Ia-IIae, Inq. 2, Praeambulum
Ia-IIae, Inq. 2, Praeambulum
Expedita parte quae pertinet ad considerationem creaturae in communi, adiuvante Domino, procedendum est ad considerationem creaturae in speciali quantum ad naturae institutionem. Primo, de creatura spirituali considerandum est ; deinde, de corporali; tertio, de illa quae composita est ex corporali et spirituali, scilicet homine.
Spiritualis vero creatura, de qua primo est agendum, est angelus, qui hoc nomen habet ex officio, non ex, natura, sicut dicit B. Gregorius. Circa vero angelum sunt haec consideranda: Primum, quod pertinet ad fieri; secundum, quod pertinet ad esse substantiale eius; tertium, quod pertinet ad potentiam eius et operationem. Haec autem duo coniunctim sunt tractanda, quia unum illorum per se cognoscitur ex altero.
On this page