Text List

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 2, Q. 2, M. 1, C. 3

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 2, Q. 2, M. 1, C. 3

AN CREARI SIT ALIQUOD CREATUM UT MEDIUM INTER CREATOREM ET CREATURAM.

Tertio quaeritur an creari sit aliquod creatum ut medium inter Creatorem et creaturam.

Ad quod sic: 1. Creari non est Creator; ergo vel est creatum vel est via in creaturam, si est dicere secundum aliquam similitudinem quod sit ibi via; sed si ibi est via, videtur esse medium; ergo creari vel est creatum vel est medium Creatoris et creati; sed nonnisi medium quod teneat se cum altero extremorum; sed non ex parte Creatoris; ergo ex parte creati. — Quod videtur per simile in aliis mutationibus: mutatio enim medium est inter transmutantem et id in quod fit transmutatio.

Contra: a. Omne quod est, aut est Creator aut creatura ; ergo supervacuum est ponere medium inter haec, immo pro damnata haeresi habetur in concilio Senonensi quod dicitur in libro Periphysion, in quo dicebatur quod ideae erant medium inter Creatorem et creaturam; ergo creari non debet poni medium.

b. Nec est creatum: quia si esset creatum, exiret in esse de nihilo; ergo crearetur; ergo per creationem: et sic esset in infinitum abire; quod cum non sit, nec erit creatum neque medium.

Respondendum est quod non ponitur medium inter Creatorem et creaturam: non enim est medium inter ens ab alio et ens non ab alio.

[Ad obiecta.]: 1. Nec est simile in mutationibus, quia mutationes proprie dictae possunt esse media inter transmutantem et id in quod transmutatur, eo quod non sunt prima opposita secundum affirmationem et negationem.

a. Si tamen intentio creati coarctaretur ad creatum simpliciter et non includeret in se concreata, secundum hoc non esset sufficiens divisio in Creatorem et creatum. Et per talem modum loquendi dicit Philosophus: "Quaedam dicuntur entia, quiasunt substantiae; quaedam, quia sunt passiones; et quaedam, quia sunt via ad substantiam aut ad relationem aut quia sunt non-ens aut agentes aut patientes a substantia aut aliquid aliorumquae dicuntur esse in substantia". Consuevimus tamen creatum et concreatum sub uno generali nomine, scilicet creaturae, comprehendere, et sic creari est concreatum.

b. Ad id vero quod obicitur quod fit processus in infinitum: respondendum est quod non. Cum enim dicitur quod creatum per creationem creatum est, intelligitur proprie de creatione active dicta; quod si intelligatur de creatione passive dicta, ibi stabitur: non enim illa creatio per aliam creationem passive dictam est, sed per creationem active dictam, et sic devenitur ad essentiam ipsius causae. Unde licet creatum proprie dicatur creati, ipsa tamen creatio passive dieta non dicitur creari nisi large sumendo vocabulum.

PrevBack to TopNext