Text List

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 4, C. 1

Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 4, C. 1

QUID SIT ORDO

Ordo autem sic definitur ab Augustino, XIX De civitate Dei: "Ordo est parium dispariumque rerum sua cuique loca tribuens dispositio".

Sed videtur quod haec definitio non sit conveniens: 1. Quia ordo est in spiritualibus, ubi non est localitas; restat ergo quod non omni ordini convenit haec definitio.

2. Praeterea, ordo attenditur secundum prius et posterius; paria autem, in quantum huiusmodi, non habent prius et posterius; ergo non est ordo parium, sed disparium tantum.

[Solutio]: 1. Ad primum dicendum: quod locus hic accipitur communiter, secundum quod unum dicitur supra aliud, alterum vero infra secundum rationem spiritualem: et secundum hunc modum dicitur in animabus et angelis ordo, quia quidam similior est Deo, quidam minus similis, quaedam anima perspicacioris intelligentiae, quaedam non.

2. Ad secundum dicendum quod ordo attenditur hic communiter ad hoc quod est esse secundum prius et posterius et ad hoc quod est esse simul. Sicut enim in sitibus dicitur unum sursum et alterum deorsum, alterum vero iuxta, ut dextrorsum vel sinistrorsum, ita est spiritualiter in substantiis quod quaedam ordinantur ut secundum prius et posterius, quaedam vero ordinantur ut simul, et ideo in ratione ordinis dictum est quod est "parium dispariumque" etc.

PrevBack to TopNext