Text List

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 2, T. 5, C. 2

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 2, T. 5, C. 2

UTRUM OMNIS CREATURA HABEAT EAMDEM DIFFERENTIAM LOCALITATIS.

Secundo quaeritur utrum creatura omnis habeat eamdem differentiam localitatis.

Quod sic, videtur: a. Locus enim corporalis communiter accipitur, sive referatur ad spiritus sive ad corpora, et utrumque dicitur circumscribi. Unde Augustinus, De ecclesiasticis dogmatibus: "Ex eo corporeas credimus intellectuales naturas, quia localiter circumscribuntur" ; de corporibus autem manifestum est; cum ergo una sit ratio loci et utrobique conveniat circumscribi, videtur locale dici de illis secundum eamdem differentiam localitatis.

Sed contrarium sic ostenditur: 1. Locale enim dicitur quod figuram habet, sicut dicit Ioannes Damascenus, "ut corporaliter comprehendatur," et alibi: "Non secundum naturam figurantur substantiaeintellectuales nec tres habent dimensiones, quia intellectualiter adsunt" ; sed non sic est de corporibus; ergo locale non dicitur secundum eamdem rationem localitatis, sed differentem; restat ergo quod aliter dicitur spiritus localis et aliter corpus.

2. Sed numquid in tantum extenditur locale ut omne genus terminationis contineat? Quiddam enim continetur loco, quiddam continetur tempore, quiddam continetur comprehensione. Cum ergo omnibus iis modis dicatur contineri sive comprehendi, numquid ex hoc dicitur locale?

[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod, sicut dictum est, spiritus et corpora localia dicuntur secundum aliam et aliam differentiam localitatis. Licet enim locus corporalis utrobique accipiatur et circumscriptio communiter dicatur, aliter tamen et aliter dicitur corpus circumscribi et spiritus. Corpus enim dicitur circumscribi loco ut pars sit in parte loci, minor in minori, maior in maiori et totum in toto — hoc excepto quod de Corpore Dominico dicitur, quod est sub sacramento, quod propriam habet disquisitionem ; — spiritus autem dicitur circumscribi ut totum sit intra et nihil eius extra, non commetiendo partem parti, cum huiusmodi non habeat.

2. Ad aliud vero dicendum quod, licet sint diversi modi continendi, loco, tempore et comprehensione, tamen per quamdam analogiam se habent, ut quod continetur loco continetur tempore, quod vero continetur tempore continetur comprehensione, non e converso; quia vero verbum comprehensionis, sicut habetur in libro De videndo Deo, dicitur de re illa "cuius fines circumspici possunt", per quamdam proportionem sive similitudinem se habet ad esse in loco, ubi secundum acceptionem communiorem dicitur finis.

PrevBack to TopNext