Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 4, C. 4
Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 4, C. 4
CUIUSMODI SIT ORDO.
Quarto quaeritur cuiusmodi sit ordo, ratione cuius quaeritur I. utrum diceretur ordo in universo si omnia essent paria.
Quod videtur 1. per considerationem in partibus universi, quod colligitur ex partibus unius speciei vel unius generis, ut universum, in specie hominum vel genere animalium. Cum ergo paria dicantur quae sunt eiusdem speciei vel quae sunt eiusdem generis, in quantum huiusmodi, colligetur universum ex quadam parte ex paribus, pari ratione in ipso toto; ergo, cum universum sit ex partibus ordinatis, posset universum esse si omnia condita essent paria.
Contra: a. Augustinus, in libro De civitate Dei, XI: "A terrenis usque ad caelestia, a visibilibus usque ad invisibilia sunt bona alia aliis meliora, ad hoc inaequalia ut essent omnia". Et iterum in XII: "Cum Deus sit summa essentia, rebus, quas ex nihilo creavit, esse dedit, sed non summe; et aliis dedit esse amplius, aliis minus, atque ita naturas essentiarum gradibus ordinavit".
b. Item, Augustinus, in 83 Quaestion.: "Non essent omnia, si essent aequalia; non enim essent multa rerum genera, quibus conficitur universitas, primas et secundas et deinceps usque ad ultimas ordinatas habenscreaturas,; et hoc est, quod dicitur omnia". Ex quo accipitur quod non est universum sine ordine creaturarum secundum prius et posterius.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod ordo in partibus universi attenditur secundum prius et posterius et simul, et ideo supra in ratione ordinis dictum est: "Parium et disparium dispositio" ; magis tamen respicit prius et posterius. In illis etiam quae dicuntur esse simul, invenitur aliquo modo prius et posterius. Verbi gratia, species huius generis animal simul sunt in quantum participant genus; nihilominus tamen aliquo modo participant prius et posterius dignitate: rationale enim animal prius est dignitate irrationali, irrationalia etiam inter se habent prius et posterius dignitate. Similiter est in individuis eiusdem speciei: aliqua enim praeeminentia invenitur in uno quae non invenitur in altero, et propter hoc Augustinus, cum loquitur de ordine universi, attendit prius et posterius secundum quae describit ipsum.
[Ad obiecta]: 1. Ad obiectum autem in contrarium dicendum quod nec in parte universi nec in toto universo ita invenitur ibi simul esse quod non inveniatur prius et posterius. Unde si esset tantum simul, non esset perfectus ordo universi.
b. Ad hoc vero quod dicit Augustinus: "Si essent aequalia, non essent omnia", intelligendum est quod per aequalitatem non tollitur multitudo rerum conditarum, sed sufficientia; sed si esset sola aequalitas, tolleretur sufficientia quae per omne designatur. Omne enim dicitur cui non potest addi ; addi autem potest aequalitati: plus enim est esse aequalia et inaequalia quam aequalia. Praeterea, Philosophus dicit: "Omne et totum super tres ponimus in primis" ; magis autem et magis recedendo est plus de inaequalitate: aequalitas enim manet indivisa, inaequalitas vero divisibilis est, et ideo ad completionem universi necessaria fuit inaequalitas.
Ad quod respondet Augustinus, Super Genesim ad litteram, libro VIII: "Dei providentia regens atque administrans universam creaturam et naturas et voluntates — naturas, ut sint, voluntates autemut nec infructuosae sint bonae nec impunitaemalae — subdidit primitus omnia sibi, deinde creaturam corporalem creaturae spirituali, irrationalem rationali, terrestrem caelesti, femineam masculinae, minus valentem valentiori, indigentioremcopiosiori. In voluntatibus autem bonas sibi, ceteras vero ipsis servientibus sibi: ut hoc patiatur voluntas mala quod ex iussu Dei fecerit bona sive per se ipsam sive per malam". Ex iis patet quis ordo sit in naturis, quis ordo in voluntatibus. De ordine autem mali in universo dicetur infra in Tractatu de malo et peccato.
III. Sed adhuc quaeritur, cum prius et posterius dicatur multipliciter, sicut tangit Augustinus, in libro Confessionum, XII, "prius scilicet tempore, prius dignitate, prius origine, prius aeternitate", utrum omnes modi prioris conveniant ad ordinem universi, et si conveniunt, quis illorum dicatur principalior et secundum quem modum conveniant.
Ad quod dicendum quod omnes modi conveniunt, conveniunt autem secundum ordinem: nam primo est prius aeternitate, deinde est prius origine, tertio est prius dignitate, quarto et ultimo est prius tempore; et ex hoc patet quod principalior est modus prioris et primus quo dicitur aliquid prius alio aeternitate: hoc enim soli Deo convenit; alii vero modi possunt diversis creaturis communicari.
Et si quaeratur utrum alii modi sint eius quod est prius quam qui dicti sunt, dicendum est quod secundum Philosophum sunt et alii modi prioris ; enumerat enim modos prioris sic: "Dicuntur quaedam ante et quaedam post. Anteenim dicitur quod est primum ens et principium in unoquoque genere. Dicitur etiam antequod estproximum alicui principio terminato. Dicitur etiam antesecundum tempus, ut quod est in praeterito id quod remotius ab instanti, in futuro vero id quod est propinquius. Dicitur etiam antesecundum locum quod propinquius est alicui loco terminato. Dicitur etiam antesecundum motum quod est propinquius ad motorem, sicut iuventus ante senectutem. Dicitur etiam antesecundum potentiam et virtutem, sicut dominus ante dominatum. Dicitur etiam antequod est fortius, et tale est illud quod cogit alterum sequi suam voluntatem. Dicitur etiam antesecundum ordinem, sicut quae in se secundum relationem adunanturad aliquid unum et dividuntur secundum definitionem, sicut stans est secundus in propinquitatead tertium. Dicitur etiam alio modo anteper scientiam, et hoc dicitur antemodo simplici. Dicitur etiam antesecundum definitionem et sensum: secundum definitionem quod est antemodo universali, secundum vero sensum res particulares; et secundum definitionem universaliter accidens ante totum, sicut musicus ante hominem musicum: totum enim non erit penitus sine parte. Dicuntur etiam antepassiva, sicut rectitudo et levitas: unum enim estpassivum lineae per se, aliud superficiei. Dicuntur etiam quaedam antenaturaliter et substantialiter, quae sunt illa quae possibile est ut sint, id est quibus positis non necesse est alia esse, istisautem non existentibus necesse est alia non esse, id est quae sic dicuntur antesunt talia a quibus non convertitur consequentia". Cum ergo tot sint modi prioris et posterioris, omnes isti conveniunt ad perfectionem ordinis in universo, sed ille modus maxime attenditur secundum quem attenditur ordo in universo, prout dicitur ante quod est proximum principio: secundum hoc enim quod propinquiora sunt primo principio aut remotiora, secundum hoc habent ordinem in universo; ante enim illum modum non est alius modus nisi quo principium est ante principiatum, et ille modus Deo convenit, qui est ante omnia causalitate et aeternitate.
On this page