Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 2, Q. 1, M. 2, C. 5
Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 2, Q. 1, M. 2, C. 5
UTRUM VESTIGIUM PROPRIE DICATUR TRINITATIS AUT UNITATIS AUT UTRIUSQUE.
Quod ipsius Trinitatis, videtur a. per hoc quod vestigium distinctionem ponit sive discretionem; ergo videtur referri ad ipsam Trinitatem.
b. Quod etiam videtur ex hoc quod dicit Augustinus, in libro De Trinitate: "Intelligamus Trinitatem, cuius in creatura, quomodo dignum est, apparet vestigium; in illa enim Trinitate" etc. sicut supra dictum est.
Contra: 1. Videtur quod dicatur vestigium Dei respectu essentiae. Unde Isidorus, De summa bono, I libro: "Vestigia Dei sunt, quia nunc Deus "per speculum"agnoscitur; ad perfectum vero Omnipotens reperietur, dum in futuro "facie ad faciem"electis praesentabitur, ut ipsam speciem contemplentur, cuius nuncvestigia comprehendere conantur". Sed constat quod ipsa species est ipsa essentia; ergo vestigia dicuntur essentiae divinae.
2. Similiter dicit Gregorius: "Vestigia Dei sunt benignitas visitationis, quaviam nobis ostendit, ut nondum visum sequamur, donec ad contemplandum veniamus".
Respondendum est quod vestigium, licet dicatur ipsius essentiae ratione eius quod subest, conditiones tamen in quibus attenditur vestigium referuntur ad Trinitatem proprie. Unde nihil prohibet et ipsius Dei sive divinae essentiae et ipsius Trinitatis dici vestigium, ut trinitas in creatura Trinitati increatae respondeat, unitas vero, quae subest, ipsi summae unitati.