Text List

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 1, Q. 2, Tit. 1, M. 1, C. 2

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 1, Q. 1, T. 1, M. 1, C. 2

UTRUM HAE RATIONES SINT IN EADEM ESSENTIA AN DIFFERENTES.

Sequitur consideratio utrum hae rationes sint unius essentiae aut differant.

Quod differant, videtur: 1. Per similitudinem sumptam in artificialibus et naturalibus. Alterius enim essentiae est anima quae agit et ars secundum quam agit et finis propter quem agit, ut patet in domificatione. Similiter in naturalibus quod movetur et secundum quod movetur et propter quod movetur, ut lapis et ponderositas et locus deorsum. Ergo videtur similiter in iis quae fiunt a voluntate prima, cum hoc etiam fiat in aliis voluntariis; ergo hae tres rationes different secundum essentiam.

2. Item, in causa exemplari dicuntur plures ideae, in causa finali plures-rationes, secundum quod dicit Augustinus, in 83 Quaestion.: "Singula sunt propriis creata rationibus" ; efficiens vero omnino sine pluralitate; non ergo videntur unum in essentia exemplaris et finalis cum efficiente.

In contrarium vero sic: a. Maior est indivisio in causa prima quam in aliqua sequenti causa ; sed in natura, cum est principium generationis, univoce coincidunt in unum efficiens, formalis et finalis ; ergo multo fortius erit in causa prima, ut eadem sint in essentia exemplaris, efficiens et finalis.

b. Item, Prov. 16,4: "Universa propter semetipsum operatus est Dominus" ; et Augustinus, De Trinitate, dicit quod ipse est "ars summa plena omnium rationum viventium et incommutabilium" Ergo exemplar non differt in essentia ab efficiente nec finis similiter. Si enim ab alio haberet exemplar quam a se, haberet aliud prius se; similiter si propter aliud ageret quam propter se, et finis movet efficientem, esset alius motor sui ipsius; cum ergo non habeat alium motorem nec alium directorem, erit idem exemplar et finis. — Quod est concedendum.

[Ad obiecta]: 1. Ad obiectum autem primo in contrarium dicendum est quod non est simile in causa perfecta et imperfecta; causae vero artificiales vel naturales imperfectae sunt in ipsis creaturis, et propter hoc, licet in eis distinguantur secundum essentiam tres praedictae rationes, non tamen sic est in causa prima et perfecta, quae hoc agit in unitate quod aliae agunt in multiplicitate.

2. Ad secundo vero obiectum dicendum est quod, licet causa exemplaris secundum rationem ideae dicatur pluraliter et finalis sub hoc nomine ratio vel propter ipsas rationes, non tamen differunt in essentia ab efficienti — non enim illa pluralitas dicitur nisi in respectu eorum quae fiunt— et non dicunt pluralitatem essentiae ex parte causae.

PrevBack to TopNext