Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 1, Q. 2, Tit. 2, M. 2, C. 5
Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 1, Q. 1, T. 2, M. 2, C. 5
UTRUM CREARE SIT IN TEMPORE VEL CUM TEMPORE VEL ANTE TEMPUS.
Consequenter procedendum est ad quinto quaesitum, quod est de creatione-actione, utrum sit ex tempore vel cum tempore vel ante tempus.
Ad quod sic: 1. Creatio-actio, in quantum creatio, non est aeterna; sed quod non est aeternum non commetitur se aeternitati; sed commetitur se; ergo tempori, et sumamus tempus large ad aevum ; ergo creatio fuit cum tempore.
2. Item, cum Deus creat hanc animam, creatio est in hoc nunc ; sed ante hoc nunc fuit aliud nunc temporis ; sed omne quod est in nunc temporis, quod habet aliud nunc temporis ante se, est in tempore.
3. Item, quod exit in esse, cum prius non fuerit, est cum tempore; sed creatio exit in esse, cum prius non fuerit ; ergo est in tempore vel cum tempore.
Contra: a. Quod est principium temporis non est in tempore nec cum tempore proprie; sed creatio est principium temporis; ergo non est in tempore vel cum tempore proprie: principium enim non parificatur ei cuius est principium; sed quod est cum alio, in quantum huiusmodi, associatur ei; ergo creatio non erit cum tempore, sed ante tempus.
[Solutio]: 1. Ad quod dicendum per hoc quod dicit Augustinus, in XII De civitate Dei: "Ego, sicut Dominum Deum aliquando Dominum non fuisse dicere non audeo, sed semper fuit Dominus: erat quippe ante illam, scilicet creaturam, quamvis nullo tempore sine illa", sic creatio-actio non est sine tempore — et comprehendo sub tempore nunc, quod est principium temporis — non tamen est in tempore, cum sit actio Dei prima in creaturam; nec cum tempore proprie dicitur, quia non ei associatur vel parificatur; sed non sine tempore, id est sine nunc temporis ; ante vero dicitur esse ratione causalitatis.
2. Ad id autem quod obicitur de creatione huius animae: respondendum est quod creatioactio, quae Dei est et Deus est, nec est in nunc temporis nec post nunc quoad hoc, sed quoad terminum, temporalem, quem respicit, est post nunc temporis, non quod causam habeat tempus, sicut est de rebus, quae creantur mediante primo motu.