Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 4, C. 2
Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 4, C. 2
UTRUM ORDO SIT IN UNIVERSO ET IN SE ET IN PARTIBUS SUIS.
Quod sic videtur: 'a. Augustinus, De libero arbitrio: "Nulla vis, nullus casus, nulla rerum labes id unquameffecit ut iustum non sit omnia esse ordinatissima". Ergo omnia sunt ordinata in universo.
b. Item, a sapiente artifice procedunt res ordinatae ; ergo a summo sapiente procedunt res ordinatissimae; sed omnes res processerunt a Deo per conditionem ; ergo sunt ordinatissimae. Unde Augustinus, V De civitate Dei: "Verissime creditur cuncta scire antequam fiant et nihil inordinatum relinquere a quo sunt omnes potestates, quamvis non sint omnium voluntates".
Contra: 1. Eccle. 10,5-7: "Est malum quasiper errorem egrediens a facie principis. Vidi stultum positum in dignitate sublimiet divites sedere deorsum; vidi servos in equis et principes ambulantes super terram". Ex quo accipitur quod non est ordo in universo, quia rectus ordo esset ut boni dominarentur malis. Unde Augustinus, De civitate Dei, XIX: "Naturalis ordo hoc praescribit; ita enim Deus hominem condidit. Inquit enim: "Dominetur pisciummaris et volatiliumcaeli"; rationalem factum ad imaginem suamnoluit nisi irrationabilibus dominari. Inde primi iusti pastores pecorum magisquam reges hominum constituti sunt, ut insinuaret Deus quid postulet ordo creaturarum, quid exigat meritum peccatorum". Et Prov. 14,19-14 dicitur: "Iacebunt impii ante portasiustorum, et super eos erit virbonus". Ex quo accipitur quod non est ordo in partibus universi.
2. Item, anima praefertur creaturae corporali; sicut habetur ab Augustino, Super Genesim, VIII libro, et in libro De libero arbitrio ; sed anima vel angelus in poena inferius ordinatur quam creatura corporalis — quod patet per hoc quod dicit Augustinus, in libro De civitate Dei, XXI, ubi ostenditur quod ignis gehennae vel purgatorius est corporalis, et tamen punit angelos vel animas damnatas — ergo non est ordo partium in universo.
3. Item, creaturae irrationales potestatem habent nocendi rationalibus; sed ordine naturae praefertur rationalis irrationali; ergo non est ordo in universo, cum e contrario fiat: quod enim nocet, habet potestatem super alterum cui nocet.
4. Item, tentator inducit aliquando tentatum in tentationem, et cum hoc est, superponitur tentator ei qui tentatur; sed qui tentat est diabolus, qui tentatur est homo iustus; ergo superponitur diabolus homini iusto; ergo non est ordo in universo.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod ordo est in partibus universi. Ad obiecta autem in contrarium dicendum quod duplex est ordo, manifestus scilicet et occultus: manifestus, cum boni praeferuntur malis; occultus, cum e converso mali praeferuntur bonis: hoc enim est ad probationem bonorum. Unde Gregorius, super illud Iob 22,18: "Cum implesset domos eorum bonis" etc.: "Ordinatis Deus iuxta merita singulorum disponit ut malus diutius vivat, ut mala augeat, quibus boniprobentur". Unde occultum est iudicium Dei, quo mali in praesenti dominantur et boni subiciuntur. Boni enim in praesenti puniuntur ut non reserventur ad poenam, mali vero in praesenti prosperantur vel ut ad bonum alliciantur vel in futuro gravius condemnentur. Unde super illud Iob 35, 15: "Nec ulciscitur" etc.: "Aliquando ferire incipit quod aeterna damnatio consummat; quaedam vero punit, ne credatur non curare humana; quaedam reservat, ut iudicium restaresentiamus".
1. Ex iam dictis patet qualiter solvendum est primo obiectum. In illis enim est ordo occultus, sicut in illis de quibus dicitur, Eccle. 5,7: "Si videris calumnias egenorum et violenta iudicia et subverti iustitiam inprovincia, non mireris super hoc negotio". In praesenti enim est occultum iudicium, sed in futuro erit manifestum.
2. Ad secundum vero dicendum quod, licet spiritualis creatura praeferatur corporali, ratione tamen culpae, qua interius ordinatur, praefertur creatura corporalis, servans ordinem suum, creaturae spirituali, non servanti ordinem suum.
3. Ad tertium dicendum quod creaturae irrationales potestatem habent nocendi rationalibus, et in hoc praeferuntur eis; sed hoc non est ex prima institutione, qua dictum est de homine: "Ut praesit volatilibus caeli et piscibus maris" etc., sed hoc est ratione poenae peccati, ut, quia non servavit homo voluntariam subiectionem et debitam respectu sui superioris, nec debita subiectio servaretur ei a suo inferiori, non quod amplius datum sit ipsis irrationalibus, sed subtractum est ex peccato ipsis rationalibus.
4. Ad quartum vero dicendum quod tentator duo habet in se: unum ratione naturae et angelus tentator ut in quodam praeferatur homini natura enim eius est potentior; unde angelus potest tentare hominem, homo vero non potest tentare angelum, sed ratione malitiae habet voluntatem tentandi; sed inferior est homine iusto, in quantum est iustus. Unde Cassiodorus, De anima: "Tales animae, Dominopraestante, noxiis spiritibus imperant, et illi, quos munduspatitur infestos, a creatura minore superantur. Adhuc in corpore carnis iubent potestatibus aeris, quorum tentationibus non cedunt, eis divina virtute dominantur". Si vero cadat in peccatum, quoad hoc subicitur ei. Unde quantum ad primum dicitur Iob 41,24, super illud: "Non est potestas super terram" etc., Glossa: "Si beatitudinem perdidit, magnitudinem tamen naturae non amisit, qua omnia superat, etsi meritis sanctorum subiaceat". De secundo vero dicitur II Petri 2,19: "A quo quis superatus est, eius etservus est".
On this page