Text List

Q. II, M. II, c. 4.

I, Tract. Intro., Q. 2, M. 2, C. 4

UTRUM DEUS COGNOSCATUR RATIONE VEL INTELLIGENTIA.

Quaeritur iterum, cum cognitio Dei non sit per sensum, sed per intellectum, ex parte autem intellectus multiplicetur vis apprehensiva, secundum B. Augustinum, ut ratio et intelligentia, quaeritur ergo utrum Deus cognoscatur ratione vel intelligentia solum.

Ad quod sic: a. In Psalmo: "Signatum est super nos tamen vultus tui, Domine". Glossa: "Lumen vultus ratio est, quae est ad cognoscendum Deum".

b. Item, illa vi, quae est in anima sublimior, cognoscimus Deum; sed dicitur, in libro De libero arbitrio, quod "nihil est sublimius ratione" ; ergo cognoscitur ratione.

Contra: 1. Augustinus, in libro De anima et spiritu, assignans vires animae quinque apprehensivas: sensum, imaginationem, rationem, intellectum, intelligentiam, dicit: "Sensus est vis quae percipit formas corporeas praesentes. Imaginatio est vis quae percipit formas corporeas absentes. Ratio est vis quae percipit corporum naturas universalesabstractas, ut genera et species, differentias, propria et accidentia: abstrahit enim a corporibus quae fundantur in corporibus universales naturas, non actione, sed consideratione. Intellectus est vis quaecognoscit spiritumcreatum. Intelligentia vero est vis quae cognoscit spiritum increatum", Deum. Relinquitur ergo quod cognoscitur Deus intelligentia, non ratione.

2. Item, Boethius, De consolatione, distinguens vires apprehensivas, dicit: "Sensus contueturspeciem in subiecta materia constitutam; imaginatio vero solam sine materia inducitfiguram; ratio vero hanc quoquetranscendit, speciemque ipsam, quae singularibusinest, universali consideratione perpendit; intelligentia, supergressa universitatis ambitum, ipsam simplicem formam pura mentis acie contuetur". Cum ergo divina essentia sit simplex forma et talis quae non inest singularibus ut universalis forma, relinquitur quod cognoscitur intelligentia, non ratione.

3. Item, Boethius, in eodem: "Superior vis amplectitur inferiorem, interior vero ad superiorem nullo modo consurgit; neque enim sensus aliquid extra materiam valet cognoscere, nec universales species imaginatio contuetur, nec ratio capit simplicem formam".

Respondeo: 1. Ratio uno modo dicitur communiter, alio modo stricte. Secundum quod large sumitur, comprehendit intelligentiam, intellectum et rationem stricte acceptam. Vis enim rationalis secundum aspectum quem habet ad id quod supra se est, scilicet Deum, dicitur intelligentia; secundum aspectum quem habet ad id quod iuxta se est, scilicet spiritualem naturam, dicitur intellectus; secundum vero respectum quem habet ad id quod intra se est, scilicet corporum naturas, dicitur ratio stricte. Et haec est intentio B. Augustini, in libro De anima et spiritu. — Aliter: secundum bimembrem divisionem dicit Augustinus quod ratio dividit se in duo, scilicet in superiorem et inferiorem, scilicet in virum et mulierem. Superior pars est ad contemplandum Deum et aeterna, inferior ad contemplandas creaturas et temporalia. Ad superiorem pertinet sapientia, ad inferiorem scientia.

Dicendum ergo secundum hoc quod Deus comprehenditur ratione, secundum quod rationis nomen extenditur ad superiorem partem, quae est mens vel intelligentia dicta, non secundum quod restringitur nomen rationis ad inferiorem partem, quae est ad contemplandas creaturas vel interiores naturas.

2—3. Ad aliud vero Boethii dicendum quod est accipere rationem per modum rationis et per modum intelligentiae; similiter intelligentiam per modum intelligentiae et per modum rationis. Modus vero proprius rationis est accipere in collatione: ut unum in multis, velut universalem formam in multis singularibus, et unum ex alio et post aliud, ut ex principiis conclusionem. Modus vero intelligentiae est apprehendere ipsam simplicem formam, nec unum per aliud sive post aliud, sed totum simul. In nobis ergo est ratio per modum rationis et ipsa intelligentia, secundum statum praesentem, per modum rationis: quia nostra intelligentia comprehendit simplicem formam, quae est Deus, non per modum simplicitatis et simultatis, sed velut universalem causam in multis effectibus, et per aliud, ut per effectus, scilicet creaturas. Ratio vero per modum intelligentiae et intelligentia per modum intelligentiae est divini intellectus. Hinc dicit Boethius, in libro De consolatione, quod ratio solum hominis est, intelligentia Dei. Et hoc est quod ipse dicit: "Sensus solus, cunctis aliis cognitionibus destitutus, immobilibus animantibus cessit, quales sunt conchae maris; imaginatio vero mobilibus beluis, quibus iam inesse fugiendi appetendive aliquis videtur affectus; ratio vero tantum humani generis est, sicut intelligentia sola divini".

PrevBack to TopNext