Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 2, Q. 1, M. 2, C. 7
Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 2, Q. 1, M. 2, C. 7
UTRUM PER VESTIGIUM SIT MANUDUCTIO AD CAUSAM CUIUS EST VESTIGIUM.
Ad, quod sic: a. Augustinus, De libero arbitrio, exponens illud Sap. 6,17: "In viis suis ostendit se hilariter, et in omni providentia sua occurrit illis": "Quocumque te verteris, quibusdam vestigiis operibus suis impressis loquitur tibi et te, in exterioribus labentem, ipsis exteriorumformis intro revocat".
b. Item, in eodem: "Artifex quodam modo innuit spectatori operis sui de ipsa operis pulcritudine, ne ibi totus haereat, sed speciem operis fabricati sic percurrat oculis, ut in eum, qui fabricaverit, recurrat affectus".
6. Item, Rom. 1,20: "Invisibilia Dei per ea, quae facta sunt, a creatura mundi" etc. Ex quo habetur quod per ista visibilia sit manuductio ad invisibilia.
2. Item, Augustinus, De libero arbitrio: "Tamquam dorsum ad te ponentes, in carnali opere velut in umbra sua defiguntur; est tamen etiam ibi quod eos delectet: habent enim adhuc aliquid de circumfulgentia lucis tuae". Ex quibus colligitur quod haec visibilia abducunt a contemplatione invisibilium.
[Solutio]: Ad quod dicendum est quod est dupliciter considerare has creaturas visibiles et etiam invisibiles. Contingit enim eas considerare ratione pulcritudinis sive delectabilitatis quae est in eis, non referendo illam ad Deum a quo habent: et secundum hunc modum est occasio erroris. Alio vero modo in quantum habent pulcritudinem a summe pulcro et delectabilitatem a summe delectabili: et secundum hunc modum vestigia manuducunt ad illum cuius sunt vestigia. Et est exemplum Philosophi simile, quod contingit dupliciter considerare picturam: ut picturam vel ut est imago. Si ut picturam, secundum hoc figitur consideratio in ipsa re secundum se; si ut [est] imago, secundum hoc ducit ad aliud cuius est imago. Unde Augustinus, in libro De vera religione: "Sicut nonnulli magisamant versum quam artem qua conficitur versus, quia plus se auribus quam intelligentiae crediderunt, ita multi temporalia diligunt, conditricemvero ac moderatricem temporalium divinam providentiam nonrequirunt atque in ipsa dilectione temporalium nolunt transire quod amant".
[Ad obiecta] : 1. Ex iam dictis patet qualiter sunt occasio erroris, per se vero causa est in ipsis errantibus. Et hoc patet per hoc quod dicitur in libro Sap., cum dicitur: "In muscipulam pedibus insipientium". Quod autem dicitur "creaturae factae sunt in odium" etc., non intelligendum est quod Deus ad hoc fecerit creaturas, sed error hominum eas ad hoc convertit ut traherentur homines in odium Dei et adhaererent mutabilibus bonis tamquam idolis.
2. Quod autem dicit Augustinus, in libro De libero arbitrio, attendendum est quod ibi tangit causam erroris ex parte hominis et quod habent aliquam rationem delectabilis, hoc est ex quodam effectu relicto in ipsa creatura a summe delectabili, et ideo dicitur quod "habent aliquid de circumfulgentia lucis tuae" ; sed quia plus est ibi delectationis quam congrueret, ideo dicitur illicita delectatio, vel quia non refertur ad id ad quod referendum esset, sed ibi inordinate quiescitur.