qui concedunt quod missio sive Filii sive Spiritus Sancti active dicta convenit toti Trinitati; unde sicut concedunt quod tota Trinitas dat Filium et etiam Spiritum Sanctum, ita concedunt quod tota Trinitas mittit Spiritum Sanctum et similiter Filium.

Alii autem negant utramque. Alii autem concedunt istam tota Trinitas dat Filium vel Spiritum Sanctum, sed negant istam tota Trinitas mittit Filium vel Spiritum Sanctum.

Notandum igitur quod missio active dicta potest dupliciter determinari. Nam uno modo dicit divinam essentiam et consignificat distinctionem sive notionem, et sic dicitur missio manifestatio productionis alicuius personae per aliquem effectum in creatura ; et quia per nomen missionis significatur divina essentia principaliter et in rectitudine, a qua est effectus, notio vero secundario et in obliquitate, quia manifestatur in illo effectu: ideo concedunt quod missio active dicta convenit toti Trinitati; unde sicut concedunt istam tota Trinitas manifestat processionem Filii et Spiritus Sancti, ita concedunt quod tota Trinitas mittit Filium et Spiritum Sanctum et concedunt rationes primas quae sunt pro parte ista.

[Ad obiecta]: a. Ad primo autem obiectum dicunt quod, cum dicit Beda: "Spiritus Sancti missio est eius processio", loquitur de processione temporali qua dicitur Spiritus Sanctus procedere ratione effectus, in quo datur vel manifestatur dari Spiritum Sanctum. Unde Spiritus Sanctus non dicitur procedere nisi ratione effectus procedentis ab ipsa Trinitate, cum quo effectu simul datur Spiritus Sanctus: et secundum hanc improprietatem concedit Magister, in I Sententiarum, 15 dist., quod Spiritus Sanctus procedit a se et mittitur a se; secundum hoc etiam conceditur quod Spiritus Sanctus incipit esse in rationali creatura quando datur ei gratia.

b. Ad aliud quod obicitur quod Pater, qui a nullo est, non dicitur missus, ergo Spiritus Sanctus a quo nullus, non dicitur mittens: dicunt quod non est simile, quia in iis verbis mittere et mitti consignificatur habitudo principii ad illud quod est de principio; esse autem ab aliquo sive a principio negatur sive removetur universaliter a Patre, ita quod nullo modo potest dici esse de principio; esse autem principium non removetur universaliter a Spiritu Sancto, sed Spiritus Sanctus dicitur esse principium creaturae sive effectus qui fit in creatura. Et ideo sicut conceditur quod Spiritus Sanctus facit se esse in creatura per gratiam et Trinitas facit Spiritum Sanctum per gratiam esse in creatura rationali, ita potest concedi quod tota Trinitas mittit Spiritum Sanctum.

c. Ad aliud autem satis patet solutio. Nam secundum istam rationem missionis, quae dicta est, sicut conceditur quod tota Trinitas mittit Filium, ita etiam conceditur quod Spiritus Sanctus mittit Filium, quia facit ipsum cognosci quod procedit aeternaliter a Patre per effectum procedentem ab ipso temporaliter.

d. Ad aliud autem solvunt per interemptionem. Non enim idem est operari per Filium et mittere Filium, sed potius manifestare illam operationem esse per Filium. Unde concedunt istam Spiritus Sanctus mittit Filium vel Trinitas mittit Filium, non quia Trinitas vel Spiritus Sanctus operetur per Filium, sed quia Trinitas vel Spiritus Sanctus per aliquem effectum, appropriatum Filio, manifestat Patrem operari per Filium: et hoc bene convenit toti Trinitati.

Alio autem modo potest determinari missio, scilicet ut primo et principaliter significet notiotionem, secundario vero actionem sive manifestationem, qua illa notio manifestatur per aliquem effectum. Unde hoc modo dicitur missio active dicta productio alicuius personae manifestata per aliquem effectum in creatura. Unde duo dicuntur nomine missionis, scilicet notio principaliter ibi significata et manifestatio illius notionis per effectum ibi consignificata. Quia igitur illud quod principaliter significatur nomine missionis non convenit toti Trinitati, non concedunt quod missio active dicta conveniat toti Trinitati; ideo dicunt quod haec est falsa proprie loquendo tota Trinitas mittit Filium vel Spiritum Sanctum, licet actio ibi secundario significata, a qua est effectus in creatura, conveniat toti Trinitati.

[Ad obiecta-]. 1. Ad hoc ergo quod primo obicitur per auctoritatem Augustini: dicendum quod, sicut dictum est, in missione active dicta manifestatio illius productionis, et praeter hoc etiam effectus per quem manifestatur. Non vult ergo dicere Augustinus quod missio sit opus totius Trinitatis nisi accipiatur improprie, sed [quod] illud quod est ibi per modum operationis, scilicet manifestatio productionis, sit opus Trinitatis et hoc innuit, cum dicit: "indivisa sunt opera Trinitatis".

2. Ad aliud dicendum quod, licet missio transferatur ad divina ratione praedicta, quia dicitur efficere in creatura quod prius non faciebat, non illud primo et principaliter significatur in nomine missionis, sed potius respectus personae mittentis ad illam quae mittitur, qui non est communis toti Trinitati, et ideo nec missio communis est.

3. Ad tertium vero responsio postea habebitur, scilicet in sequenti Problemate.

PrevBack to TopNext