Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 3, C. 6
Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 3, C. 6
QUAE CONFERANT AD PULCRITUDINEM UNIVERSI.
Consequenter procedendum est ad sexto quaesitum, quae scilicet conferant ad pulcritudinem universi. Et quaeritur: Primo, utrum mala conterant ad pulcritudinem universi; secundo, si bona mutabilia; tertio, si mirabilia; quarto, si ipsa incarnatio cum sacramentis consequentibus.
ARTICULUS 1.
Utrum mala conferant ad pulcritudinem universi.
Ad primum sic: 1. Videtur quod mala non conferant. Ea enim quae deturpant pulcritudinem rerum, opponuntur pulcritudini rerum; sed quae opponuntur pulcritudini rerum, opponuntur pulcritudini mundi, sicut quod deformaret manum vel pedem in corpore humano, deformaret corpus; mala ergo, cum deturpent ipsas res quae sunt in universo, opponuntur pulcritudini universi; non ergo conferunt ad pulcritudinem.
2. Item, Dionysius, in libro De divinis nominibus, ducit ad inconveniens ponentes malum esse et bonorum generativum: "Inconveniens autem est quod malum conferat ad Completionem omnis et toti non imperfectum esse per se ipsum largiatur". Ex quo videtur derelinqui quod malum non conferat ad pulcritudinem universi.
3. Item, in unoquoque genere si oppositum coniungatur cum opposito, minuit virtutem ipsius; quare, malum, si coniungatur bono; sed pulcritudo est unum quod pertinet ad virtutem boni; ergo minuitur pulcritudo; non ergo malum confert ad pulcritudinem universi.
Contra: a. Opposita iuxta se posita pulcrius elucescunt ; ergo bona malis oppositis pulcriora apparent; ergo malum confert ad pulcritudinem universi.
b. Item, si non esset malum culpae, malum poenae indecenter in universo ordinaretur; sed decenter ordinatur; ergo malum culpae confert ad pulcritudinem universi sicut ad decentiam.
c. Item, si non esset mors, quae est malum poenae, non esset sustinentia mortis; et si non esset sustinentia mortis, non esset sustinentia mortis ex causa debita; et si non esset illa sustinentia ex causa debita, non esset martyrium; et si non esset martyrium, deesset aliquid pulcritudini universi; ergo malum confert ad pulcritudinem universi; eodem modo intelligendum est de aliis poenis.
d. Item, vilioribus locis congruunt res viles. Unde Augustinus, in libro De libero arbitrio: "Servus in tali peccato detectus, ut mundandae cloacae dignushabeatur, ornat eamturpitudine sua, et utrumque horum, id est turpitudo servi et mundatio cloacae, iam coniunctum et redactum in quamdam sui generis unitatem, ita dispositae do mui coaptatur, ut eius universitati ordinatissimo decori conveniat; sic voluntaria, quae in peccato fit, turpis est affectio, cui propterea poenalis adhibetur, ut ordinet eam tibi tale esse turpe non sitet decori universitatiscongruat, ut peccati dedecus emundet poena peccati". Ex qua auctoritate derelinquitur quod malum confert ad decorem universi.
e. Item, Augustinus, in Enchiridion, 11 cap.: "Simul universa sunt valde bona, quia ex omnibus consistit universitatis admirabilis pulcritudo, in qua illud, quod malum dicitur, bene ordinatum et loco suo positum, eminentius commendat bona, ut magis placeant et laudabiliora sint, cum comparanturmalis".
[Solutio]: Ad quod dicendum quod aliter est de malo culpae et de malo poenae. Malum enim culpae nec in eo quod est malum nec in eo quod est culpae per se est ad pulcritudinem universi. Unde Augustinus: "Non ipsa peccata vel ipsa miseria sunt perfectioni universitatis necessaria". In quantum autem malum culpae est ex quo elicitur bonum - sicut dicit Augustinus, in Enchiridion, quod non permitteret Deus mala fieri, nisi ex eis bonum eliceret -— et iterum, in quantum malo culpae debetur poena, secundum hoc confert ad pulcritudinem universi; item, in quantum bonum oppositum magis apparet bonum ex comparatione mali. De secundo habetur in III De libero arbitrio: "Si peccatis animarum detractis, miseria perseverat aut peccata praecedit, recte deformari dicitur ordo atque administratio universitatis. Rursus, si peccata fiant et desit-miseria, nihilominus dehonestat ordinem iniquitas. Cum autem non peccantibus adest beatitudo, perfecta est universitas; cum vero peccantibus adest miseria, nihilominus perfecta est". De tertio ponit Augustinus exemplum, in libro De civitate Dei: "Sicut pictura cum colore nigro in suo loco positocongruit, ita universitas rerum cum peccatoribus pulcra est, quamvis per se ipsos consideratos sua deformitas turpet". Item, Isidorus, in libro De summo bono: "Permisit Deus malistatum oboriri, ut ex contrariis malis bonae naturae decor emineret". Ex iis auctoritatibus patet qualiter malum confert ad pulcritudinem universi secundum statum qui nunc est, non secundum statum essentialem ipsius.
[Ad obiecta]: 1. Per hoc potest solvi primo obiectum. Licet enim deturpet bonum illud cuius est deformitas, nihilominus ex alia ratione confert ad pulcritudinem occasionaliter.
2. Ad secundo vero obiectum dicendum quod conferre ad pulcritudinem universi dicitur dupliciter: vel ita quod sit de esse ipsius rei pulcrae, et secundum hoc malum culpae non confert, et ideo pro inconvenienti habetur quod "toti non imperfectum esselargiatur", sicut dicit Dionysius ; si vero conferens dicatur per occasionem, non repugnat quin malum sit conferens. Potest ergo Dionysius uno modo habere pro inconvenienti, alio modo non.
3. Ad tertium vero dicendum quod, licet malum minuat virtutem boni quod deformat aut corrumpit, non tamen tollitur quin sit conferens ad pulcritudinem universi. Ex alia enim parte ordinatur ad bonum maius vel ipsa res quae peccat, ratione vilitatis peccati in loco sibi debito collocatur, non dico debito naturae, sed debito deformitati. Unde Augustinus, in libro De libero arbitrio, III libro: "Fit ut peccans creatura superior a creaturis inferioribus puniatur, quia illae tam sunt infimae ut ornari a turpibus animis possint atque ita decori universitatis congruere".
ARTICULUS II.
Utrum bona mutabilia conferant ad pulcritudinem universi.
Quod videtur: a. Quia bona mutabilia, licet minora sint prout huiusmodi quam bona immutabilia — et dico mutabilia ea quae mutantur in esse — nihilominus faciunt ad substantiam pulcritudinis. Cum enim dicuntur maiora et minora, ponitur ordo; posito autem ordine decenti ponitur pulcritudo; ergo bona mutabilia faciunt ad substantiam pulcritudinis in universo. Ad quod inducit Augustinus similitudinem, in III De libera arbitrio, de corporibus quae magis clara sunt et minus clara: si enim aequalis esset claritas lunae ut solis, non esset aliud dicere quam quod essent duo soles; sed qui sic aestimat, "dupliciter errat, eo quod rerum perfectioni addere cupit, cum desiderat alterum solem, et minuere, cum lunam vult detrahi". Ad pulcritudinem ergo requiritur quod alia aliis sint clariora, alia vero obscuriora; nec erit "universitas perfecta, nisi ubimaiora sic praesto sunt ut minora non desint". Cum ergo mutabilia bona sint minora bonis quae non mutantur, non erit pulcritudo universitatis perfecta sine bonis mutabilibus.
b. Item, maiora bona ex comparatione minorum pulcriora apparent. Cum ergo excellentia pulcritudinis in superioribus faciat ad pulcritudinem, universi, inferiores creaturae mutabiles, ex quarum comparatione aliae relucent, faciunt ad pulcritudinem universi.
c. Hoc etiam ex consideratione corporis humani patet, in quo sunt membra nobiliora et ignobiliora, ut dicitur I Cor. 12,23, ex quorum coniunctione resultat corporis pulcritudo; ergo a simili ea quae sunt ignobiliora in universo, ut mutabilia, conferunt ad pulcritudinem universi.
Contra: 1. Mutatio tendit ad non-esse: unde est defectus; ergo et mutabilitas est defectibilitas. Sed dicit Augustinus, in libro Contra epistolam fundamenti, quod, cum dicitur res corruptibilis, duo dicuntur, ipsa res et ipsa corruptio; res ad aliquid pertinet, corruptio vero ad nihil. Ergo eadem ratione et mutabilitas, cum intelligatur de mutabilitate quoad non-esse. Quod autem ad nihilum pertinet, removetur a bono et per consequens a pulcro.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod, cum dicitur mutabile sive corruptibile, duo dicuntur, sicut dictum est. Licet ergo mutatio sive corruptio ad nihilum pertineat, res tamen, quae habent huiusmodi potentiam sive possibilitatem, pertinent ad bonum et pulcrum; cum etiam mutantur, aliae iis succedunt secundum-quod unius corruptio est alterius generatio, et sic etiam est quaedam pulcritudo. Unde Augustinus, De natura boni: "Fit decedentibus et succedentibus rebus temporalis quaedam in suo genere pulcritudo, sicut sermo bene compositus pulcher est, quamvis quaedam syllabae desinant et aliae oriantur".
II. Sed adhuc quaeritur si res huiusmodi mutabiles praepositae rebus quae non mutantur in esse, faciant ad pulcritudinem universi.
Quod non, videtur: 1. Si enim inferius ponatur superius et e converso, ordo deturpatur, ut si pes poneretur superius et caput inferius; ergo a simili, cum res mutabilis in esse sit posterior naturaliter re quae non mutatur, non erit pulcritudo universi si superponatur mutabile immutabili.
Contra: a. Anima, cum punitur per corpus, creaturae inferiori, quae mutabilis est, subditur petiendo; et si patitur iuste vel utiliter, decor est universi; ergo remanet pulcritudo universi, licet mutabilia in esse praeferantur immutabilibus.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod duplex est pulcritudo: una, quae surgit ex gradibus rerum naturalibus, et hoc modo pulcritudo est, cum praefertur mutabile mutabili, immutabile immutabilia ; est alia pulcritudo, quae surgit ex gradibus dispositionum advenientium, et secundum hunc modum illud quod est mutabile in esse, quod tamen servat bene esse, praefertur immutabili in esse quod non servat bene esse, et secundum hoc anima peccans subponitur corpori quod modum et speciem et ordinem suum servavit. Unde Augustinus, loquens de gradu naturali rerum, dicit, in libro De libero arbitrio: "In corporibus lux tenet primum locum, consequens autem est ut primo corpori anima extrema praeponatur". Et alibi dicit: "Fitut peccans creatura superior a creaturis inferioribus puniatur" ; et iterum: "Habitationi caelesti anima peccatrix non1 convenit propter peccatum, terrestri autemconvenit persupplicium, ut quodlibetelegerit, semper sit pulcra universitas".
ARTICULUS III.
Utrum mirabilia conferant ad pulcritudinem universi.
Ad quod sic: a. Opera mirabilia immediate procedunt a summe pulcro; sed quae immediate procedunt, minus elongantur; ergo in quantum huiusmodi plus habent de pulcritudine; ergo mirabilia plus habent; ergo conferunt amplius ad pulcritudinem universi.
b. Item, artifex sapiens cum agit aliqua per se, pulcriora et ordinatiora facit quam cum operatur per ministrum, eo quod apud ipsum plus residet de sapientia, nisi fuerit impedimentum ex parte ipsius organi. Cum ergo Deus operetur non indigens organo et quaedam operatur per se, quaedam vero mediante natura vel voluntate rationali, pulcriora erunt quae ab ipso per se fiunt quam quae mediante natura vel humana voluntate; sed haec sunt mirabilia, sicut dicit Anselmus, illa vero naturalia vel voluntaria; ergo mirabilia plus conferunt ad pulcritudinem universis quam naturalia vel voluntaria.
Contra: 1. Ea quae sunt naturalia, sunt de pulcritudine universi; ergo ea quae sunt contra naturam, deformant illam pulcritudinem; sed haec sunt mirabilia; ergo mirabilia non conterunt ad pulcritudinem universi. -— Quod autem haec sint mirabilia-, patet per hoc quod dicit Augustinus, Contra Faustum: "Non incongrue dicitur aliquid facere contra naturam, quando facit contra id quod novimus in natura; hanc appellamus cognitum nobis cursum solitumque naturae, contra quem cum Deus aliquid facit, ma gnalia vel mirabilia nominantur".
2. Item, si mirabilia essent de pulcritudine universi, sine mirabilibus non esset completa pulcritudo universi; sed posito statu innocentiae et permanente, non essent miracula ; ergo incompleta esset pulcritudo universi; quod cum falsum sit - dicitur enim Gen. 1,31: "Vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona", ubi notatur completio bonitatis et per consequens pulcritudinis — et ita patet quod mirabilia non sunt de pulcritudine universi.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod est accipere pulcritudinem universi secundum triplicem statum. Secundum primum statum, in quo factus est mundus: et ad illius pulcritudinem non pertinent miracula. Quantum vero ad-secundum statum, qui est post lapsum peccati, pertinent miracula, quia in illo fit reparatio naturae deficientis secundum diversos modos defectuum. Quantum autem ad tertium statum, qui pertinet ad innovationem mundi, pertinent mirabilia, etsi non miracula: innovatio enim mundi et eorum quae pertinent in mundo supra naturam erit, et ita mirabilis.
[Ad obiecta]: 1. Ab obiectum ergo primo dicendum est quod esse contra naturam dicitur dupliciter: uno modo, quod est destructivum naturae, et sic miracula non sunt contra naturam; alio vero modo dicitur contra naturam ' quod est contra solitum cursum naturae et est ad reparationem eius, et secundum hoc dicuntur miracula esse contra naturam, quia contra solitum cursum naturae, consona tamen naturae, quia ad reparationem eius tendunt. Illa, quae sunt primo modo contra naturam, quoad hoc quod sunt huiusmodi, non faciunt ad pulcritudinem; ea vero quae sunt contra naturam secundo modo, quia perficiunt naturam et supplent deiectum eius, conterunt ad pulcritudinem.
ARTICULUS IV
Si incarnatio cum sacramentis consequentibus pertineat ad pulcritudinem universi.
Et videtur. quod sic: a. Homo est finis universi intra, Deus autem est finis universi simpliciter; sed in universo sic est ad pulcritudinem eius quod semper est aliqua convenientia inter diversa quae sibi coniunguntur, ut inter corpora supercaelestia et elementa est quaedam convenientia: ultimum enim corporum supercaelestium, scilicet luna, recipit lumen, et in hoc convenit cum ipsis elementis, et dat lumen, et in hoc convenit cum ipsis corporibus supercaelestibus; similiter ignis, quod est primum corporum elementarium, dat lumen, et quoad hoc convenit cum superioribus, et recipit, et quoad hoc convenit cum inferioribus. Similiter est determinare in elementatis: quaedam enim sunt media inter terraenascentia et mineralia, sicut dicitur de spongia ; quaedam inter terraenascentia et animalia, sicut de quibusdam avibus, antequam nascantur ex arboribus; inter bruta vero et homines monstra. quaedam, quae ratione corporis in parte conveniunt cum homine, in parte cum brutis, sicut est de syrenis. Ad pertectam ergo unitatem sive coniunctionem necessaria est unio divinae naturae cum humana, ut sic reluceat pulcritudo universi; sed hoc non est: nisi per incarnationem; ergo incarnatio confert ad pulcritudinem universi.
b. Item, reparatio humani generis lapsi decentissima est per incarnationem, sicut dicit Augustinus, in libro De Trinitate: "Alius modus erat nostrae reparationis possibilis, sed nullus convenientior". Cum ergo, pulcritudo universi non possit esse omnino post deturpationem humani generis nisi per reparationem et haec sit decentissima reparatio, per hanc erit completa pulcritudo universi.
c. Item, nulla maior fuit gratia quam quod divina natura univit se humanae, sicut habetur super illud Psalmi: Et cum gloria suscepisti me; dicitur enim in Glossa: "Quae maior gloria quam hominem uniri Verbo Dei et ad dexteram Dei locari?" Cum ergo gratia det pulcritudinem naturae, et haec sit maior gratia, haec gratia dat maximam pulcritudinem; ergo pertinet ad pulcritudinem universi.
Contra: 1. Bonitas universi consistit in singulis et in toto, et hoc dicitur Gen. 1. Primo enim dicitur de singulis: "Vidit Deus quod esset bonum" ; secundo cum dicitur: "Vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona". Sed bonitatem consequitur pulcritudo; ergo pulcritudo consistit in iis duabus ; sed utraque pulcritudo sine incarnatione poterat esse; ergo incarnatio non est de conferentibus ad pulcritudinem.
2. Item, unio humanae naturae cum divina non est aliud quam ipsa incarnatio; sed unio humanae naturae cum divina est in persona divina; sed unitas personae divinae non connumeratur cum partibus universi; ergo [nec] ea quae uniuntur, in quantum huiusmodi; non ergo incarnatio pertinet ad pulcritudinem universi tamquam pars eius.
3. Praeterea, si esset de substantia universi, non intellecta incarnatione sive non existente non esset pulcritudo universi; sed alius modus erat possibilis reparationis humanae, qui, si esset, pulcritudinem suam haberet in universo nec esset incarnatio vel ea quae incarnationem consequuntur ; ergo incarnatio non est conterens ad pulcritudinem universi.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod pulcritudo universi attenditur secundum ea quae pertinent ad primarium statum qui erat status innocentiae: et secundum hoc incarnatio non fuit conferens ad pulcritudinem universi. Attenditur etiam pulcritudo quantum ad statum gratiae reparantis naturam lapsam: et quantum ad hoc conterens est incarnatio ad pulcritudinem universi. Sed adhuc distinguendum, quia status iste potest attendi in genere vel secundum optimum in ipso et decentissimum. Incarnatio ergo non fuit conferens ad pulcritudinem universi ut sine quo non potuerit natura lapsa reparari, sed sine quo non potuit decentissime.
Ad obiecta 1. ergo respondendum est quod, licet pulcritudo universi secundum primum statum potuerit esse sine incarnatione, non tamen quantum ad secundum statum in optima congruentia.
2. Ad secundum vero dicendum quod, licet persona divina uniens non sit pars universi vel alterum unitorum, scilicet divina natura, nihilominus humana natura, quae est alterum unitorum, quae secundum se et secundum quod unita temporalis est, non aeterna, ad pulcritudinem spectat universi tamquam pars eius.
3. Ad tertium vero dicendum quod, licet pulcritudo universi quantum ad secundum statum, potuerit esse sine incarnatione, non tamen potuit esse ut multiplex congruentia servaretur. Quarum una est ut sicut homo offendit offensa extendente se ad genus humanum, eo quod voluit esse sicut Deus, ita fieret reparatio per hoc quod Deus voluit fieri homo. Alia est: sicut homo offendit in appetitu sapientiae deiformis, cum dictum fuit: "Eritissicut dii, scientes bonum et malum", ita sapientia Dei humanum genus repararet; quod non congruenter fieret nisi Filius Dei homo satisfaceret. Tertia ratio est quod, quia homo constat ex re intelligibili et sensibili, ut totus homo perficiatur necessarium fuit ut persona divina corporalem naturam sibi uniret, ut uterque sensus repararetur: "sensus interior incontemplatione divinitatis et exterior in contemplatione humanitatis, ut "sive ingrederetur sive egrederetur, pascua inveniret"", sicut dicit Augustinus, in libro De anima et spiritu. Quarta ratio est ut infirmitatem nostri affectus manuduceret ad summam bonitatem: si enim in tantum humiliavit se Deus ut homo fieri dignaretur, in divinam bonitatem affectus noster debet accendis et sibi quemdam gradum ascensionis in humana natura unita constituere. Quinta ratio est ut caritas in homine augeretur: primo enim erat caritas respectu Conditoris; in hoc vero aucta est ut sit caritas respectu Redemptoris. Sexta ratio est ut "corpus humilitatis nostrae configuraretur corpori claritatis suae" ; et, ut dicit Augustinus, Super Ioannem: "Per Verbum fit animarum resurrectio, per Verbum vero carnem factum fit corporum resurrectio".