Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 1, Q. 1, C. 1
Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 1, Q. 1, C. 1
UTRUM ANGELI PRIUS CREATI SINT QUAM ALIAE CREATURAE.
Ad primum sic: 1. Dicitur in libro De ecclesiasticis dogmatibus: "Cum adhuc tenebrae ipsam aquam occultarent, facti sunt angeli et omnes caelestes virtutes, ut non esset otiosa Dei bonitas, sed haberet in quibus per multa ante spatia bonitatem suam ostenderet". Ex quo accipitur quod ante visibilem mundum facti sunt angeli sive creati.
2. Similiter Hieronymus, Super Epistolam ad Titum, idem videtur sentire, dicens: "Quanta tempora, quantas saeculorum origines fuisse arbitrandum est in quibus Angeli, Throni et Dominationes ceterique Ordines Deo servierunt absque temporum vicibus atque mensuris et Deo iubente substiterunt?"
Ad contrarium sic: a. In prima die creata est lux4 sive condita; secundum Augustinum, quantum ad unam expositionem, per lucem designatur creatura angelica; ergo creatura angelica facta est in operibus sex dierum.
b. Item, Augustinus, Super Genesim: "Cum dictum est: "Fiat lux, et facta est lux", non illa natura Patri coaeterna intelligenda est per quam "facta sunt omnia", sed illa de qua dici potuit: "Prior omnium creata est sapientia"" ; haec autem non est nisi creatura angelica; ergo creatura angelica facta est inter opera sex dierum.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod creatura angelica simul creata est cum aliis et inter opera sex dierum tamquam primum opus.
[Ad obiecta.]: 1. Ad id vero quod primo obicitur in contrarium, dicendum est quod non ex hoc voluit ille qui condidit Ecclesiastica dogmata, dare intelligere quod angeli essent facti antequam crearetur caelum et terra. Quod ex verbis eius evidenter elici potest. Dicit enim: "Cum adhuc tenebrae ipsamterram occultarent et aqua terram absconderet, facti sunt angeli". Ex quo accipitur quod simul tempore vel posterius natura vel tempore facti sunt angeli respectu caeli et terrae: quod enim "tenebrae aquam occultarent", hoc dicitur propter hoc quod habetur in Gen., quod "tenebrae erant super faciem abyssi", "aqua autem terram abscondebat", quia nondum divisio iacta iuit aquarum nec aquae a terra. Quod autem subiungitur: "Ut non esset otiosa Dei bonitas, sed haberet in quibus per multa ante spatia bonitatem suam ostenderet", hoc intelligitur dupliciter: vel ut angeli creati essent cum caelo creato ante omnem diem, et ita Deus "suam bonitatem ostenderet" ante opera sex dierum, quadam existente distantia temporali, secundum quod dicitur a quibusdam expositoribus quod caelum creatum erat cum tempore, et post facta essent quae fiebant in sex diebus; non autem intelligitur per hoc quod dicit "per multa ante a spatia", quod creaverit Deus angelos ante caelum et terram quodam intervallo temporali. Vel intelligitur illa prioritas temporis, qua primus dies praecessit sequentes, et ille dies primus quamdam dicat distantiam temporalem respectu eorum quae sequuntur. Quod autem dicitur "ne essetotiosa bonitas Dei", non sic intelligendum est quod etiam in aeternitate fuerit otiosa: non enim Deus aeterna caruit generatione et aeterna spiratione et aeterna cognitione et dilectione, nisi dicatur otiosum quod caret actu exteriori sive effectu: non enim aeternaliter creavit res; sed non congruit nomen otiositatis Deo attribuere. Similiter illud verbum quod dicit Augustinus, in libro De civitate Dei, ex quorumdam opinione, "bonitatem", scilicet Dei, "nunquam fuisse vacuam" si intelligatur ratione aeternae generationis et huiusmodi, verum est; si vero ratione effectuum in creaturis, non est verum, nisi haec dictio "nunquam", respiciat tempus: tempore enim vel principio temporis existente bonitas Dei nunquam vacua fuit ab effectibus.
Quod autem dicitur ab Augustino, in XII De civitate Dei, quod semper fuerunt angeli et ita ante caelum et terram, sic intelligendum est, non quod "semper", dicat semper aeternitatis, sed semper aevi vel temporis Unde Augustinus, ibidem: "Deus semper fuit aeternitate immutabili, isti autem facti sunt, sed ideo semper fuisse dicuntur, quia omni tempore fuerunt, sine quibus tempora nullo modo esse potuerunt". Et iterum: "Sicut dicimus creatum tempus semper fuisse, quia omni tempore tempus fuit, ita non est consequensut si semper fueruntangeli, ideo non sint creati, ut propterea semper fuisse dicantur, quia omni tempore fuerunt".
Quod autem dicitur: "Prior omniumcreata est sapientia", si intelligatur de angelica creatura propter rationem eius quod est creatum, non intelligendum est quod prior tempore caelo et terra sit creata, sed prior dignitate, ratione suae incorporeitatis et suae separationis a corporibus; unde Augustinus, XI De civitate Dei: "Angelica creatura est quae omnia, quae Deus condidit, naturae dignitate praecedit". Vel dicitur "prior omnium", quia prima inter creaturas, eo quod cum caelo creetur, vel quia primo die sit facta, secundum quod nomine lucis spiritualis intelligitur
Similiter illud quod dicitur in Iob 40, 14: "Ipse estprincipium viarum Dei", attendendum est principium, secundum iam dictam rationem, vel ratione dignitatis vel ratione temporis, eo quod inter angelos hunc primum dignitate condiderit. Unde Gregorius: "Principium actionum Dei "behemoth"dicitur, quia cum tanta crearet, bune primum condidit, quem eminentiorem reliquis angelis fecit" ; et hoc ad dignitatem pertinet. Cum angelis vero primus dicitur conditus tempore, quia, secundum quorumdam Sanctorum opinionem, primo die conditus est, et intelligunt prioritatem diei ad diemĀ· prioritatem temporis. -- Nec hoc est contrarium quod ibidem dicitur: "Ecce behemoth, quem feci tecum" ; non enim intelligitur secundum B. Gregorium de unitate temporis, sed cognatione rationis. Unde Gregorius: "Cum homine factus est, non unitate temporis, sed cognationerationis, quia in cuncta rerum natura nullum rationale animai est nisi angelus et homo; quidquid ratione uti non potest, cum homine factum non dictur",
On this page