Text List

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 2, Q. 2, M. 1, C. 1

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 1, Sect. 2, Q. 2, M. 1, C. 1

UTRUM CREARI SIT QUODDAM MUTARI VEL NON

Ad primum sic: a. Si creari est mutari, omne autem mutari vel est secundum substantiam vel secundum accidens, ergo creari erit alterum istorum; sed mutari secundum substantiam est generari vel corrumpi, prout dicit Philosophus ; ergo creari, si est mutari secundum substantiam, esset generari vel corrumpi; sed utrumque est subiecta existente materia; ergo creari non esset de nihilo. Similiter, si esset mutari secundum accidens, multo magis accideret inconveniens: secundum hoc enim substantia non crearetur, cum tamen sit nobilior substantia quam accidens et creatio nobilior alia processione creaturae; quod cum non sit, non erit creari mutari.

Contra: 1. Quod creatur, de non-esse procedit in esse; sed quod de non-esse procedit in esse, mutatur; ergo quod creatur mutatur.

2. Item, Isidorus: "Creatura bonum est, sed non summum, quia mutabilis est" ; omne autem quod mutabile est mutatur; ergo creatura mutatur.

Respondendum est quod mutari dicitur dupliciter: uno modo, quod iam est ens potentia vel actu et mutatur ab uno in aliud, et secundum hunc modum quod creatur non dicitur mutari, quia nec prius fuit potentia nec actu, et loquor de creatione proprie dicta; secundum alium modum, quo dicitur aliquid exire in esse post nonesse, dicitur mutari, sed hoc non est proprie dictum, sed communiter, quia quod mutatur, aliquo modo dicitur esse unum, ibi vero non remanet unitas, cum non-esse omnino et esse non habeant commune.

[Ad obiecta]: 1-2. Ad obiectum ergo dicendum est quod non dicitur creari mutari eo modo quo generari dicitur mutari; nihilominus tamen dicitur esse aliqua mutatio. Sed est quaedam mutatio creaturae secundum quod dicitur in Psalmo: "Mutabis ea, et mutabuntur" etc., et haec est rei existentis in non-esse vel in non bene esse; et secundum hunc modum creatura, cum est, mutabilis est, et sic loquitur Isidorus ; alio vero modo loquitur Augustinus, cum dicit: "Mutabilia sunt, quia non de illo, sed de nihilo facta sunt".

PrevBack to TopNext