Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 1, Q. 2, Tit. 1, M. 2, C. 5
Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 1, Q. 1, T. 1, M. 2, C. 5
QUID SIT ESSE VITAM IN IPSO.
Ratione huius quaeritur quid sit esse vitam in ipso. Haec enim videntur converti habere rationem exemplarem et esse vitam in ipso.
1. Cum enim vivere dicatur multipliciter, secundum vegetationem, secundum sensum, secundum intellectum, secundum motum, secundum quam similitudinem dicantur res vivere vel habere vitam in ipso? Non enim ad similitudinem eius vitae quae est secundum vegetationem, cum haec vita sit tantum rei materialis et corporalis; nec secundum similitudinem illius vitae quae dicitur secundum sensum, cum illa Vita non vivant nisi corpora et formae quae a corporibus non separantur; nec vita videtur dici secundum eam similitudinem quae est secundum intellectum: si enim hoc esset, cum mala etiam intelligantur et habeant esse in intellectu et vitam in mente peccantis, diceretur malum in ipso vita; quod cum non sit, non dicetur vivere secundum illam similitudinem.
2. Item, triplex est actus: esse, intelligere et vivere ; vivere vero addit super intelligere et super esse; quid ergo dicitur amplius, cum dicitur omnia in ipso vita sunt, ultra hoc quod dicitur: omnia sunt in ipso vel in intellectu ipsius, sive quae differentia designatur?
3. Item, cum dicitur quod res habent vitam in Primo et quaedam res habeant vitam in suo genere, numquid magis dicuntur vivere, cum habent vitam in suo genere, quam cum habent vitam in Primo? — Quod habeant plus de vita in suo genere, videtur: Eo quod in suo genere proprio habent esse simpliciter, in Deo esse secundum quid; esse enim in causa est esse secundum quid; ergo res, prout sunt in suo genere, plus habent vitae quam cum sunt [in] ipso. — Contra: Dicit Augustinus, Super Ioannem: "Omnia, antequam fierent et cum facta sunt et cum variantur, sunt in ipso, non in eo quod sunt in se ipsis, sed secundum immutabilem rationem; cum autem sint in ipso secundum immutabilem rationem, magis sunt vita in ipso quam in se ipsis". Item, Anselmus: "Quidquid factum est, sive vivat sive non vivat aut quocumque modo in se sit, in ipso est vita et veritas". Sicut ergo ad scientiam divinam nihil facit, sive res sint sive non sint, ita .nihil ad hoc quod sint vita in ipso, sive sint sive non sint.
4. Item, omnia dicuntur esse in ipso vita; sed quidquid est in Deo non est nisi Deus ; et quod dicitur quod sunt vita, hoc non tollit illud quod sint Deus; ergo omnia, quae sunt in ipso vita, sunt ipse; sed omnia sunt in ipso vita; ergo omnia sunt quod ipse; sed ex hoc sequeretur quod omnia sunt unum.
5. Item, omnia sunt in ipso vita; aut ergo hoc dicitur, quia sunt in eius essentia aut hoc dicitur ratione potentiae vel sapientiae vel bonitatis. Ratione essentiae non videtur: esse enim in essentia hoc est esse ipsam essentiam, hoc autem est esse idem quod ipse. —- Si vero ratione potentiae: sed ratione potentiae dicuntur subesse omnia, tam bona quam mala; ergo non dicuntur esse in ipso vita ratione potentiae. — Praeterea, in Verbo dicuntur esse vita; ergo ratione sapientiae, cum sapientia approprietur Verbo. Quod autem non ratione sapientiae, videtur: nam sapientia Dei non respicit facta tantum ab ipso, sed quaecumque fieri possunt ab aliquo; ergo non dicitur ratione sapientiae. — Nec ratione voluntatis: voluntas enim respicit ea quae fiunt; quae autem possunt fieri, etsi nunquam fiant, in ipso vita sunt; ergo non dicuntur esse in ipso vita ratione voluntatis.
6. Item, si omnia sunt in ipso vita, secundum quod sunt in ipso vita aut sunt unum aut multa. Si sunt unum, non aliud unum quam ipse; ergo omnia sunt idem quod ipse. Si omnia sunt multa secundum quod sunt vita in ipso, non alia multa quam in suo genere; ergo prout multa sunt in genere suo, sunt in ipso vita. — Contra: In se ipsis sunt corruptibiliter entia; sed prout sunt in ipso vita, sunt incommutabiliter entia; ergo non prout multa sunt in suo genere, sunt in ipso vita.
Solutio: 1. Ad iam dicta respondendum est quod, cum dicitur omnia sunt vita" in ipso, reduplicatio facienda est huius determinationis in ipso, ut sic dicatur omnia in ipso sunt vita in ipso. Si vero quaeratur secundum quam similitudinem vitae: dicendum est quod vel secundum excellentiorem modum quam sint modi iam supradicti vel aptabitur ille modus, qui est vivere secundum intellectum et motum, ut dicantur illa esse vita quae sunt ad modum intelligentiae practicae recte se habentis, antequam producantur in actum: bona enim sunt in intellectu practico et habent quamdam vitam ibi antequam exeant in actum, excellentius autem longe in ipsa intelligentia divina. — Nec est simile quod obicitur de malis quae vivunt in intellectu practico ipsius peccatoris: hoc enim vivere non proprie dicitur, sed sicut dicitur de peccatoribus quod vivunt in morte, quibus scilicet mors non deficit ; sed hoc vivere importat esse incorruptibile in ipsa mente agentis, ut a quo secundum similitudinem possit aliud procedere. Quia ergo intelligentia practica recte disposita habet de utroque, scilicet de intellectu et motu, ideo per quamdam similitudinem dici potest respectu eorum quae vivunt in intellectu practico.
2. Ad secundum dicendum quod vivere, prout dicitur omnia in ipso sunt vita, differt secundum rationem ab eo quod est esse in ipso et esse in intellectu ipsius. Nam esse in ipso, hoc respicit ad potentiam; esse in intellectu, ad scientiam sive sapientiam; esse vero in ipso vita sive vivere, ad scientiam beneplaciti, quae superaddit bonitatem respectu cognitionis: unde dicit esse in intellectu practico.
3. Ad tertium dicendum quod non dicuntur magis vita ea quae habent vitam in Primo et in suo genere quam ea quae habent solum vitam in Primo, si dicantur pluribus de causis vivere. Cum enim dicitur Act. 17,28: "In ipso vivimus, movemur et sumus", vita dicitur secundum aliam rationem quam cum dicitur omnia sunt in ipso vita. Cum enim dicitur In ipso vivimus, ponitur conservatio vitae iam existentis; cum autem dicitur In ipso erant vita, notatur immutabilitas scientiae beneplaciti: et haec praecedit res, illa sequitur. Pluribus ergo rationibus possunt dici vivere, sed non magis, quia non est ponere excellentiorem vitam illa quae Deus est vel secundum quod sunt in illo vita. — Nec est contrarium quod in seipsis habent esse simpliciter: hoc enim esse simpliciter non est nisi quantum ad ipsas res in se ipsis, non quod sit nobilius esse in proprio genere quam esse causae quo sunt causata in ipsa causa.
4 Ad quartum dicendum quod esse in Deo dicitur dupliciter. Uno modo dicuntur esse in Deo quae sunt idem secundum essentiam, ut potentia, sapientia, bonitas, quae sunt idem quod essentia Dei: et hoc modo quidquid est in Deo est Deus. Alio modo dicuntur esse in Deo, sicut in causa: et secundum hoc dicuntur creata esse in ipso, et sic dicuntur esse vita in ipso. Per hunc modum non omnia quae sunt in ipso, secundum se ipsa accepta, sunt quod ipse, sed in quantum sunt in ipso, hoc est rationes exemplares ipsorum sunt idem quod ipse; unde homo, cum sit in Deo vita, secundum quod homo non est Deus, et ita de aliis causatis. Cum ergo dicitur quod omnia in ipso sunt vita in ipso, non aliud est quam si dicatur rationes exemplares sunt in ipso, secundum quas est sic dicta vita creatorum.
5. Ad quintum dicendum quod, cum omnia dicuntur in ipso vita, hoc est ratione sapientiae sive scientiae beneplaciti, quae est in intellectu practico, in qua vivunt aeternaliter creata tum ratione scientiae, tum ratione beneplaciti. — Ad illud vero quod videtur in contrarium esse de ipsa sapientia vel scientia per se, qua cognoscuntur bona et mala: dicendum quod scientia beneplaciti respicit tantum bona; ex alia parte, licet beneplacitum sit sufficiens causa existentiae rerum, et ita respiciat tantum res existentes, nihilominus ea quae possunt esse, dicuntur vita in ipso: beneplacitum enim aeternum est et respicit non tantum ea quae sunt, sed ea quae possunt esse et erunt; unde quoad hoc vitam habent in scientia beneplaciti.
6. Ad sextum dicendum quod, cum dicitur omnia in ipso sunt vita, nec dicendum est simpliciter quod omnia sunt unum in ipso vel quod omnia sunt multa in ipso, sed si fieret reduplicatio, ut diceretur omnia in ipso sunt unum in ipso, vera esset. Unde Anselmus, in Monologion: "In se ipsis sunt essentia mutabilis secundum immutabilemrationem creata, in ipso vero sunt ipsa prima essentia et primaexistendi veritas". Non tamen concedendum est quod omnia sint unum vel descendendo, ut dicatur asinus vel leo est asinus vel leo in Deo vel idem etiam cum homine in Deo. Aliter enim fit sermo sub generali ratione et sub speciali. Pluralitas ergo ex parte creaturarum prohibet dicere unitatem, unitas vero omnimoda, quae est in Deo, prohibet diceret pluralitatem, sed media via incedendum est, sicut iam dictum est.