Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 1, Q. 2, Tit. 1, M. 3, C. 2
Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 1, Q. 1, T. 1, M. 3, C. 2
UTRUM ISTA CAUSA FINALIS SIT IDEM QUOD ESSENTIA DIVINA.
Quod non, videtur: 1. Actio enim et motus dicuntur esse propter id quod non habetur; sed sunt propter finem; ergo finis non habetur ab agente et movente ; sed divina essentia agit; ergo agit propter finem non habitum; sed sive sit non habitus a se sive ab alia re, erit differens ab ipso agente; ergo non erit causa finalis eadem cum essentia agentis.
2. Item, in aliis agentibus sic est quod illud propter quod agit, non est idem cum essentia agentis, ut domificator agit propter protectionem ab imbribus et caumatibus; ergo in primo agente sic erit: nihil enim quaerit se ipsum; sed finis quaeritur; ergo non est idem cum essentia agentis primi.
Contra: a. Dionysius, in libro De divinis nominibus: "Omnia ad se ipsam bonitas convertit, etprinceps congregatrix est dispersorum ut principalis let unificadeitas, et omnia ipsam ut principium, ut continentiam, ut finem appetunt". Ergo unifica deitas est illa bonitas quae est omnium finis.
b. Item, Primum est perfectissimum agens; ergo non agit propter aliquid extra se: si enim ageret sic, deesset ei aliquid; ergo non esset perfectissimum; agit ergo propter se ipsum, et hoc est quod dicitur Prov. 16,4: "Universa propter semetipsum operatus est Dominus, impium quoque ad malum" ; et de homine, qui est principalis creatura, dicitur Isai. 43,7: "Omnem, qui invocat nomen meum, in gloriam meam creavi eum, formavi eum etfeci eum". c. Item, Marc. 10,18: "Nemo bonus nisiDeus" ; bonum et finis idem ; ergo ipse est principalis finis.
[Ad obiecta]: 1. Ad obiectum vero in contrarium dicendum est quod agere propter finem dicitur dupliciter: vel qui est perfectio agentis, sicut dictum est de domificatore, et sic non agit propter aliud a se; vel qui est perfectio eius quod agitur vel in quo agitur, et secundum hoc agit Deus propter non habitum ab eo quod agitur vel in quo agitur. - Si vero obiciatur quod si Deus ageret propter se, ageret semper, et ita aeternaliter: dicendum est quod nisi generare vel spirare vel intelligere dicantur agere, et consimilia quae ab aeterno sunt, non semper egit, dicendo semper aeternitatis, semper tamen egit, dicendo semper temporis: et cum agit, non agit ut sibi aliquid acquirat, licet in hoc sua bonitas manifestetur testetur, sed propter finem qui acquiritur creaturae Unde Dionysius: "Ipse omnium causa, per bonitatis excellentiam omnia amat, omnia facit, omnia contenit, omnia convertit". Et iterum: "Est omnium principium et finis, superprincipale et superfinale, quia ex ipso et per ipsum et in ipso omnia, ut ait sacer sermo".