Text List

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 2, T. 5, C. 1

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 2, T. 5, C. 1

UTRUM OMNIS CREATURA SIT LOCALIS.

Quod non omnis creatura sit localis, sie habetur: 1. Locus est terminus rei continentis aliam rem. Si ergo omnis creatura esset localis, quaelibet res haberet rem continentem ipsam; quod si esset, in infinitum esset progressus ; non ergo omnis creatura est localis.

2. Item, Damascenus: "Locus est finis corporalis eius quod circumscribitur". Cum ergo non omnis creatura sit corporalis, non omnis creatura est localis.

3. Item, terminus non dicitur proprie rei nisi habentis quantitatem; sed non omnis creatura habet quantitatem; ergo non omnis creatura est localis. — Quod autem aliqua creatura non habeat quantitatem, patet in anima, quae non est in maiori corpore maior nec in minori minor.

Contra: a. Bernardus, Super Cantica, 6 homilia: "Demus soli Deo sicut immortalitatem, sic incorporeitatem, cuius natura sola nec propter se nec propter aliud solatio indiget instrumenti corporei" ; Liquet autem omnem spiritum creatum corporeo indigere solatio; sed quod indiget solatio corporeo, locale est; ergo omnis spiritus creatus localis; sed de corpore constat ; ergo omnis creatura, cum sit corporalis vel spiritualis, localis erit.

b. Item, Augustinus, in libro De anima et spiritu: "Ex eo intellectuales naturas corporeas dicimus, quia lococircumscribuntur". Sed quod loco circumscribitur, locale est; ergo omnis creatura localis est, cum illa sit de qua minus videtur.

c. Item, Ambrosius, in libro De Spiritu Suncto: "Omnis creatura certis naturae suae circumscripta est limitibus". Sed quod tale est, locale dicitur; ergo etc.

d. Ad idem facit quod dicit Hieronymus, in libro De Spiritu Sancto: "Omnis substantia facta circumscriptamhabet substantiam; licet enim quaedam loco etfinibus corporalibus non contineantur, circumscriptione tamen substantiae non carent".

Ex iis colligitur quod omnis creatura, seu corporalis seu spiritualis, localis est.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod locale dicitur duobus modis, sicut tangitur in libro De anima et spiritu. Dicitur enim locale uno modo quod corporalem habet dimensionem et circumscriptionem, in qua assignatur ei principium, medium et finis: et secundum hunc modum non dicitur omnis creatura localis. Dicitur iterum locale quod ita alicubi praesens est totum, ut alibi non sit: et secundum hoc dicitur omnis creatura ex conditione purae creaturae localis.

[Ad obiecta]: 1. Per hanc distinctionem potest solvi quod obiectum est. Cum enim dicitur locus est terminus rei continentis aliam rem, intelligitur hoc proprie in corporibus, in spiritibus vero per quamdam similitudinem. Sed non dicitur omnis creatura sic localis, ut unaquaeque contineatur ab aliqua alia creatura: sicut enim in ultimo et supremo est dicere quod continet alia, ipsum autem non dicitur esse in loco, eo quod ab altero corpore continetur, sic in creaturis spiritualibus separatis, quae maioris virtutis est, dicitur continere aliam quae est minoris virtutis; in aliqua vero est stare, quae non ab alia creatura continetur. In supremis ergo dicitur quod locales sunt, quia proprio termino continentur vel vere vel secundum similitudinem.

2. Ad secundum dicendum quod finis potest dici proprie vel communiter: si proprie, sic est in corporibus; si communiter, sic extenditur ad spirituales creaturas. Dicitur enim Eccle. 3,1, super illud: "Omnia tempus habent", quod "substantiae spirituales non continentur loco", sed hoc intelligitur de loco proprie. De loco vero communiter dicit Augustinus, in libro De fide ad Petrum: "Inest singulis terminus naturalis, quo a se invicem discernuntur".

3. Ad id vero quod ultimo obicitur quod terminus est quantitatis: dicendum quod est terminus quantitatis dimensivae et est terminus quantitatis virtualis, sicut ostendit Augustinus, in libro De quantitate animae. Licet ergo quantitas dimensiva non conveniat spiritibus, convenit tamen quantitas virtualis. Dicuntur etiam esse in loco vel propter definitionem substantiae vel propter operationem: et sic possunt adesse loco corporali ipsae spirituales substantiae, secundum quod dicit Damascenus: "Dicitur angelus esse in loco, quia adest intelligibiliter et circumscribitur ubi operatur".

PrevBack to TopNext