Text List

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 2, Q. 1, M. 2, C. 6

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 2, Q. 1, M. 2, C. 6

UTRUM POSSIT TOLLI RATIO VESTIGII A CREATURA.

Sexto quaeritur utrum tolli possit ratio vestigii a creatura.

Quod videtur: 1. Si enim modus, species et ordo minui possunt et corrumpi, quae autem possunt corrumpi, possunt desinere esse et omnino tolli, ergo vestigium, cum attendatur in iis vel consimilibus, poterit omnino tolli.

2. Praeterea, si est accidens creaturae, accidens autem est quod abesse potest, ergo intentio vestigii abesse potest.

Contra: a. Sicut se habet ratio imaginis ad id cuius est imago, ita ratio vestigii ad id cuius est vestigium; sed ratio imaginis non potest tolli ab eo cuius est imago; ergo nec ratio vestigii ab eo cuius est vestigium.

b. Item, hoc videtur per auctoritatem Augustini, XI De civitate Dei, dicentis quod sine istis "nihil inveniri vel cogitari potest" ; et loquitur de modo, specie et ordine, in quibus attenditur vestigium.

[Solutio]: Ad quod dicendum est per id quod dicit Augustinus, De civitate Dei, libro XIX: "Nullum vitium ita contra naturam est, ut naturae extrema deleat vestigia". Unde manente natura creata, remanet ratio vestigii nec omnino tollitur. Aliud est autem quaerere utrum vestigium possit tolli manente natura creaturae, et aliud est utrum omnino possit tolli cum ipsa re creata. Primo modo verum est quod non potest tolli, secundo vero modo potest. Cum enim res desinit esse, illud vestigium desinit esse, non tamen desinit esse vestigium, quia non omnino cedit in non-ens. Unde, ratione eius in quod secedit, est etiam vestigium.

[Ad obiecta]: 1. Per hoc potest solvi illud quod primo iuit obiectum. Licet enim modus, species et ordo minuantur vel corrumpantur, non tamen omnino desinunt esse re manente, et ita manet adhuc vestigium Creatoris in re illa; sed si res destruatur secundum quamdam speciem, nihilominus tamen secundum aliam speciem remanet, et ita remanet vestigium, etsi non illud.

2. Ad secundo obiectum dicendum est quod esse vestigium est proprietas rei essentialis secundo modo, et ita non est accidens separabile, et quia dicit comparationem ad suam essentialem causam, ideo nec potest illo modo intelligi sine illa comparatione, potest tamen intelligi sicut essentia intelligitur sine sua proprietate. Nec est simile omnino de ratione imaginis respectu illius cuius est imago, sicut de ratione vestigii respectu illius cuius est vestigium, quia id cuius est imago incorruptibile est, id vero cuius est ratio vestigii potest esse corruptibile.

PrevBack to TopNext