Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 5, C. 6
Ia-IIae, Inq. 1, Tract. 2, Q. 5, C. 6
UTRUM QUODLIBET QUOD EST IN MUNDO DICATUR IMPERFECTUM RESPECTU ILLIUS PERFECTIONIS.
Quod videtur: a. Quodlibet enim quod est in mundo, pars est ipsius mundi; sed pars possibilis est respectu perfectionis totius ; et quod est possibile respectu perfectionis totius, dicitur imperfectum respectu illius ; ergo quodlibet quod est in mundo est imperfectum respectu perfectionis mundi.
b. Hoc etiam arguitur ex comparatione corporis humani: partes enim corporis humani imperfectionem habent respectu animae, quae est perfectio totius; ergo sic erit in mundo et partibus eius.
Contra: 1. Caelum primum, quod movetur, non quaerit aliud ad sui motum quam illam perfectionem; sed ad sui esse non quaerit illud ; sed ratione sui esse dicitur pars ipsius mundi; ergo ratione sui esse non est imperfectum respectu illius perfectionis mundi.
2. Praeterea, si ponatur quaedam perfectio intra, sicut lux quae diffundit se per partes mundi, caelum illud, quod primo habet lucem in actu, non in potentia, non dicetur possibile sive imperfectum respectu huius perfectionis mundi.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod est duplex perfectio in aliquo toto. Est enim perfectio, quae dat esse partibus secundum quod sunt in toto; et est perfectio, quae conservat operationem partium sive motum. Perfectio ergo iam dicta ipsius mundi non dat esse partibus mundi secundum quod sunt in mundo, sed conservat quamdam continuationem in motu vel operatione: et propter hoc, licet possibilia sint ad ipsam perfectionem ratione motus vel operationis, non tamen ratione ipsius esse, in partibus nobilibus maxime. — Nec est simile de anima, quae est perfectio corporis humani: ipsa enim conservat esse in partibus vivificando, et motum in eisdem, et ideo omnino dicitur perfectio ; haec autem dicitur esse perfectio secundum quid, in quantum partes mundi subiectae sunt motui.
Si vero loquamur de ipsis partibus in esse suo, habent quamdam perfectionem intra, quae secundum Augustinum vocatur connexio, quae tamen connexio non est sine virtute divina res mundi in ordine connectente. Unde Augustinus, V De civitate Dei: "Ipsum causarum ordinem et quamdamconnexionem Dei summi tribuuntvoluntati". De hac iterum connexione dicit Augustinus, in III De libero arbitrio: "Si rebus deessent animae, quae ipsum fastigium ordinis in universa creatura sic obtinerent ut si peccare voluissent, infirmaretur universitas, magnum quiddam deesset creaturae: illud enim deesset, quo remoto, stabilitas rerum atque connexio turbaretur".
On this page