Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 2, T. 4, C. 3
Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 2, T. 4, C. 3
UTRUM MUNDUS INCEPIT ESSE SECUNDUM QUOD PHILOSOPHI LOQUUNTUR DEVERBO INCIPIENDI.
Consequenter quaeritur, propter quoddam verbum philosophorum, qui dicunt mundum non incepisse, utrum mundus incepit esse. Ex iam dictis enim habetur quod incepit esse.
Quod autem non inceperit, sic arguunt: 1. Omne quod incepit esse, generatur simpliciter vel secundum quid; sed mundus non generatur simpliciter vel secundum quid: quod enim generatur materiam habuit praeiacentem; mundus autem non habuit materiam praeiacentem: nam illa materia est ens conditum; ergo est pars mundi; ergo non est ante mundum; non ergo mundus incepit esse.
2. Item, ex intentione eius quod est incipere arguunt: Incipere enim est in se esse capere ; sed non potest capere esse in se nisi quod aliquo modo prius est; non autem potest prius aliquo modo esse nisi sit ens in potentia, nondum ens in actu; sed tale non est mundus; ergo mundus non incepit esse: nulla enim est potentia tacta extra mundum.
3. Item, quod incipit, in tempore incipit; ergo aliquid temporis praecessit et aliquid est praesens et aliquid est futurum; quod si est, tempus praecessit mundum; sed hoc est impossibile, cum mundus dicat continentiam factorum omnium, visibilium et invisibilium, tempus autem est alterum horum.
Quod autem inceperit, arguitur a. ex quadam similitudine, quam ponit Augustinus, maioris mundi ad minorem mundum: sicut enim homo, qui est minor mundus, habet iuventutem et alias partes aetatis, ita et maior mundus; sed omne quod habet has differentias aetatis, incepit esse; ergo mundus incepit esse.
b. Item, in mundo est mutabilitas; sed mutabilitas indicium est inceptionis; ergo mundus incepit esse.
c. Item, quod finem habet, secundum modum secundum quem finem habet, desinit esse; sed quod desinit esse, incipit esse sive incepit; ergo mundus incepit esse.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod aliter acceperunt illi philosophi intentionem eius quod est incipere et aliter Sacrae Scripturae expositores. Dicunt enim incipere quod in materia praeiacenti capit esse sicut ea quae generantur: nam quod. generat, in aliqua materia subiecta generat, et secundum hoc mundus non incepit esse nisi secundum illum modum secundum quem dicitur quod materia primo creata fuit informis et post recepit distinctionem formarum. Alio vero modo dicitur incipere esse nunc primo esse, sive aliquid eius fuerit sive non, et secundum hoc mundus incepit esse.
[Ad obiecta]: 1. Per haec dicta potest solvi quod obiectum est. Secundum enim hunc ultimum modum non omne quod incipit, generatur simpliciter vel secundum quid, sed sequitur: fit nunc primo in esse.
On this page