Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 2, Q. 1, M. 2, C. 3
Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 2, Q. 1, M. 2, C. 3
UTRUM VESTIGIUM CONVENIAT OMNIBUS CREATURIS.
Quod sic, videtur: a. Quia ea, secundum quae attenditur vestigium, ut modus sive unitas, species et ordo, vel sicut supra dictum est, numerus, pondus et mensura, omni creaturae conveniunt; ergo et ratio vestigii. Quod autem illa conveniant et secundum illa accipiatur ratio vestigii, Augustinus, in libro VI De Trinitate: "Haec omnia, quae; arte divina facta sunt, et unitatem quamdam in se ostendunt etspeciem et ordinem" ; quod ostendit tam in corporibus quam in spiritibus ; et subdit: "Oportet igitur ut Creatorem "per ea, quae facta sunt", intellectu conspicientes, Trinitatem intelligamus. In illa enim Trinitate est summa origo rerum, perfectissima pulcritudo, beatissimadelectatio". Ex quibus colligitur quod in omni creatura est vestigium Creatoris.
b. Item, Isidorus, De summo bono, libro I: "Ex pulcritudine circumscriptae creaturae pulcritudinem suam, quae circumscribi nequit, facit Deus intelligi ut ipsis vestigiis revertatur homo ad Deum" ; sed haec pulcritudo inest omni creaturae; ergo ratio vestigii inest omni creaturae.
Contra: 1. Non est idem imago et vestigium. Quod sic probatur: Imago est "expressa similitudomilitudo3", vestigium vero est inexpressa similitudo; ergo id quod est imago non est vestigium; sed aliqua creatura est imago, ut rationalis; ergo non est vestigium.
2. Item, vestigium et perfecta similitudo opponuntur; sed aliqua est creatura quae est perfecta similitudo, sicut contingit in creaturis, utpote beatitudo creata vel gratia perfecta vel virtus perfecta; ergo nulla huiusmodi creatura dicetur vestigium.
Respondendum est, secundum hoc quod dicit Augustinus, in libro De anima et spiritu: "Capabilis et participabilis est Deus omnibus, quia naturali suo munere et usu ex munere ab omnibus participatur peressentiam qua sunt, et secundum illam adidoneam speciem qua ab aliis differunt, et secundum utrumque ad congruum usum quo proficiunt. Tria haec omni existenti insunt quasi quaedam vestigia summae essentiae, imaginis et muneris: aeternitas est in Patre, species in Imagine, usus in Munere".
[Ad obiecta]: 1. Ad id ergo quod in contrarium primo obicitur, dicendum est quod licet vestigium et imago differant secundum rationem, nihilominus tamen uni et eidem rei contingit inesse rationem rei et imaginis, sed non secundum eadem. Vestigium enim attenditur secundum dispositiones communiores et minus conformantes rei, cuius est vestigium; imago vero secundum conditiones magis exprimentes, utpote essentia sive unitas, species et ordo ad vestigium pertinent, aeternitas, veritas sive sapientia et caritas ad imaginem. Unde Augustinus, in XI De civitate Dei: "Quoniam homines sumus, ad Conditoris nostriimaginem creati sumus, cuius est vera aeternitas, aeterna veritas, aeterna et vera caritas. In iis vero rebus, quae intra nos sunt, quoniam et ipsa nec aliquo modo essent nec aliqua specie continerentur nec aliquem ordinem vel appeterent vel tenerent nisi ab illo facta essent qui summe est, summe speciosus est, summe bonus est, quasi quaedam vestigia colligamus". In homine ergo quia utraque ratio dispositionum invenitur, et vestigium dicitur et imago.
2. Ad id vero 4 quod secundo obicitur, dicendum est quod etiam illae creaturae, quae dicunt similitudinem Dei sive summae bonitatis, utpote beatitudo creata vel gratia perfecta sive virtus, dicunt illam secundum illud quod abundant ultra alias creaturas. Nam creatura intellectualis naturaliter vertibilis est in bonum et in malum; hae autem creaturae non sunt vertibiles in utrumque: non enim beatitudo potest esse mala nec virtus vel gratia mala, et propter hoc habent rationem similitudinis; deficiunt tamen a summa similitudine, quia possunt non esse quantum est de sua natura sicut et aliae creaturae de se. Habent ergo aliquid commune cum aliis, et ratione illius communis, scilicet essentiae, speciei et ordinis, possunt dici vestigia. Habent etiam aliquid in .quo abundant, sicut dictum est, et ratione illius possunt dici perfecta similitudo, sicut contingit in creatura. Communius est ergo vestigium, quantum ad res subiectas in quibus est, quam sit imago aut huiusmodi similitudo.