Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 2, T. 4, C. 2
Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 2, T. 4, C. 2
DE COAEVITATE MUNDI VEL EORUM QUAE PRIMO CREATA SUNT IN MUNDO.
a. Dicit enim Beda quod facta sunt caelum et terra, angeli, aer et aqua de nihilo. Et hoc accipit ex hoc quod dicitur in principio Gen.: "In principio creavit Deus caelum et terram" ; ergo caelum et terra de nihilo. Item: "Spiritus Domini ferebatur super aquas". Cum ergo de aqua legatur ibi, nec dicatur ex quo facta fuerit, habetur quod aqua de nihilo. Et "spiritus Domini", secundum unam expositionem litteralem, dicitur aer, qui factus est a Domino,, cuius locus est super aquam; non dicitur tactus ex aliquo: unde ex hoc accipitur quod aer ex nihilo. Angeli iterum, quia est prima res spiritalis. Ex quo colligitur quod ista quinque erant coaequaeva in principio mundi.
b. Albinus vero, Super Genesim, dicit septem fieri de nihilo: "caelum, terra, angeli, lux et aqua et aer et anima hominis". Addit enim animam hominis, quia res est spiritalis sicut et angelus; lucem vero addit, quia lux inter res corporales magis est spiritualis.
c. Item, in libro De Sententiis Sanctorum collectis, dicitur: "Ante omnem diem et anteomne tempus tres res condidit Deus ex nihilo: informem materiam, angelos et animam Adae". De anima vero Adae dicitur et de angelo quod ante omne tempus sint creati, quia non dependent ex tempore nec dependent ex die, secundum quod dies est ex praesentia luminaris super terram; sic ergo ista tria sunt coaequaeva.
d. Augustinus vero, in Quaestionibus ad Orosium, sic respondet interrogationi factae: "Si principium omnium est caelum et terra, angeli postmodum facti sunt; si autemangeli postmodum facti sunt, non ergo simul".
e. Item, videtur extrahi ex Glossis quod tempus et motus sive mutatio sint coaequaeva caelo et terrae. Nam "in principio creavit Deus caelum et terram", secundum unam expositionem dicitur ibi principium temporis; ergo tempus ratione sui principii dicitur coaequaevum caelo et terrae. Eodem modo, cum creatum exeat de non—esse in esse, exitus autem sit mutatio, mutatio autem non sit prior tempore quam mutatum, erunt ergo caelum et terra et ratione sui tempus et mutatio coaequaeva.
f. Item, in libro Confessionum dicitur: "Duo reperio quae fecisti carentia temporibus, cum tamen neutrum tibi sit coaeternum: unum, quod ita formatum est, ut sine ullodefectu contemplationis, sineintervallo mutationis, quamvis mutabile, tamen non mutatum, tua incommutabilitate perfruatur; alterum quod ita informeerat ut ex qua forma in quam formam motionis vel stationis mutaretur, quo tempori subderetur, non haberet". Ex quo relinquitur quod duo in principio tantum erant coaequaeva.
g. Item, ex libro Sententiarum accipitur et colligi potest ex Glossa, in principio Geneseos, quod quatuor sunt coaequaeva in creatione: angelica natura et materia informis quatuor elementorum et caelum empyreum et tempus; sed qua ratione dicitur tempus esse de primis coaequaevis, eadem ratione et motus.
Ratione ergo istarum diversarum sententiarum potest obici: 1. Si enim aer et aqua dicuntur de primis coaequaevis cum terra, multo fortius et ignis, qui nobilius dicitur quatuor elementorum, et ita non sufficienter distinxit Beda, ponens illa quinque.
2. Praeterea, anima prima rationalis de nihilo creata est; qua ergo ratione dicitur de angelo quod est de primis coaequaevis, eadem ratione de anima rationali.
3. Ratione vero secundae sententiae potest obici: Si in principio Geneseos dicitur tantum de creatione caeli et terrae, et in operibus consequentibus sex dierum dicitur dei aliis, ut in primo die dicitur: "Fiat lux, et facta est lux", ubi nomine lucis secundum Augustinum datur intelligi lux spiritualis, quae est angelus, et de anima hominis dicitur in sexto die: supervacuum ergo fuit ponere illa septem coaequaeva. — Item, cum caelum et lux non dividantur ex opposito, non congruebat ponere haec tamquam coaequaeva ; et si aqua et aer et terra ponuntur de primis coaequaevis, quare non ponebatur ignis cum eis?
4. Ratione vero tertiae sententiae, quae tangitur in libro De collectionibus, ubi ponit tria, angelos, informem materiam et animam Adae, obicitur quod angelus et anima Adae inter facta numerantur, et factum dividitur contra creatum, sicut apparet ex libro Geneseos; ergo non sunt coaequaeva cum materia informi, quae nomine caeli et terrae designantur. — Praeterea, anima Evae, cum sit creata ex nihilo sicut et anima Adae nec dependeat ab illa ut anima sit ex anima, propter quid non dicebatur anima Evae coaequaeva sicut et anima Adae?
5. Ratione vero sententiae quartae, scilicet Augustini, obicitur: Si enim angelus dicebatur de primis coaequaevis, eadem ratione et anima rationalis. — Praeterea, cum terra habeat sua contenta, sicut et caelum, contentum autem caeli est angelus, qui coaequaevus dicitur in creatione cum caelo, eadem ratione aliquod contentorum terrae dicetur coaequaevum cum terra.
6. Item, motus et tempus sunt accidentia, quorum unum, scilicet motus, dependet a mobili sive mutabili, alterum, id est tempus, a re temporali; ergo habet esse suum ab illo; non ergo recte dicuntur ista coaequaeva cum caelo et terra.
7. Item, non videtur sufficientia in ponendo duo prima coaequaeva, scilicet materiam informem et naturam angelicam. Sicut enim materia informis dicitur primo creata, ita et forma corporalis respondens dicetur primo creata, ante quam scilicet non est alia forma; et ita non erunt tantum illa duo coaequaeva, sed tertium, scilicet prima forma corporalis; haec autem videtur esse ipsa forma caeli vel forma lucis.
8. Ad id vero quod Magister, in Sententiis, videtur ponere quatuor, scilicet materiam informem et naturam angelicam et empyreum caelum et tempus, obicitur quod tempus non videtur esse de numero coaequaevorum, quia tempus ex motu dependet et motus ex mobili, et ita mobile sit primum; non ergo tempus est coaequaevum cum praedictis.
[Solutio]: Ad hoc autem dicendum quod secundum diversam considerationem attenduntur ista prima coaequaeva secundum maiorem numerum vel minorem. Si enim ponuntur tantum duo, scilicet materia informis et natura angelica, nomine materiae intelliguntur ea quae habent esse in huiusmodi materia vel subiecto. Unde secundum illam expositionem, secundum quam dicitur terra materia informis corporum, caelum vero natura angelica, nomine terrae comprehenduntur ea quae sunt in materia, sicut forma aeris et terrae et huiusmodi. — Si vero ponantur tria coaequaeva, scilicet materia informis et angelus et anima Adae, nomine terrae comprehenduntur formae corporales; praeter illam vero designantur duo genera formarum incorporalium quae de nihilo exeunt in esse. — Si vero ponantur quatuor, scilicet angelus et materia informis et caelum empyreum et tempus, nomine temporis designatur ipsum nunc, in quo fit exitus de non-esse in esse creatum, terra vero designat materiam informem interiorum corporum, scilicet mutabilium, tempus vero accipitur pro ipso nunc, quo fiunt huiusmodi res. —- Si vero ponantur quinque, designantur tria elementa sub tribus nominibus, caelum vero propter suam luminositatem continet sphaeram ignis: fuerunt enim quidam philosophi, qui dicerent quartam essentiam esse lucem; angelus, qui est substantia separata, praeter ista accipitur. — Si vero septem accipiantur, lux accipitur pro corpore ignis, et ita quatuor elementa numerantur cum quinta essentia, quae nomine caeli designatur; praeter illas vero quinque designantur duae incorporales creaturae, scilicet angelus et anima.
Ad obiecta ergo respondendum est ex iam dictis. 1. Ad primum quod in illa divisione quinquemembri ignis non numeratur tamquam illud quod ratione lucis nominat unum extremum, terra vero alterum ratione tenebrositatis; aer vero et aqua sunt duo media inter illa tamquam lucis receptiva per transparentiam. Caeli ergo nomine illud extremum voluit designare ut in quo principaliter lucis natura resultat.
2. Ad id vero quod obicitur de anima rationali: dicendum quod non est simile de ipsa et de angelo. Angelus enim est substantia incorporea, cuius esse non est in corpore per unionem vel aliquo modo per dependentiam, et ideo tamquam de primis coaequaevis cum principiis corporum ponebatur; non sic autem de anima rationali, quae ex corpore quamdam habet dependentiam.
3. Ad tertio obiectum dicendum quod, licet angelus et anima rationalis inter facta in operibus sex dierum computentur, nihilominus tamen, quia non habent esse ex materia, sed ex nihilo, cum principiis corporum connumerantur, in quantum illa sunt ex nihilo; alia ergo et alia ratione inter facta et creata designantur. — De luce vero dicendum quod accipitur ibi pro luce ignea, quae alterius est naturae quam lux caelestis. Habet enim lux ignea contrarietatem et naturaliter movetur motu recto; lux autem caelestis non- habet contrarietatem et movetur motu orbiculari.
4. Ad quarto obiectum dicendum quod, licet factum, in quantum huiusmodi, dividatur contra creatum per disparationem, nihilominus tamen, in quantum illa duo sunt ex nihilo, dividuntur contra creatum in eadem divisione. Nec est simile de anima Evae: licet enim ex nihilo sit creata, nihilominus tamen naturaliter habet prius in suo genere quod dicitur prius in similitudine. Cum enim corpus Evae formatum sit de corpore Adae, anima autem creando infundatur et infundendo creetur, erit anima Evae post animam Adae, et ideo prius in similitudine specifica est ipsa anima Adae, propter quod inter prima coaequaeva numeratur.
5. Ad id vero quod obicitur de angelo quare ponitur unum de coaequaevis, non autem anima rationalis, in divisione una, scilicet trimembri: dicendum est quod aliter est de angelo et de anima rationali. Angelus enim non habet dependentiam secundum suum esse a re corporali tamquam subiecta, anima vero rationalis habet, et ideo non connumeratur cum principiis corporum subiectorum. Contentum autem caeli aliter se habet quam contentum terrae: contentum enim caeli non est eiusdem generis cum ipso caelo; hoc enim est corpus, illud vero incorporeum, a corpore in esse separatum; contentum vero terrae est eiusdem generis. Et ideo ponendo prima coaequaeva, in hac divisione trimembri non connumeratur.
6. Ad id vero quod obicitur de tempore et motu quod sunt non per se entia, sed in aliis fundantur, et ita non debent poni inter prima: respondendum quod, licet secundum rationem accidentium sint posteriora subiectis, in hoc tamen quod de non-esse procedunt in esse primo, inter prima coaequaeva secundum quamdam divisionem numerantur.
7. Ad id vero quod obicitur de divisione bimembri quod non est sufficiens: dicendum quod loquitur de materia formarum corporalium, in qua per quamdam indistinctionem sunt illae formae: propter quod primo dicitur opus creationis et deinde opus distinctionis. Unde forma per hoc nomine materiae datur intelligi, ut sic duo principia intelligantur coaequaeva: primum ex parte conditorum incorporeorum, et primum ex parte conditorum corporeorum.
8. Ad ultimum dicendum quod, licet tempus sequatur motum secundum quemdam modum, nihilominus tamen magis ponitur tempus inter prima coaequaeva in prima divisione quam motus ratione ipsius nunc, quod est principium temporis, eo quod motus secundum illud nunc numeratur; datur tamen motus per illud intelligi, secundum quod commune est ad motum et ad mutationem.
On this page