Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 4, C. 5
Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 4, C. 5
QUAE SIT CAUSA ORDINIS.
I. 1. Ex parte efficientis videtur quod sapientia divina sit causa, secundum quod dicit B. G regorius quod ex magnitudine creaturarum intelligitur omnipotens, ex ordine et dispositione sapiens, ex gubernatione bonus; ergo ordo in creaturis attestatur sapientiae divinae tamquam causae.
a. Quod autem voluntas divina et potestas sint causa, habetur ex hoc quod dicit Augustinus, in V De civitate Dei: "Ipsum causarum ordinem et quamdam connexionem Dei summi tribuunt voluntati et potestati". Ex quo habetur quod voluntas divina et potestas sunt causa ordinis in creaturis, quae sunt partes mundi.
[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod ordo in creaturis est a divina potestate, sapientia et voluntate: indivisa enim est operatio. Dicitur tamen propter appropriationem quod congruit sapientiae divinae ordo, quia ordinare res decenter in se congruit sapientiae: potest enim homo esse potens et bonus, nec tamen habet rationem ordinandi unum quodque quodque decenter in suo ordine, sed hoc congruit sapienti; per quam similitudinem nos de Deo loquimur, licet sit in eo potentia et sapientia et voluntas. Quod ergo dicitur ex ordine et dispositione sapiens, attenditur per appropriationem.
II. Sed similiter quaeritur ex parte causae finalis ipsius ordinis universi, ratione cuius quaeritur, si universum sive mundus habet ordinem in partibus, utrum praeter illum necessario ordinem habeat ad aliquid quod non est de universo. Nam si non habet ordinem ad aliquid extra, cum finis sit causa extrinseca, non habet ordinem ad finem; ergo universum totaliter in se ipso finietur. Si vero habeat ordinem ad aliquid extra, tunc est quaestio utrum magis perficiatur ab ordine partium inter se an ab ordine ad illud quod est quasi extra.
Et videtur a. quod ab ordine partium inter se, sicut est in compositione corporis humani quod ex ordine partium essentiatur.
Sed contra hoc est 1. quod finis non dicitur esse simpliciter in creatura: nam si esset finis in creatura, oporteret quod creatura non ordinaretur ad aliud ; ordinatur autem; non ergo in ipsa constituitur finis ipsius mundi.
[Solutio]: Ad quod dicendum per hoc quod dicit Augustinus, Super Genesim ad litteram: "Ipsa universitas creaturae, quae sex diebus consummata est, aliud habet in sua natura, aliud in suo ordine quo in Deo est, non sicut Deus, sed tamen ita ut ei quies propriae stabilitatis non sitnisi in illius quiete qui nihil propter se appetit, quo adepto requiescat". Ex quo accipitur quod est finis intra ipsius universi qui determinatur in sex diebus, et finis extra secundum rationem ipsius universi, qui in septimo die determinatur.
On this page