Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 1, Q. 2, Tit. 1, M. 1, C. 1
Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 1, Q. 1, T. 1, M. 1, C. 1
UTRUM RATIONES EFFICIENTIS, EXEMPLARIS ET FINALIS SINT AB AETERNO.
Quod non sint ab aeterno, videtur: 1. Prima enim essentia omnino simplex est nec est in divinis ponere pluralitatem relationum praeter quam illarum quae ad personas pertinent. Hae ergo tres rationes non inerunt primae essentiae: videretur enim additio fieri ad essentiam, cum diceretur prima essentia est causa efficiens, prima iterum essentia est causa exemplaris, et similiter de finali; essentia autem divina non recipit additionem ut sit perfecta in aliquo genere perfectionis.
2. Praeterea, Primum se ipso intelligit et se ipso est principium faciendi; ergo non quaerit causam exemplarem, secundum quam cognoscat vel secundum quam faciat. Propriorum etiam causatorum sunt proprii fines, et ita propriae causae finales; non ergo necesse est esse rationem exemplaris causae vel finalis ab aeterno. — Praeterea, ratio causae est cuius esse sequitur aliud per se et non secundum accidens: sed hoc dicitur ad causatum; ergo non existente causato, non erit ratio causae; sed causata non sunt ab aeterno; ergo nec rationes causarum.
3. Similiter, si accipiantur rationes illarum causarum, prout describuntur a Philosopho, non videntur esse ab aeterno. Dicitur enim causa uno modo, quod est principium transmutationis et quietis primae, ut ambulatio est causa sanitatis et pater filii et universaliter agens acti. Alio vero modo dicitur forma et exemplar, et hoc est quod significat alicuius esse et genera eius. Dicitur etiam alio modo quo fit aliquid et est in eo ex quo. Et dicitur alio modo tamquam complementum, et hoc est propter quod fit aliquid, ut sanitas est causa ambulationis. Sed illis rationibus dicendo causam causa non est ab aeterno; ergo rationes causae efficientis, exemplaris et finalis non sunt ab aeterno.
Ad contrarium sic arguitur: a. In creatura reperiuntur hae tres conditiones: unitas, veritas, bonitas, et quoad hoc sunt vestigium primae essentiae, quae est causa omnium; ergo in Primo est reperire tres rationes quibus haec respondent; sed nihil novum fit in Primo; ergo rationes illae sunt aeternae; sed hae sunt summa veritas, summa unitas, summa bonitas ; sed summa bonitas est idem quod causa finalis ; ergo et aliae duae rationes conveniunt aliis duabus rationibus causae, scilicet summa veritas causae exemplari, summa unitas causae efficienti; ergo tres rationes causae sunt ab aeterno.
b. Praeterea, si non essent eae rationes ab aeterno, inciperet aliquando esse causa exemplaris; sed causa exemplaris est illud in substantia quo intelligit, non tantum ad cuius similitudinem fit res: idem enim est idea et exemplar ; ergo non ab aeterno intelligeret, si exemplar non esset; sed ab aeterno intelligit, non tantum se, sed alia ; ergo ab aeterno fuit ratio causae exemplaris; pari ratione efficientis et finalis: nam quod possit efficere, habuit ab aeterno aut non. Si non, ergo quod aliquando habuit et prius non habuit, ab alio accepit; ergo aliud erat nobilius; sed hoc est impossibile; ergo ab aeterno potuit, quia a se potuit; erunt ergo rationes istae ab aeterno.
[Solutio]: Ad hoc respondendum est quod prima essentia se ipsa habet has rationes causae. — Ad hoc autem quod quaeritur utrum sint aeternae vel non: dicendum est quod ratio causae aut accipitur habitualiter aut actualiter. Si ergo accipiatur actualiter, non ab aeterno erant istae rationes: neque enim aeternaliter efficiebat sua effecta nec exemplabat sua exemplata — secundum quod exemplar dicitur ad cuius similitudinem fit aliquid -— nec ab aeterno finiebat, sed sicut Dominus dicitur cum tempore sive cum nunc temporis, quod magis proprie dicitur, non tamen ex tempore, ita et causa dicitur secundum hoc. Secus tamen est in exemplari, secundum quod habet rationem ideae, prout est illud quo fit cognitio: sic enim dicitur aeternaliter, sicut infra habebitur. Si vero accipiatur habitualiter, ut causa dicatur quod sibi sufficiens est ad causandum, secundum hoc rationes istae erunt ab aeterno: non enim sufficientiam cum tempore vel ex tempore acceperunt.
2. Ad id vero quod secundo obicitur dicendum est quod prima essentia non indiget exemplari nec habet exemplar alterum a se, similiter nec causam finalem, et secundum hoc procedit praedicta ratio; sed quia se ipso est causa exemplaris, se ipso est causa finalis, nulla additio fit ei ut in hoc perficiatur; et licet distinguantur hae rationes causae, exemplaris scilicet et efficiens, non tamen sunt duo principia ab aeterno, sicut posuit Plato. Dualitas enim principiorum dualitatem ponit in essentia; non autem hae duae rationes sunt in duabus essentiis, sicut videtur Plato ponere, ut quemadmodum opifex et materia dicuntur duo principia, ita opifex et forma dicantur duo: quod longissimum est-a veritate, nisi accipiatur forma quae cum materia est principium constituendi compositum.
3. Ad tertio obiectum dicendum est quod Philosophus loquitur de causa secundum quod est in actu causae; causa vero in actu causae est cum tempore vel ex tempore, sicut in causis naturalibus, et ideo non habet locum in rationibus aeternis ipsius causae, de quibus iam dictum est. Hoc enim etiam apparet per exempla quae ipse ponit, cum dicitur pater causa filii et exercitium sanitatis, eodem modo sanitas causa ambulationis, et forma hoc quod significat alicuius esse: haec enim omnia ad causam cum tempore vel ex tempore retorquentur.