Text List

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 2, Q. 1, M. 1, C. 2

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 2, Q. 1, M. 1, C. 2

UTRUM HAE RATIONES CONVENIANT OMNI CREATURAE UNIVERSALITER.

Quod autem consequenter quaesitum est utrum haec conveniant omni creaturae, sic terminatur:

1. Numerus non inest nisi rei numerabili; res autem numerabilis, quae numerum habet, habet et multitudinem; sed unaquaeque creatura in se considerata non ponit multitudinem; ergo nec ponit numerum. Quod si numerus extendatur ad hoc ut res, quae habet unitatem, dicatur habere numerum, omnis vero res creata habet unitatem per se ipsam -— et hoc patet per hoc quod dicit Augustinus, in libro De vera religione: "omnis res, vel substantia vel si quo alio modo melius enuntiatur, simul habet haec tria, ut unum aliquid sit et specie propria discernatur ab aliis et rerum ordinem non excedat" ; et ita unitas convenit omni rei creatae — si ergo propter hoc dicatur numerus esse dispositio in qua fit res creata, hoc non videtur, quia prima conditio quae attribuitur, in libro De vera religione, omni rei, est unitas; secunda vero conditio, quae attribuitur ab Augustino, Super Genesim, est numerus; ergo numerus non respondet unitati. Quod etiam intelligitur ex hoc quod "numerus omni rei speciem praebet" ; ergo respondet speciei; sed species est secunda conditio, in libro De vera religione, qua scilicet res ab alia discernitur; ergo ei non respondet unitas. Cui ergo respondet unitas? Nam numero respondet species, ponderi vero ordo; ergo mensura unitati; sed ex qua ratione? cum unitas non videatur terminationem dicere.

2. Praeterea, cum magnitudo sit infinitum divisione et multitudo infinitum appositione et materia infinitum susceptione sive possibilitate, mensura autem non est ubi est infinitum; ergo non in omni re est mensura.

3. Item, pondus dicitur secundum similitudinem eius quod habet gravitatem; ergo secundum similitudinem eius quod fertur deorsum; sed quaedam res naturaliter feruntur sursum vel secundum similitudinem, ut leve fertur ad locum sursum, anima vero secundum voluntatem naturaliter fertur ad summum bonum; non ergo pondus est communis dispositio omnis creaturae.

4. Item, si sunt dispositiones omnis creaturae, cum ipsae sint creaturae, habebunt mensuram, numerum et pondus, cum haec non sint sine dispositione et sint de numero eorum quae fiunt.

5. Item, quare ponit Augustinus has dispositiones creaturae, ubi loquitur de fieri creaturae, cum scilicet loquitur de operibus sex dierum? Unde dicit: "Nonne erant alicubi antequam crearetur universa creatura, anetiam creata sunt? et si erant, antea ubi erant? Neque enim ante creaturam erat aliquis nisi Creator". — Item, Augustinus, De libero arbitrio: "Omnem rem, ubi numerum et mensuram et ordinem videris, Deo artifici tribuere ne cuncteris". Ergo de re artificiata a summo Artifice loquitur, et ita de creatura.

6. Item, non videntur ista convenire omni creaturae. Dicit enim Ambrosius, in Hexaemeron: "Lucis natura est ut non in mensura, non in numero, non in pondere se habeat, ut alia creatura, sed omnis in conspectu eius gratia sit". Cum ergo lux creatura sit, videtur quod non in omni creatura reperiantur illa tria.

Sed contra: a. Dicit Augustinus, in libro De natura bonis: "Ubi haec magna bona sunt, magnum bonum est et e converso, et ubi parva bona sunt, et illud parvum bonum estet e converso" ; sed lux est de magnis bonis; ergo multo magis debet habere ista bona.

[Solutio]: 1. Ad primum respondendum est quod numerus, sicut dictum est, convenit omni rei creatae, et accipitur numerus pro dispositione qua discernitur res a re alia; quae tamen dispositio, ubi simpliciter est, sicut in rebus compositis ex materia et forma vel quo est et quod est, habet intrinsecus numerum. Sed non accipitur hic numerus pro multitudine aggregata in unum, quemadmodum obiectum est. Nec haec dispositio numerus idem dicit quod illa dispositio quae est unitas, in libro De vera religione, sed respondet illi dispositioni quae ibi species dicitur; unitas vero respondet illi dispositioni quae dicitur mensura. Ad obiectum autem in contrarium dicendum est quod mensura, eo quod dicit esse in se finitum, respondet unitati, secundum quod unum dicitur ens indistinctum et unitas indistinctio esse in se ipso, ad ponendum differentiam respectu numeri aut speciei, ratione cuius fit discretio ab alio.

3. Ad tertio obiectum de pondere quod non convenit omni creaturae: dicendum est quod pondus, si accipiatur proprie vel secundum similitudinem respectu ponderis in gravibus, non extendit se ad omnem creaturam; sed si accipiatur secundum illam similitudinem, secundum quam est inclinatio in finem, quemadmodum pondus est inclinatio in terminum, secundum hoc omni convenit creaturae: omnis enim creatura inclinationem habet aliquam ad finem naturaliter.

2. Ad id vero quod obicitur de magnitudine, quae est infinitum divisione, et ita de aliis: respondendum est quod sic dicendo infinitum, non tollitur quin magnitudo vel multitudo sit finitum in esse et virtute, eo modo quo Primum dicitur infinitum virtute et essentia, id est non habens finem: est enim sibi finis; nunquam enim est vere dicere quod in tantum extenditur et non plus potest extendi. —Ad id autem quod obicitur de materia, similiter dicendum est quod non tollitur, per hoc quin materia habeat aliquo modo mensuram, numerum et pondus. Unde Augustinus, De libero arbitrio: "Si formae perfectio nonnullum bonum est, nonnullum bonum est formae inchoatio". Et in libro De vera religione: "Quod in comparatione perfectorum informe dicitur, si habet aliquid formae, quamvis exiguum, quamvis inchoatum, nondum est nihil, et ita ex Deo est" ; quod autem ex Deo est, mensuram et numerum et pondus habet.

4. Ad id vero quod obicitur quod mensura, numerus et pondus sunt creaturae, et ita habent mensuram, numerum et pondus, dupliciter potest responderi: quod de aliis creaturis intelligitur, vel istae res dispositae sunt in mensura et numero et pondere secundum quod Deo haec attribuuntur. Unde Augustinus, Ad Orosium: "Numerus, pondus et mensura ipse Deus est; ipse est numerus sine numero, et quo est omnis numerus; ipse est mensura sine mensura, a quo est omnis mensura; ipse est pondus sine pondere, a quo est omne pondus; "omnia ergo in numero, pondere et mensura disposuit", tamquam si diceret omnia in se disposuit". Intelligitur et aliter " omnia numero, pondere et mensura disposuit", id est omnia, quae fecit, numerum, pondus et mensuram habent.

5. Ad aliud dicendum quod istae sunt dispositiones creaturae secundum quod est in fieri; nihilominus tamen extenduntur ad creaturam secundum quod est in esse. Unde super illud Sap. 11,21: "Omnia in numero, pondere et mensura disposuisti", dicit Glossa quod "in iis constituit Deus mundum et gubernat et iudicaturus est" ; constitutio enim mundi pertinet ad fieri, gubernatio ad conservationem ipsius in esse.

6. Ad illud vero Ambrosii de luce, licet quidam velint exponere de luce spirituali, videtur secundum intentionem Ambrosii quod velit exponere de luce corporali, quae est in mensura et numero et pondere. Dicitur tamen esse sine iis respectu corporum quae recipiunt a luce: ipsa enim multiplicat se dando effectum aliis corporibus inferioribus, et ideo dicitur esse sine mensura et sine numero et pondere respectu effectuum qui procedunt ab illa. Si enim maior esset capacitas mundi quam sit, ad majus se extenderet effectus eius et ad plura.

PrevBack to TopNext