Text List

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 1, Q. 2, Tit. 1, M. 3, C. 1

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 1, Q. 1, T. 1, M. 3, C. 1

UTRUM SIT UNA CAUSA FINALIS PRIMA

Ad primum sic: a. Finis et bonum idem: quod enim quaeritur, propter bonum quaeritur; si ergo esset infinitum in causis finalibus, non perveniretur ad bonum quod ultimo quaeritur; ergo frustra esset intentio quaerentis; non ergo est infinitum in causis finalibus, sed est aliqua, cuius gratia aliae quaeruntur.

b. Praeterea, cum finis et bonum sint idem, ultimus finis erit summum bonum; sed impossibile est esse duo summe bona: nam unum aut haberet omne quod aliud, et tunc non differrent; aut si non haberet, aliquid boni haberet unum quod non alterum, et ita non esset summum; impossibile est ergo duo esse summe bona, ergo et duos esse omnino ultimos fines, quorum unum est praeter alterum.

c. Praeterea, quidquid sit in aliis causis, intentio finis et infiniti opponuntur; si ergo est causa finalis, tollitur infinitum; ergo necesse est unam solam esse ultimam ad quam est pervenire.

d. Item, quicumque discrete agit, non facit id quod facit per intellectum nisi quia intendit aliquem finem: si enim praeter finem ageret, stultus diceretur.

e. Item, nullus ponit sibi duos fines ex aequo: si enim poneret, inordinata esset actio eius; necesse est ergo agentem per intellectum ponere sibi unum finem actionis. Si autem ille finis propter aliud quaeritur et illud propter aliud, nunquam quiescet intentio; sed quiescit intentio eius qui bene disponitur; ergo necesse est esse ultimum finem; erit ergo una sola finalis causa ultima.

In contrarium sic obicitur: 1. Finis est ratio eius quod est ad finem ; sed "non eadem ratione", sicut dicit Augustinus, in libro 83 Quaestionum, "conditus est homo et equus", et loquitur de ultimis rationibus, et ita de ultimis finibus; ergo diversorum causatorum diversi sunt fines.

2. Item, finis determinat formam rei et ea quae ordinata sunt ad illam. Si ergo esset unus finis ultimus duorum differentium, unde veniret differentia? cum forma responderet fini, et ita cum indifferens esset finis, indifferens esset forma; posita ergo indifferentia finis, ponitur indifferentia formarum; ergo et eorum quae sunt propter formas; ergo res erunt indifferentes; sed necesse est esse rerum differentiam; ergo necesse est esse differentiam finium.

[Solutio]: Ad quod respondendum quod una est causa finalis ultima omnium, de qua dicit Dionysius, in libro, De divinis nominibus: "Omnia quaecumque sunt et fiunt, propter pulcrum et bonum sunt et fiunt etad ipsum omnia inspiciunt et ab ipso moventur et continentur et ipsius gratia". Et alibi: "Pulcrum et bonum secundum omnem causam cuncta desiderant et non est aliquidexistentium quod non participet pulcro et bono; etiam non-existens participat pulcro et bono: tunc enim etipsum bonum et pulcrum est, quando in Deum secundum omnium ablationem substantialiter laudatur".

[Ad obiecta]: 1. Ad id autem quod, obicitur in contrarium primo: dicendum est quod licet diversae rationes proximae sint equi et hominis, nihilominus tamen una est ultima ratio, quae a fine omnium accipitur, et secundum hanc accipitur unitas in universo. Erunt ergo rationes primae secundum illum modum secundum quem loquitur in illo libro — loquitur enim de rationibus formalibus — nihilominus tamen rationes, quae sunt in rebus, ordinabuntur ad ultimum finem.

2. Ad aliud dicendum est quod, licet finis ultimus sit unus, non propter hoc erit indifferentia rerum, sed ex differentibus rebus unitas universi colligetur. Sicut enim ad unum punctum, qui est centrum, omnes lineae rectae ductae ad circumferentiam ex omni parte terminantur, sic et per quamdam similitudinem omnia, quae sunt in universo, tendunt ad unum finem, et ille dicitur finis finium. Secundum autem hunc finem non accipitur differentia rerum, sed secundum fines proprios, penes quos differentia formarum determinatur.

PrevBack to TopNext