Text List

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 2, Q. 2, M. 1, C. 4

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 2, Q. 2, M. 1, C. 4

AN CREARI CONVENIAT TANTUM MATERIAE ET FORMAE.

Quarto loco quaeritur an creari conveniat tantum materiae et formae, quae sunt principia rei compositae, an conveniat etiam eis quae fiunt ex materia et forma.

Quod non conveniat nisi principiis, scilicet materiae et formae vel quod se habet per modum horum, sic ostenditur: 1. Ea quae sunt ex principiis, utpote ex materia et forma, ex aliquo vel aliquibus sunt; quod autem ex aliquo vel aliquibus est non est ex nihilo; ergo quae sunt composita ex materia et forma vel ex huiusmodi principiis, non sunt creata.

2. Item, aliud est exire de non-esse in esse et aliud de potentia in actum; sed quae habent materiam exeunt de potentia in actum, quae vero de non-esse omnino in esse, creantur; ergo non dicuntur illa creari.

3. Item, secundum illam expositionem, quam ponit Augustinus, in libro Confessionum: "Caeli et terrae nomine materia utrorumque designatur". Ex quo videtur, cum intra sequatur de iis quae fiunt in distinctionibus dierum, quod esset materia creata; quae autem sunt ex materia non dicentur creata, sed facta.

Contra: a. Cum dicitur: "In principio creavit Deus caelum et terram", dicit Augustinus, Contra Manichaemeum, quod "caeli et terrae nomine universa creatura significata est, quam fecit et condidit Deus".

Respondendum est: Fieri de nihilo dicitur dupliciter: vel quod fit non ex materia, et secundum hunc modum materia et forma dicuntur fieri de nihilo, et quae tenent rationem huiusmodi principiorum; alio vero modo dicitur fieri de nihilo, quod procedit in esse, cum prius non esset, et secundum hunc modum dicuntur non tantum materia et forma creata, sed et quae primo erant ex illis. Unde Augustinus, Contra Manichaeum: "Rectissime creditur omnia de nihilo fecisse; ipsa etiam materia de omnino nihilo facta est, etiamsi formata omnia de ista materia sint facta". Non enim prius extitit materia secundum sententiam Augustini, et postea ex materia factae sunt res, sed simul de non-esse in esse exierunt principia et quae erant ex illis.

[Ad obiecta]: 1. Per iam dicta patet responsio ad primo obiectum. Esse enim ex nihilo et esse ex aliquo opponuntur, si consimiliter accipiuntur; sed nihil prohibet esse ex aliquo, utpote ex materia, et esse ex nihilo, hoc est postquam non fuit; et est talis modus accipiendi sicut cum dicitur ex mane fit dies, id est post mane, non quod mane sit materia diei.

2. Ad secundo obiectum dicendum est quod exire de potentia in actum dicitur proprie de iis quae habent praeexistentem materiam: et secundum hunc modum distinguuntur illi exitus ex opposito. Si vero dicatur exitus de potentia activa in actum, non ex opposito se habent exire de potentia in actum et exire de nihilo in esse, sed utrumque convenit creatis.

3. Ad tertium patet responsio ex dictis.

PrevBack to TopNext