Text List

Q. II, M. II, c. 3.

I, Tract. Intro., Q. 2, M. 2, C. 3

UTRUM DEUS COGNOSGATUR SENSU ET HOC EXTERIORO SIVE INTERIORI.

Deinde quaeritur utrum Deus cognoscatur sensu, et hoc exteriori sive interiori, vel ratione tantum.

Et videtur quod sensu, non tantum ratione: 1. Nam ubicumque est apparitio, ponitur cognitio; sed legitur Deus apparuisse in visione corporali et in visione imaginaria et in visione intellectuali; ergo cognitio de ipso fuit secundum actum virtutis sensibilis exterioris et interioris et secundum actum virtutis intellectivae; ergo qualibet vi potest Deus cognosci.

2. Item, idem videtur per distinctionem illam qua dicitur: triplex est visio, scilicet corporalis, imaginaria et intellectualis; ergo aliqua est ad sensum.

3. Item, Exod. 3, 2 legitur Dominus apparuisse Moysi in rubo; et Exod. 24, 10, "septuaginta senioribus, qui viderant Deum Israel et sub pedibus eius quasi opus lapidis sapphirini et quasi caelum, cum serenum est" ; et Abrahae in specie humana, Gen. 18, 3. Ergo apparuit in specie corporali; sed sicut apparuit, cognoscebatur; ergo cognoscebatur in Specie corporali. Cum ergo species corporalis sit apprehensibilis per vim sensibilem exteriorem corporalem, relinquitur quod ipse Deus potest cognosci secundum aliquem modum per vim sensibilem.

4. Item, legitur Dominus apparuisse in specie imaginaria, ut Iacob, Gen. 28, 12-13, quando "vidit in somnis Dominam innixum scalae" ; et Is. 6, 1: "Vidi Dominum sedentem super solium excelsum" etc.; et Dan. 7, 9, quando "aspiciebat, donec throni positi sunt, et antiquus dierum sedit" etc.; ergo ipse apparuit in visione imaginaria; sed visio imaginaria est virtutis imaginativae sive sensus interioris; relinquitur ergo quod ipse Deus possit cognosci a virtute imaginativa.

Contra: a. Divina forma magis est elevata a sensu quam aliqua forma creata; sed forma aliqua creata, ut caritas, non est perceptibilis a sensu; ergo multo magis nec forma divina. Et ad hoc Augustinus, De videndo Deo: "Caritas, quantulacumque in nostra voluntate consistit nobisque perspicuaest, nec in loco videturnec corporalibus oculis quaeritur; quanto magis nec Deus ipse, cuius hoc pignusin nobis est" ! Ergo relinquitur quod Deus non videtur visione corporali, sicut nec caritas.

b. Item, Ambrosius, Super Lucam: "Deus non in loco videtur, sed in mundo corde, nec circumscribitur visu nec tactu tenetur nec auditur affatunec incessu sentitur". " Non circumscribitur visupropter id quod dictum est, Exod.33, 23: "Posteriora mea videbis"; nec tactu teneturdicit propter luctam Iacob, Gen.28; nec auditur affatu" dicit, quia legitur etiam auditus a filiis Israel, Exod. 21, " nec sentitur incessu, sicut legitur Gen.3, 8, dum deambularet Dominus" etc. Relinquitur ergo quod Deus non videtur visione corporali.

c. Item, omnia quae videntur imaginativa virtute videntur ut localia et sub aliquibus spatiis locorum seu circumstantiis loci. Si ergo Deus cognoscitur absque omni spatio locali, relinquitur quod non potest aliquo modo cognosci a virtute imaginativa. Unde Augustinus, De videnda Deo: "Si illa quae in luce cordis oculis intuemur", sicut sunt cogitationes animi et affectiones et virtutes animae, "nullis locorum spatiis separantur et tamendiscernuntur inter se, quanto magisDeus, "qui lucem habitat inaccessibilem"corporis sensibus, quo nec ipsius nisi mundicorde potest esse accessus" !

d. Item, idem in eodem: "Cum ab exterioribus sensibus interiora distinguis atque illa istis anteponis, cumque, illis foris relictis, istis intrinsecus demoraris, et ea quibusdam suis finibus incorporalibus metiendodiiudicas, in nulla teputas animi luce versari? Ego existimo quod; tanta et talia, tam vera, tam clara, tam certa videri sine luce non possunt. Ipsam igiturlucem, in qua istaperspicis, intuere, et vide utrum ad eam possit accedere ullus corporeorum radius oculorum". Si ergo illa est lux divina, ergo nullo modo potest Deus videri oculo corporali.

e. Item, nulla vis corporea comprehensiva, habens determinatum situm in corpore, est apprehensiva nisi virtutis corporeae. Si ergo vis sensibilis interior et vis sensibilis exterior sint virtutes corporeae, habentes determinatum situm et organum in corpore: relinquitur quod non erunt apprehensivae nisi specierum corporearum. Relinquitur ergo quod Deus non potest cognosci vel apprehendi virtute sensibili interiori vel exteriori.

f. Item, "superior vis continet inferiorem, inferior autem non surgit in superiorem" ; sed Deus est obiectum rationis; ergo non potest in illum sensus, cum omnino sit absque conditione materiae.

g. Item, in visione Moysi erant duo: esse speciem ignis et esse signum; sed constat quod signum, ut signum, non erat obiectum sensus, quia signum, ut signum, et significatum — quae dicuntur relative et in intellectu unius includitur intellectus alterius — ab eadem vi comprehenduntur ; ergo sensus nullo modo erigebatur in cognitionem significati. Relinquitur ergo quod non erigebatur ad cognitionem significati, cum non apprehenderet illud ut signum. — Quod concedimus.

[Ad obiecta]: 1. Et dicendum ad obiecta, secundum Augustinum, in libro De videndo Deo, quod "interiores oculi sunt iudices exteriorum oculorum; isti autem illis quodam officio nuntiandi etministerio famulantur; multaque illi vident quae isti non vident". Secundum hoc ergo dicendum ad obiecta quod in corporalibus visionibus est apprehensio formae corporalis et eius quod est signum. Sensus ergo apprehendebat formam corporalem; quod autem esset signum, istud erat solum rationis. Unde in apparitione erat forma obiecta et significatio Dei qui apparebat, et ex illa parte dicitur apparitio ex qua est significatio, quae est solum in rationali. — Per haec patet responsio ad primum.

2. Ad secundum dicendum est quod Augustinus, in libro De videnda Deo, dicit: "Ea quae mente conspiciuntur non indigent ullo corporis sensu ut ea vera esse noverimus; quae autem per corpus nuntiantur, nisimens adsit quae nuntiata suscipiat, nulla possunt scientia contineri, et quae nuntiata quasisuscipere prohibetur, foras ea relinquit, sed eorum imagines, id est incorporeassimilitudines corporum, incorporaliter commendat memoriae ut, cum voluerit, velut de custodia ductas atque in conspectum cognitionis exhibitas, iudicet. Etiam ista duo discernit: quid in specie corporali foras reliquerit, quid ei simile intus aspiciat, et illud absens, hoc praesens esse dignoscit: sicut, me absente, faciem mei corporis cogitas, et illa est tibiimago praesens, absens autem facies, cuius illa imago est". Ex hoc ergo manifestum est quod visio corporalis Sive imaginativa non erit visio prophetica vel divina, nisi adsit visio intellectualis quae formam corporalem et imaginariam abstrahendo diiudicet. Hinc est quod visio Pharaonis imaginaria non fuit prophetica, sed Ioseph ; nec visio Baltassar corporalis fuit prophetica, sed Danielis.

3-4. Per hoc patet responsio ad cetera.

PrevBack to TopNext