Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 2, Q. 1, M. 1, C. 1
Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 2, Q. 1, M. 1, C. 1
QUID IIS RATIONIBUS DESIGNETUR.
Circa primum sic est procedendum: Dicit Augustinus, Super Genesim: "Mensura est illud quo aliquid metimur, numerus vero quo numeramus, pondusquo appendimus". Super illud autem Sap. 11,21: "Omnia mensura" etc., Glossa: "In mensura qualitas, in numero quantitas, in pondere ratio consideratur".
Sed hae distinctiones non videntur inter se convenire: 1. Nam mensura in quantitatibus determinatur quemadmodum et numerus: mensura enim ad quantitatem continuam refertur sicut numerus ad discretam. — Item, sicut dicit Augustinus, Super Genesim: "Numerus omni rei speciem praebet". Ergo ex parte qualitatis videtur accipi; non ergo recte dicitur "in numero quantitas"., si mensura et numerus accipiuntur secundum quantitatem et qualitatem, penes quid accipietur pondus? cum non sint nisi tria, scilicet quantitas, qualitas, relatio; penes autem relationem non videtur accipi: pondus enim est quantitatis vela qualitatis, ut secundum maiorem vel minorem quantitatem feratur deorsum, in quantum plus habet de materia, vel secundum qualitatem gravitatis, quae est conditio materialis: et ita videntur secundum proprietatem omnia ad quantitatem referri, ut numerus ad discretam quantitatem, mensura ad continuam, pondus vero ad motum, qui secundum Philosophum inter continuas quantitates numeratur.
Sed obviat a. hoc quod dicit Augustinus, Super Genesim: "Numerus omni rei speciem praebet, mensura modum praefigit, pondus vero in suo loco ordinat et quiescere facit" ; sed ista tria, scilicet modus, Species et ordo, non accipiuntur ex parte quantitatis, sed magis ex parte qualitatis.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod haec accipiuntur per quamdam similitudinem respectu eorum in quibus proprie haec dicuntur; haec autem proprie dicuntur in rebus corporalibus, per quamdam vero similitudinem transferuntur ad res spirituales. Unde Claudianus, in tractatu De anima: "Mensura inest animae secundum suam capacitatem, numerus autem secundum virtutum numerositatem, pondus secundum appetitum in id in quod tendit: et anima rationalis tribus individuis, memoria, intellectu, voluntate, subsistit, quibus capax est numeri, mensurae, et ponderis". Augustinus vero, Super Genesim, sic distinguit: "In animabus mensura est aliquid agendi ne sit irrevocabilis et immoderata progressio; numerus autem est affectionum et virtutum, quo a stultitiae deformitate ad sapientiae formam colligitur; pondus voluntatis et amoris, ubi appetit quid cui praeponatur". Cum haec ergo non accipiantur hic secundum proprietatem, sed secundum similitudinem, attendenda est ratio similitudinis, ut mensura dicatur dispositio secundum quam res est in se finita quoad esse et virtutem, numerus in quantum habet speciem et formam qua discernitur ab alia, pondus vero dispositio secundum quam ordinatur in finem.
[Ad obiecta]: 1. Ad id autem quod obicitur quod mensura attenditur in quantitate continua, quemadmodum numerus in discreta, et ita non ; item numerus praebet speciem rei, ergo ad qualitatem potius referri debet quam ad quantitatem: respondendum est quod mensura, ubi proprie accipitur, materialiter supponit quantitatem, sed formaliter supponit illud quod terminat quantitatem; hic autem accipitur formaliter, et ideo dicitur "in mensura qualitas" ; sed non attendimus hic qualitatem secundum quod est unum genus eorum quae sunt, sed sicut qualitas dicitur finire sive terminare quantitatem, ita haec dispositio terminat vel finit rei essentiam aut virtutem, ut dicatur esse eius non ulterius se extendens; et similiter virtus sive potentia rei. Numerus etiam accipitur multipliciter: proprie enim dicitur numerus quantitas discreta; item, dicitur numerus non illa quantitas quae habet partes in se divisas, sed ratio divisionis ab alio; unde unum numero dicitur quod est in se indivisum et ab alio divisum: et hoc modo utuntur numeratores, qui volunt res ab invicem discernere. Ad similitudinem primi modi accipit Rabanus, in Glossa, cum dicitur: "In numero quantitas" ; res enim, quae in specie constituitur habet plura ex quibus componitur: et iste est numerus essentialis, non accidentalis, sicut de una linea per divisionem fiunt duae. Secundum Augustinum vero accipitur secundo modo, in quantum numerus est,: dispositio secundum quam res discernitur ab alia re. Unde numerus secundum etymologiam dicitur a nutus memeris, quasi divisio sive discretio secundum significationem, et ideo dicit numerum omni rei speciem praebere.
2. Ad id vero quod obicitur de pondere quod debeat accipi secundum quantitatem vel secundum qualitatem quae est gravitas: dicendum est quod non accipitur hic proprie, sed communiter secundum quamdam similitudinem, ut sicut pondere fertur corpus ad suum locum, scilicet deorsum, ita dispositione illa, quae hic per pondus significatur, refertur sive ordinatur unaquaeque res ad suum finem.
Quod autem dicit Claudianus quod mensura in anima attenditur "secundum suam capacitatem", refertur ad hoc quod unaquaeque res creata habet quamdam extensionem virtutis terminatam, et ad hunc modum dicit ipse de anima. Quod autem dicit numerum "secundum virtutum numerositatem" hoc refertur ad hoc quod dicit Augustinus quod numerus dicitur esse "affectionum et virtutum quo a stultitiae deformitate ad formam sapientiae colligitur" ; unde attendit mensuram et numerum, non quantum ad esse ipsius animae in se, sed quantum ad esse eius virtuale. Unde numerum attendit ipse penes ea quae ordinantur ad sapientiam, ut numerositas huiusmodi virtutum numerus dicatur, pondus vero ex parte motivae quae ordinatur ad bonitatem. Et hoc patet per hoc quod subiungit: quod "anima tribus subsistit, [memoria], intellectu sive consilio et voluntate". Nam secundum memoriam attenditur prima capacitas, secundum quod est vis contentiva specierum: de memoria enim antecedente intellectum et voluntatem loquitur; intellectus vero sive consilium ad rationem pertinet, quae suas virtutes colligit ad sapientiam; voluntas vero suo pondere spirituali inclinatur ad bonitatem. Nos autem hic loquimur de iis tribus dispositionibus prout primo attenduntur circa esse ipsius rei, deinde circa dispositiones consequentes esse.