Text List

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 3, C. 5

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 3, C. 5

EX QUIBUS COLLIGATUR PRINCIPALITER MUNDI PULCRITUDO.

Deinde procedendum est ad quinto quaesitum, scilicet ex quibus colligatur principaliter mundi pulcritudo.

Ad quod sic: a. Pulcrum et bonum sese concomitantur; cum ergo bonitas determinetur per modum, speciem et ordinem in universo, per consequens determinatur pulcritudo. -— Quod videtur: Dicitur enim pulcra res in mundo, quando tenet modum debitum et speciem et ordinem; et quod plus habet de iis, plus habet de pulcritudine, quod minus, minus de pulcritudine; ergo principaliter mundi pulcritudo ex istis componitur.

b. Ad idem: Pulcritudo mundi est descendens a pulcritudine prima, sicut patet in libro Confessionum XI: "Tu fecisti ea, quia pulcher es; pulcra enim sunt, non tamen ita sicut tu, Conditor eorum, quo comparato nec pulcrasunt nec bona sunt". Pulcritudo- ergo creaturae est vestigium quoddam perveniendi per cognitionem ad pulcritudinem increatam -— unde Isidorus: "Ex pulcritudine circumscriptae creaturae pulcritudinem suam, quae circumscribi nequit, facit Deus intelligi" — sed vestigium attenditur secundum modum et speciem et ordinem principaliter ; ergo pulcritudo mundi determinabitur principaliter penes modum, speciem et ordinem; sed modus, species et ordo, desinentibus creaturis, desinunt esse; ergo pulcritudo mundi in illis rebus potest desinere.

Sed videtur contrarium 1. quod dicit Augustinus, in libro De natura boni: "Fit, decedentibus et succedentibus rebus, temporalis quaedam in suo genere pulcritudo, ut nec ipsa, quae moriuntur vel desinunt esse quod erant, turpent aut turbent modum, speciem et ordinem universae creaturae, sicut sermo bene compositus utique pulcher est, quamvis in eo syllabae atque omnes soni tamquam nascendo [et] moriendo transcurrant". Ergo desinentibus rebus vel succedentibus non desinit pulcritudo.

[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod pulcritudo surgit in mundo ex tribus praedictis. Sed illa tria contingit dupliciter considerare: vel secundum quod sunt in generibus et speciebus quae permanent vel secundum quod sunt in rebus transeuntibus. Pulcritudo autem in rebus transeuntibus dupliciter consideratur: vel in re quae transit secundum se ipsam vel in quantum comparatur alteri quae succedit illi. Primo et secundo modo pulcritudo manet in universo secundum statum qui nunc est et attenditur secundum modum, speciem et ordinem in iis secundum utrumque modum; in futuro vero, quando quiescent corpora mobilia, non erit pulcritudo nisi secundum primum modum, ratione principiorum et earum rerum quae in se habent permanentiam ex dono Conditoris; pulcritudo 'autem in re transeunti secundum se ipsam accepta, sicut ipsa res transit, ita et transeunt modus, species et ordo, et per consequens ipsa pulcritudo, et de ista non loquitur Augustinus.

PrevBack to TopNext