Text List

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, Sect. 2, Q. 2, Tit. 2, c. 2

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 2, T. 2, C. 2

UTRUMI MISSIO ACTIVE DICTA CONVENIAT ALICUI PERSONAE RESPECTU SUI

Consequenter quaeritur I. utrum missio active dicta conveniat alicui personae respectu sui, hoc est utrum vere possit dici Pater mittit se vel Filius vel Spiritus Sanctus.

Ad quod sic.: a. Magister, in 15 dist. I libri Sententiarum, concedit quod Spiritus Sanctus mittitur a se et procedit a se; ergo Spiritus Sanctus mittit se.

b. Item, Augustinus, IV De Trinitate: "Sicut generari est Filium esse a Patre, ita Filium cognosci esse a Patre est Filium mitti, et sicut Spiritum Sanctum Donum Dei esse est a Patre procedere, ita Spiritum Sanctum cognosci quod a Patre procedat est Spiritum Sanctum mitti" ; sed istud cognosci est a Spiritu Sancto, ergo missio Spiritus Sancti est ab ipso; ergo Spiritus Sanctus mittit se.

c. Item, Beda: "Cum gratia hominibus datur, mittitur Spiritus Sanctus". Ergo nihil aliud est Spiritum Sanctum mitti quam gratiam conferri, cum qua etiam datur ipse Spiritus Sanctus; ergo mittere Spiritum Sanctum est ipsum per gratiam conferre; sed hoc convenit Spiritui Sancto; ergo mittere se convenit Spiritui Sancto; ergo eadem ratione convenit aliis personis.

Contra. 1. Mittere et mitti dicuntur relative ad invicem et mittens et missus; sed nihil relative dicitur ad se; ergo nulla persona mittit se vel mittitur a se.

2. Item, Hieronymus, super Ezech. 16, 52: Convertam etc., in Glossa quae sic incipit: Grandis misericordia, dicit: "Quod coniunctum est in uno corpore mitti non potest, sed quod extra est". Ergo oportet quod inter mittentem et missum sit aliqua separatio vel distinctio ad minus personalis, etsi non essentialis; sed nulla persona distinguitur a se; ergo nulli personae convenit mittere se vel mitti a se.

3. Item, mitti dicit subauctoritatem; ergo suum activum sive correlativum dicit auctoritatem; sed nihil habet auctoritatem vel subauctoritatem respectu sui; ergo mittere non convenit alicui personae respectu sui.

II. Item, quaeritur utrum haec sit concedenda Spiritus Sanctus dat se vel Pater vel Filius dat se.

a. Ad hoc autem quod sit vera, adducit Magister rationes et auctoritates, in libro Sententiarum. Obicit enim sic: "Cum enim donatio Spiritus Sancti sit operatio Dei, sed indivisa sunt Opera Trinitatis, ergo dare Spiritum Sanctum convenit toti Trinitati; ergo Spiritui Sancto; ergo Spiritus Sanctus dat se".

b. Item, Ioan. 3, 8: "Spiritus ubi vult, spirat" ; spirare autem nihil aliud est quam dare Spiritum; ergo Spiritus Sanctus dat se ipsum.

c. Item, si Pater et Filius possunt dare vel dant Spiritum Sanctum, et Spiritus Sanctus non potest dare vel non dat se ipsum, aliquid possunt vel aliquid operantur Pater et Filius quod non potest vel non .operatur Spiritus Sanctus.

d. Item, ad hoc est auctoritas Augustini, quam ponit Magister ibi. Dicit enim, XV De Trinitate: "Sicut corpus carnis nihil aliud est quam caro, sic donum Spiritus Sancti nihil aliud est quam Spiritus Sanctus". Ergo Spiritus Sanctus est dans et donum; ergo cum datur, a se ipso datur; ergo Spiritus Sanctus dat se.

e. Item: Augustinus, ibidem: " "Ita datursicut donum Dei, ut etiam se ipsum det sicut Deus"". Ergo Spiritus Sanctus dat se ipsum; ergo eadem ratione Pater dat se et Filius dat se.

Contra: 1. Augustinus, in libro De Trinitate: "Donumrefertur ad illum qui dat et ad illum cui datur". Ergo si Spiritus Sanctus distinguitur ab illo cui datur ratione relationis, ergo similiter ab illo a quo datur; ergo Spiritus Sanctus non potest esse dans et datum sive donum.

2. Item, dicit Magister, in Sententiis, quod Spiritus Sanctus non potuit dari a creatura, quia si daretur a creatura, procederet a creatura vel esset a creatura, ergo similiter si Spiritus Sanctus datur a se, procedit a se. — Si dicatur, sicut dicit Magister, in Sententiis, quod in quantum datus est a se vel procedit a se in quantum Deus - ergo eadem ratione potest dici quod Pater dat se et datur a se et mittit se et mittitur a se; quod tamen non concedit Augustinus nec etiam ipse Magister, sicut postea videbitur.

3. Item, rationes Magistri propter quas videtur concedere quod Spiritus Sanctus dat se et datur a se, mittit se et mittitur a se et quod procedit a se, non videntur valere. Nam in omnibus videtur esse commutatio praedicamenti, quoniam mitti et mittere, dari et dare sive etiam procedere non significant quid, sed ad aliquid, quia missio Spiritus Sancti a Patre et Filio est processio eius a Patre et Filio. Et est instantia: Pater potest generare; Filius vel Spiritus Sanctus non possunt generare; ergo aliquid potest Pater quod non potest Filius vel Spiritus Sanctus.

[Solutio]. I. Ad hoc notandum quod super veritate praedictarum propositionum plures fuerunt opiniones. Quidam dicunt istas esse falsas: Spiritus Sanctus mittit se et Spiritus Sanctus procedit a se, et hoc ratione distinctionis et auctoritatis vel subauctoritatis quae significantur in iis verbis mittere et mitti. Unde auctoritates quae videntur haec dicere, exponunt hoc modo: Spiritus Sanctus mittit se, id est a Spiritu Sancto est effectus in quo cognoscitur missus.

Alii dicunt quod mitti et mittere dupliciter dicuntur, scilicet proprie et improprie: proprie, quando dicunt distinctionem sive auctoritatem et subauctoritatem, et sic non sumuntur in praedictis locutionibus; quandoque autem mittere est idem quod dare sive communicare se creaturae rationali, et tunc sumitur minus proprie, et in hoc sensu concedunt praedictas locutiones. Et hoc volunt trahere ex littera. Dicit enim Magister sic: "Spiritus Sanctus dat se et datura se".

Alii autem dicunt et verius, ut videtur, quod cum dicitur Spiritus Sanctus mittit se vel dat se, significatur persona Spiritus Sancti sub alia et alia ratione, sicut cum dicitur intellectus intelligit se. Unde cum dicitur Spiritus Sanctus mittit se vel dat se, tria intelliguntur ibi, scilicet persona mittens, quae est Spiritus Sanctus, et actio Spiritus Sancti, quae est idem quod ipse, et effectus in creatura, cum quo etiam effectu datur Spiritus Sanctus: non quia in creatura simpliciter incipiat esse Spiritus Sanctus, sed quia est ibi alio modo quam prius; et attribuitur personae Spiritus Sancti illud quod per se est ipsius effectus; unde secundum hoc dicitur Spiritus Sanctus faciens se in creatura per gratiam et factus in creatura. Et hoc videtur dicere Augustinus cum dicit: "Ita datur sicut donum Dei, ut se ipsum det in quantum Deus".

Secundum hoc ergo potest de facili responderi ad omnia alia: quae obiciuntur, scilicet quod haec verba mittere et mitti dicunt relationem vel distinctionem sive secundum auctoritatem et subauctoritatem. Dicendum enim est quod non semper dicunt ista secundum rem, sed solum secundum rationem: unde unum et idem aliquando sub alia ratione et alia potest significari.

Notandum ergo quod, eum haec verba mittere et mitti significant distinctionem ratione relationis et auctoritatis, significatur illa distinctio diversimode. Aliquando enim significatur per illa verba distinctio secundum essentiam, ut cum dicitur tota. Trinitas mittere Christum hominem vel angelos vel prophetas. Aliquando vero significatur distinctio secundum personam sive secundum originem solum, ut cum dicitur Pater mittere Filium vel Pater et Filius mittere Spiritum Sanctum. Aliquando vero secundum rationem tantum, ut cum dicitur Spiritus Sanctus mittit se: unum enim et idem potest esse supra se secundum rationes diversas, prout dicitur quod ratio, considerata ut ratio, est supra se ipsam in quantum consideratur ut quaedam natura, et summus Pontifex, in quantum summus Pontifex, est supra se in quantum est quaedam singularis persona. Secundum primum modum accipit Hieronymus missionem, cum dicit quod illud "quod mittitur semper est extra et non coniunctum". Secundum secundum modum accipit Augustinus missionem, cum dicit Super Ioannem "Minorne est Filius quia missus? missionem audio, non separationem" ; quasi dicat discretio personalis exigitur inter mittentem et missum, non separatio. Tertio modo accipit Magister, in Sententiis, cum dicit quod Spiritus Sanctus mittit se et mittitur ac se.

II. 1. Eodem modo potest dici de hac Spiritus Sanctus dat se et, datur a se, quia si dare dicat relationem vel auctoritatem respectu dati, non notatur ibi distinctio secundum rem sive auctoritas, sed solum secundum rationem, sicut dictum est. Aliquando tamen accipitur dare pro influere, et dari pro inspirari, et tunc concedunt simpliciter Spiritus Sanctus dat se et datur a se, quia tunc non notatur ibi auctoritas neque etiam relatio nisi ad illud cui fit datio sive inspiratio. Unde istae inter alias minus habent improprietatis; istae vero magis Spiritus Sanctus mittit se et mittitur a se ; ista vero maxime Spi— ritus Sanctus procedit a se, quia scilicet attribuitur Spiritui Sancto quod est effectus tantum. Minus est impropria activa quam passiva; unde haec est minus impropria Spiritus Sanctus dat se quam haec Spiritus Sanctus datur a se, propter habitudinem causae sive principii quae notatur in ablativo ratione praepositionis; tamen utraque potest vera esse eo modo quo dictum est.

2. Ad aliud dicendum quod bene sequitur: Spiritus Sanctus datur a creatura, ergo procedit a creatura, sive sumatur dari pro eo quod est mitti, sive pro eo quod est infundi sive inspirari; non tamen sequitur: Spiritus Sanctus dat se, ergo procedit a se, et ratio huius dicetur infra, quando quaeretur utrum dari vel mitti conveniat Patri.

3. Ad illud quod obicitur quod in rationibus Magistri videtur esse commutatio praedicamenti: dicendum quod in hoc quod dico mittere et mitti tria intelliguntur, scilicet notio et actio, quae est divina essentia, quae significatur ut relata ad creaturam, et etiam effectus connotatus in creatura. Procedunt ergo rationes Magistri ratione actionis, quae significatur in iis verbis mittere et mitti, qua tota Trinitas efficit aliquid in creatura, et haec significat quid, non ad aliquid. Nec est simile de hoc quod dico generare vel spirare: nam ista non dicunt effectum in creatura nec essentiam, sed puram notionem; unde non dicunt quid, sed ad aliquid solum.

PrevBack to TopNext