Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 1, Q. 2, Tit. 2, M. 2, C. 6
Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 1, Q. 1, T. 2, M. 2, C. 6
UTRUM PHILOSOPHI PERVENERINT AD NOTITIAM CREATIONIS.
Quod videtur: a. Per hoc quod dicitur Rom. 1,20: "Invisibilia Dei per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque virtus eius et divinitas". Cum ergo divinitas et virtus divina cognosci poterant ductu rationis, multo fortius ipsa creatio, quae non est aeterna. Et dicit Glossa quod per naturalem rationem et creaturae revelationem cognoverunt: revelationem autem dicit per opera creationis.
b. Quod etiam videtur per hoc quod philosophi posuerunt Creatorem esse, sicut dicit Avicenna, in sua Prima Philosophia: "Si fuerit eius esse post non-esse absolute, tunc adventus eius a causa erit creatio, et hic est dignior omnibus modis dandi esse, quia privatio remota est omnino et inducitur esse. Sed si ponatur privatio taliter quod esse praecedat eam, tunc generatio eritimpossibilis nisi ex materia, et inductio esse, scilicet esse reiex re, quod est debile et futurum". Item, dicitur in libro De caelo et mundo: "Per hunc numerum adhibuimus nos ipsos magnificare Deum unum Creatorem eminentem proprietatibus eorum quae sunt creata", et loquitur ibi de ternario significante Trinitatem. Ex quo accipitur quod philosophi pervenerunt ad cognitionem Creatoris, in quantum est Creator.
Sed videtur contrarium 1. per hoc quod in Symbolo 5 ponitur articulus: "Creatorem caeli et terrae" ; sed ea quae fidei sunt, supera rationem sunt; non ergo ex ductu rationis est pervenire ad illud.
2. Item, ratio decurrit ab ente ad ens; qualiter ergo perveniret ad cognitionem creationis, secundum quod creatio est ex nihilo? ratio enim non potest quiescere in nihilo, quiesceret autem si ultimo veniret ad creationem, quae est exitus in esse de nihilo.
Respondendum est quod est triplex cognitio: per inspirationem, per Scripturarum declarationem, per operum revelationem. Omnibus istis modis contingit venire in cognitionem creationis. Per inspirationem fidei, cum fides ponat creationem; item per Scripturarum divinarum inspectionem, quae est ex Lege, Prophetis et Evangelio; per operum revelationem: nam revelatio operum indicat omnipotentiam esse in Deo, omnipotentia vero ponit creationem, scilicet productionem de nihilo. Nam si non posset producere nisi ex aliquo, non esset omnipotentia, cum maior potentia possit intelligi secundum veritatem, et ita alia non esset omnipotentia. Praeterea, potentia alligata materiae non esset omnipotentia; creatio ergo est actus omnipotentiae. Quod autem quidam philosophi non pervenerunt ad cognitionem creationis, hoc est quia non ascenderunt ultra rationem materiae. Quod etiam pervenerunt tum ex Scripturis, tum ex operum considerationibus, patet per hoc quod dicitur in VII libro Confessionum, ubi dicitur: "Procurasti mihi per quemdam hominemquosdam Platonicorum libros, ex graeca lingua in latinam versos, et ibi legi, non quidem iisdem verbis, sed haec omnino multis et multiplicibus suaderi rationibus, quod "in principio erat Verbum. et Verbum erat apud Deum", usque ad illud: "Et mundus eum non cognovit"; quod autem sequitur: "In propria venit et sui eum non receperunt"etc., et iterum: "Verbum caro factum est, et habitavit in nobis", non ibi legi". Ex quo patet, quod tum ex Scripturis, tum ex rationibus cognoverunt quod omnia per Verbum facta sunt, quod solo Verbo fecit omnia, et ita materiam; et non de se ipso; quare de nihilo.