Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 1, Q. 2, Tit. 1, Praeambulum
Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 1, Q. 2, T. 1, Praeambulum
Sequitur consideratio circa rationem causae, quae est duplex: tum secundum rationem causae habitualiter dictae, tum secundum rationem causae existentis in actu causandi.
Primo ergo dicendum est de ratione causae habitualiter; deinde, de ratione eius in actu causandi. Ratio vero causae habitualiter dictae, quae ponitur ab aeterno, aut est efficientis aut exemplaris aut finalis. Dicetur ergo de comparatione istarum inter se communiter; deinde, sigillatim de unaquaque.