Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 2, T. 2, M. 2, C. 4
Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 2, T. 2, M. 2, C. 4
UTRUM RATIO COMPONIBILIS CONVENIAT OMNI REI.
Quod sic, videtur: 1. Nulla enim res est quae non cedat in rationem alicuius unius secundum quod unum dicitur multipliciter; sed quod cedit in rationem unius, cedit in rationem componibilis; ergo quaelibet res cedit in rationem componibilis.
2. Item, si illud, de quo minus videtur, cedit inrationem componibilis, et illud cedet de quo magis videtur; sed magis conveniunt creatura et creatura quam Creator et creatura; sed Creator et creatura conveniunt ad rationem unius secundum quod Christus dicitur unus in duabus naturis; ergo creatura et creatura magis possunt convenire ut ex illis fiat unum.
Contra,: a. Duo, quae sunt in actu, non erunt aliqua hora unum in actu: actus enim dividit ; ergo ex substantiis, quae sunt in actu, non erit una substantia; non ergo est quidlibet cum quolibet componibile.
b. Item, totum et pars componuntur ; sed quod est componibile potest habere rationem partis; ergo quod habet rationem totius non est componibile; sed res completa habet rationem totius; ergo non est componibilis.
c. Item, omni et quo removetur ratio possibilis ad aliud, removetur ratio componibilis; sed divina essentia est a qua removetur ratio possibilis ad aliud; ergo divina essentia non est componibilis; non ergo omnis res est componibilis.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod non convenit omni rei ratio componibilis ut ex ea fiat aliquid, et hoc maxime removetur a divina essentia, quae est completissima.
[Ad obiecta.]: 2. Nec est contrarium quod Christus est una persona in duabus naturis: non enim ex illis duabus naturis constituitur persona nec divina natura possibilis est ad illam personam, sed humana natura, quae indigens erat perfectione, possibilis erat; neutra tamen erat pars: persona enim in se simplex est et completa. — Et si obiciatur in contrarium quod conveniunt in illa - respondendum quod hoc non est ad eam constituendam, sed quae prius erat in una natura, deinceps subsisteret in duabus naturis. Unde in Ioanne Damasceno dicitur "composita".
1. Ad aliud dicendum quod licet unum dicatur multis modis, non tamen ex quibuscumque fit quodcumque; excepto ergo uno, quod universum dicitur, non est quaelibet creatura ordinata ad compositionem alicuius unius: creaturae enim quae sunt in se completae actu, non ordinantur ad ulterius complementum; nihilominus tamen relata ad Creatorem possibilitatem habet, ut de ea fiat quod vult.
On this page