Text List

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 2, Q. 2, M. 1, Praeambulum

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 2, Q. 2, M. 1, Praeambulum

Et primo de ipso fieri agendum est, quod est creari. Quaeritur ergo: primo, si creari est quoddam mutari vel non; secundo, utrum .creari sit aliud quam esse eius quod creatur vel idem; tertio, si est creatum ut medium creaturae et Creatoris; quarto, si convenit tantum materiae et formae, quae sunt principia rei compositae, an conveniat etiam iis quae fiunt ex materia et forma; quinto, utrum conveniat rebus quae fiunt a natura et a voluntate creata; sexto, utrum conveniat solis substantiis an etiam accidentibus; septimo, utrum secundum ordinem conveniat creari uni rei in genere prius quam alii; octavo, utrum a Creatore procedat ministerio creaturae; et hoc propter haeresim illorum qui dicebant angelos operi creationis cooperari et per angelos alias fieri creaturas.

PrevBack to TopNext