Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 2, Q. 1, M. 2, C. 2
Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 2, Q. 1, M. 2, C. 2
QUID DICATUR VESTIGIUM SECUNDUM QUOD CONVENIT CREATURIS.
Deinde ad secundo quaesitum sic proceditur: Vestigium dicitur secundum similitudinem; proprie enim dicitur vestigium pedis, transferentes autem secundum aliquam similitudinem transferunt. Quaeritur ergo quae sit similitudo vestigii translative dicti ad vestigium proprie dictum.
1. Vestigium autem proprie dictum dicit impressionem figurae in pulvere vel in re huiusmodi a figura pedis; sed divina essentia infigurabilis est, et similiter ipsa Trinitas summa; ergo non relinquit figuram per similitudinem in re creata; ergo non dicetur vestigium secundum aliquem dictorum modorum. Nec alia videtur similitudo esse: non enim sicut vestigium est semper simul cum pede in pulvere, ita creatura necessario fuit simul cum essentia Creatoris: tunc enim essentia creaturae esset aeterna; ergo propter illam rationem non dicitur esse vestigium; qua ergo ratione dicetur vestigium?
Respondendum est quod licet divina essentia sit infigurabilis et similiter summa Trinitas, nihilominus habet in se rationes, ut quod summe est et quod summe verum est et quod summe bonum est, quae licet idem sint in Deo, nihilominus tamen distinguuntur in re creata, et sic quamdam habent similitudinem respectu suae causae quasi essent quaedam impressiones, et propter hoc dicuntur nomine vestigii, non propter figurationem, sed propter ipsam rationem, ut sicut ibi erat similitudo in figura, sic hic sit similitudo in ratione, quae licet indistincta sint in Deo propter simplicitatem divinae essentiae, distinguuntur tamen in creatura propter compositionem essentiae.