Text List

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 1, Q. 2, Tit. 1, M. 2, C. 4

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 1, Q. 1, T. 1, M. 2, C. 4

UTRUM CAUSA EXEMPLARIS DICATUR RESPECTU MALORUM.

Cum iam dictum sit de ratione exemplari respectu possibilium et impossibilium, sequitur de ratione exemplari respectu bonorum et non malorum, corruptibilium et incorruptibilium. Ratione cuius introducitur quaestio de hoc quod dicitur Ioan. 1,4, 3: "Quod factum est, in ipso vita erat, et sine ipso factum est nihil". Ex iis enim verbis peccatum, quod nihil est, si factum est ab alio quam ab ipso, non est "in ipso vita". Eorum enim quae sunt in ipso vita est ratio exemplaris; unde, cum non sit ratio exemplaris malorum, non sunt in ipso vita.

Quod autem ratio exemplaris non.-sit malorum, patet per rationem exemplaris: a. Exemplar enim est ad cuius similitudinem fit vel fieri potest ab ipso qui habet exemplar ;sed mala culpae nec fiunt nec fieri possunt a Deo, cuius est ratio exemplaris; ergo malorum non est ratio exemplaris. Unde super illud in Psalmo: "Quae ignorabam, interrogabant me": "Quomodo ars nescit vitium, sic ego qui sum ars omnipotentis Dei", et loquitur Christus. Ergo malum non est in arte summa; ergo nec in ratione exemplari.

b. Item, in libro De libero arbitrio, II libro: "Quidquid formae cuiuspiam rei deficientis remanet, ex illa forma est quae nescit deficere motusque ipsosrerum deficientium vel perficientium excedere numerorum suorum leges non sinit". Cum ergo malum, in quantum huiusmodi, formam non habeat, licet aliquid formae subsit, non habet formam exemplarem in Deo nec est ex ipsa, licet forma, quae subest malitiae quoad hoc quod est, habeat formam exemplarem et sit ab ea.

c. Item, in III De libero arbitrio ; "Naturae, in quantum sunt, a Deo sunt; in quantum autem," vitiosae, ab eius, qua factae sunt, arte recedunt. In tantum autem recte vituperantur, in quantum earumvituperator artem, qua factae sunt naturae, videt: et hoc in eis vituperet quod ibi non videt" ; Ergo malorum sive vitiorum, in quantum huiusmodi, non est ars summa sive ratio exemplaris.

Contra: 1. Omnia sciuntur a Deo, sive bona sive mala: quod enim incognitum est, iuste punire non potest ; punit autem iuste peccata; ergo praecognita sunt; ergo sunt in scientia eius; sed scientia eius idem est quod ars summa sive ratio exemplaris; ergo sunt in ipsa ratione exemplari.

2. Item, Anselmus, in Monologian: "Summo Spiritui dicerenihil aliud est quam cogitando intueri" ; sed cogitando intuentur mala ab ipso; ergo ab ipso dicuntur; sed quae dicuntur ab ipso, sunt in ratione exemplari sive in arte; ergo mala sunt in ratione exemplari.

Respondendum est quod secundum quod ea dicuntur esse in arte vel in ratione exemplari quae fiunt ab ea vel secundum eam, mala non sunt in arte vel in ratione exemplari, in quantum huiusmodi, nihilominus tamen sunt in ipsa scientia. Scientia enim secundum modum scientiae ad plura se extendit quam ars: ars enim est, secundum quod huiusmodi, principium faciendi et cogitandi quae sunt facienda, scientia vero est principium cogitandi et ipsas species rerum et privationes, privationes autem in hoc quod non inveniuntur species. Unde Dionysius, in libro De divinis nominibus, cap. 7, "De sapientia, intellectu et veritate": "Secundum unam causae continentiam omnia sciens et continens, sicut lumen per semetipsum praeaccipit tenebrarum visionem, non aliunde videns tenebras quam a lumine".

[Ad obiecta]: 1. Ad obiectum autem respondendum quod licet idem sit scientia et ars divina in essentia, communius tamen dicitur scientia quam ars. Unde licet scientia divina extendat se ad bona et mala, ars tamen vel ratio exemplaris, quae est ratio faciendi, determinat bona, non quod ars vel habens artem non cognoscat mala ut vitet vel puniat, sed non ut faciat; quoad rationem autem cognitionis convenit cum scientia.

2. Ad secundo obiectum dicendum est quod dicere — prout pertinet ad creaturas, cum dicitur: "Dixit, et facta sunt" — non habet in ratione sua tantum hoc, scilicet "cogitando intueri", sed manifestare id quod est in arte vel ratione exemplari: et ideo licet mala intelligantur vel cogitando inspiciantur a Summo Spiritu, non tamen dicuntur, quia non sunt ad manifestandum sive non manifestant id quod est in summa arte sive in ratione exemplari.

PrevBack to TopNext