Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 2, T. 2, M. 2, C. 3
Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 2, T. 2, M. 2, C. 3
DE COMPOSITIONE PRIMA EX QUOD EST, ET QUO EST
Tertio quaeritur de causa compositionis primae. Iam autem dictum est quod prima compositio et universalior est ex quo est et quod est: sicut enim "in omnino simplici idem est quod estet quo est", ita in compositis differt quod est et quo est.
Quaerendum est ergo: Primo, utrum conveniat omni creaturae; deinde, si sit universalior quam illa quae est ex materia et forma vel non; tertio, secundum quam rationem accipiatur.
ARTICULUS I
Utrum haec compositio conveniat omni creaturae.
Quod conveniat omni creaturae, videtur: a. Eo quod nullum creatum est sua essentia nec a se habet esse, sed aliunde dependet; ergo in creatura omni quo est et quod est differunt; ergo haec compositio communis est omni creaturae.
b. Praeterea, ista duo, simplex et compositum, dividunt sufficienter ens; in Deo autem solo idem est quod est et quo est ; ergo in omni alio non est idem quo est et quod est ; sed omne in quo non est idem, est compositum; ergo omnis creatura hoc genere compositionis est composita.
Contra: 1. Si omnis creatura hoc genere compositionis est composita, illud quod dicitur quod est vel quo est aut est creatura vel non. Si non est creatura utrumque illorum, aut alterum est creatura aut non; neutrum autem potest esse Creator, cum Creator non sit materiale respectu alicuius compositionis sive materia. Unde Augustinus, in libro De Trinitate: "In summa persona pars non potest esse Deus, quanto magis pars Trinitatis esse non potest" ; multo fortius nec pars alicuius creaturae, cum pars sit possibilis ad totum, divina vero natura respectu nullius est possibilis; utrumque ergo est creatura. Sed dictum est omnem creaturam esse compositam ex quo est et quod est ; ergo quo est habet in se utrumque, et sic erit abire in infinitum; non ergo omnis creatura est composita.
2. Item, unitas creata aut est quo ipsa unitas est unum aut non. Si se ipsa unum est, ergo idem est quo est et quod est: si enim se ipsa unum est, se ipsa est, eo quod unum et esse convertuntur. Si vero alia re a se ipsa est unum, aut illa res se ipsa est unum aut non. Si non se ipsa est unum, erit abire in infinitum; si autem se ipsa est unum, cum omnis res una unitate dicatur una, illa res erit unitas, et ita standum erit in primo aut- erit reflexio ; sed reflexionem impossibile est esse in causis ; ergo unitas se ipsa est una; ergo idem est in ea quo est et quod est ; et est creatura, ergo in aliqua creatura non est supra dicta compositio.
[Solutio]: Ad quod dicendum est quod omnis creatura dicitur composita isto genere compositionis uno duorum modorum: aut quia habet in se illam compositionem aut quia cum alio venit ad componendum tertium. Quo enim est res unitur cum eo quod est in illo quod compositum est ex utroque, et ita compositum dicetur ex aliis constitutum vel ex quo cum alio aliquid constituitur. Sic ergo accipiendo compositum aliquo duorum modorum, dicetur omnis creatura composita; si vero coarctetur ad intentionem compositi secundum quod compositum dicitur ex aliis constitutum, non est omnis creatura composita hoc genere compositionis.
2. Ad secundo vero obiectum de unitate dicendum est quod licet unitas se ipsa formaliter sit unum, non tamen se ipsa effective. Primum autem dicitur vere unum, scilicet Deus, quia nec formaliter nec effective habet unitatem ab alio; unitas vero creatae effective habet a Deo, sed formaliter non habet ab alio quam a se; homo vero vel lapis ab alio habet effective et formaliter. Cum ergo dicitur: "in simplici idem est quo estet quod est", si attendatur omnino simplex, oportet accipere quo est secundum omne genus causae; si vero accipiatur simplex per extensionem, potest dici unitas creata simplex quoad genus causae formalis, sed non simplex quoad genus causae efficientis: dependet enim secundum esse ab efficienti. Item, cum materia vel subiecto unum constituit, et ita uno genere dicetur esse simplex, alio genere dicetur esse compositum.
Sed adhuc posset obici loquendo de unitate aut forma secundum se ipsam accepta. Intelligatur enim forma creata non indigens materia: constat quod huiusmodi forma creata esset; aut ergo esset simplex aut composita. Simplex omnino non potest esse, cum hoc soli Deo conveniat. Unde Augustinus, in libro De civitate Dei: "Ideo simplex dicitur, quia quod habet, hoc est quod habet" ; unde "natura dicitur simplex, cui non sit aliquid habere quod possit amittere nec aliud sit habens et id quod habetur". Forma ergo ista, cum non sit simplex, erit composita posita; ergo altero duorum modorum; sed non est ex aliis constituta nec cum alio posita ad constituendum tertium; ergo non est composita. Propter hoc addendum est ut compositum etiam dicatur non tantum uno duorum modorum supra dictorum, sed cuius esse est dependens ab ergo et intellectus dependet ab intellectu. Licet alio partes non habeat nec pars alterius sit, nihilominus tamen compositum dicitur propter sui dependentiam in esse et intellectu. Accipiendo ergo compositum aliquo trium modorum, dicetur omnis creatura composita nec alio modo potest intelligi.
ARTICULUS II
Utrum haec compositio sit universalior quam illa quae est ex. materia et, forma.
Quod non, videtur: 1. Omne enim creatum habet in se ut possit recipere ab alio et ut possit agere in aliud vel est illud a quo est potentia recipiendi vel est illud a quo est potentia agendi; sed quod habet in se utrumque, est compositum ex materia et forma: a quo vero est potentia recipiendi est materia, a quo habet potentiam agendi est forma; ergo omne creatum est materia vel forma vel compositum ex iis; ergo compositio ista extenditur in tantum in quantum compositio illa quae est ex quo est et quod est ; ergo sunt aequalis ambitus.
2. Item, in libro De articulis fidei: "Materia et forma et illarum compago tria prorsus diversa sunt, quae in cuiuslibet substantiae creatione exiguntur".
Contra: a. Non est idem quod est materia et quo est materia, similiter quod est forma et quo est forma; ergo haec compositio universalior est illa.
b. Praeterea, compositio materiae et formae ratione utriusque componentium non videtur habere similitudinem in Primo: in nulla, enim re possumus dicere idem est materia et. forma, sicut dicitur idem est quo est et quod est ; cum ergo aliqua convenientia sit in, illa ratione cum Primo, in hac vero non sit, prior erit compositio eius quod est et quo est quam materiae et formae.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod communior est et prior naturaliter compositio ex quo est et quod est quam materiae et formae, sicut iam dictum est.
[Ad obiecta]: 1-2. Ad obiectum autem in contrarium dicendum quod, licet materia et forma et quod est ex iis extendatur ad omnia, nihilominus tamen alia compositio est universalior, quia se extendit secundum quemdam modum ad ea quae sunt formae vel quae sunt materiae, secundum quem modum non dicimus materiae et formae esse in forma vel esse in materia. Praeterea, maioris unitionis sunt quo est et quod est quam materia et forma: unum enim de altero dicitur; quod non est reperire in materia et forma, ut forma dicatur de materia vel e converso.
ARTICULUS III.
Secundum quam rationem accipiatur dignitas istius compositionis.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod nulla alia compositio habet componentia in aliqua ratione, secundum quam possint convenire divinae essentiae, sicut est in compositione materiae et formae: neque enim materia et forma conveniunt Primo, similiter partes definitionis non conveniunt Primo, et ita de aliis generibus compositionum quae magis elongantur; ergo haec sola compositio nobilior est aliis compositionibus: in Primo enim est reperire quod est et quo est, licet non secundum rationem compositionis descendit ergo ab identitate omnimoda eius quod est cum eo quo est differentia prima huius ab illo.
Sed obicitur: 1. Nonne quo est praedicatur. de eo quod est, cum dicitur homo est homo aut lapis est lapis, et ita de aliis? Est ergo ibi identitas; in quo ergo differt a Primo ?
2. Item, sicut habetur in libro De articulis fidei: "Materia et forma et horum compositio sunt vestigium Trinitatis". Unde dicitur ibidem: "In una eademque substantiae creatione trinus effectus uno eodemqueauctore", scilicet Trinitate, "producitur" ; et post sequitur: "Licet in cuiuslibetsubstantiae creatione materiam Patri, formam Filio, compositionem Spiritui Sancto posset ordo congruus destinare, tamen in qualibet trium totam Trinitatem necesse est operari". Ex quo videtur quod illa compositio cum suis componentibus reperiatur in Primo secundum exemplaritatem, sicut quo est et quod est cum sua Compositione reperiuntur in Primo secundum exemplaritatem.
[Ad obiecta]: 1. Ad primum dicendum quod licet quo est, secundum quemdam modum dictum, praedicetur de eo quod est, et ita sit idem illi quod est, tamen si secundum se ipsum accipiatur, non est idem cum eo quod est, ut homo non est sua humanitas. In divinis autem, quocumque modo accipiatur, hoc est illud, ut Deus est deitas et Pater est paternitas, et ita de aliis.
2. Ad secundum dicendum est quod non est concedendum compositionem esse exemplariter in Deo. Nec proprie repraesentatur ibi Trinitas: non enim dicimus materiam convenire Patri nec forma procedit a materia sicut Filius procedit a Patre. Unde extraneo modo facta est illa adaptatio trinitatis creatae ad increatam. Quod si etiam aliquo modo potest convenire, non sic tamen sicut de quo est et quod est et identitate horum. Nam haec inveniuntur in ipsa substantia Dei secundum se accepta, non cointellectis personis; illa vero nullatenus datur intelligi nisi personis cointellectis, ut materia ratione potentiae sit vestigium summae potentiae, quae approprietur Patri, forma vero ratione actus sit vestigium summae formae, compositio vero ratione ordinis sit vestigium summae bonitatis; sed ab expositoribus Sacrae Scripturae, qui multas numerant trinitates in creaturis, quae sunt vestigia summae Trinitatis, non invenitur haec trinitas pro vestigio.
On this page