Text List

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 1, Q. 1, C. 2

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 1, Q. 1, C. 2

UTRUM ANGELI CONDITI SINT IN NATURALIBUS TANTUM VEL ETIAM IN GRATUITIS.

Secundo quaeritur an conditi sint in naturalibus tantum vel etiam in gratuitis.

Quod etiam [in gratuitis] auctoritatibus et rationibus probatur. a. Dicit enim Augustinus, in libro De civitate Dei, XII: "Bonamvoluntatem quis fecit? nisi ille qui eos cumbona voluntate, id est cum amore casto quoilli adhaererent, creavit, simul in eis condens naturam et largiens gratiam".

b. Item, Augustinus, in libro De correptione et gratia: "Angeli beati erant antequam caderent, eratque quod adhuc eorum beatitudini adderetur, si perstitissent, donec summae beatitudinis plenitudinem tamquam praemium permansionis susciperent". Ex quo arguitur, cum beatitudo non sit sine gratia, quod ipsi erant non tantum in naturalibus creati, sed etiam in gratuitis.

c. Item, Ioannes Damascenus, loquens de angelis dicit: "Per Verbum Dei creati sunt omnes angeli et a Spiritu Sancto per sanctificationem perfecti, secundum proportionem dignitatis et ordinis illuminatione et gratia participantes".

d. Item, Damascenus: "Lumen creatus est a Conditore et bonus factus est".

e. Item, Augustinus, De fide ad Petrum: "De angelis hoc disposuit et implevit ut, si quis eorum bonitatem voluntatis perderet, nunquam eum divino munere repararet".

f. Item, rationibus potest ostendi: Cum enim angeli creati essent in statu, in quo aliqua lege naturae adstricti erant, poterant demereri transgrediendo legem illam; ergo per oppositum implendo quod legis erat, poterant mereri; sed mereri non poterant nisi habendo gratiam gratum facientem; ergo conditi erant non tantum in naturalibus, sed etiam in gratuitis.

g. Item, in mente angelica scriptum est praeceptum dilectionis divinae; cum praecepto autem datum est adiutorium implendi: nihil enim repugnans erat ex parte recipientis nec defuit bonitas divina suae creaturae; sed adiutorium illud non est nisi gratiae; ergo conditi sunt cum gratuitis.

h. Item, arguitur ex hoc quod dicit Augustinus, in libro De fide ad Petrum: "Creavit eos ut prae se ipsis illum diligerent, cuius se tales creatos opere cognovissent". Sed non poterant diligere ipsum prae se nisi gratia elevante naturam; ergo habuerunt gratiam a principio creationis.

i. Item, sumitur ratio a minori: Si enim homo, qui non habet tantam similitudinem naturae, conditus est in gratuitis, multo fortius angelus conditus fuit in gratuitis. — Quod autem homo conditus fuerit in gratuitis, accipitur ex hoc quod dicitur super illud Luc. 10,30: "Spoliaverunt eum" etc.: "Per hominem enim illum intelligitur Adam" ; vulneratus ergo fuit in naturalibus et spoliatus gratuitis ; ergo habuit gratuita.

k. Item, si de angelo cadente verum est quod conditus iuit in gratuitis, multo fortius vel aeque est verum de aliis; sed de ipso dicitur sub figura, Ezech. 28,12: "Plenas sapientia et perfectus decore in deliciis paradisi Dei fuisti" ; sed deliciae paradisi spiritualis sunt gratiae; ergo fuit conditus in gratuitis; pari ergo ratione vel ampliori boni angeli erant conditi in gratuitis

Contra: 1. Augustinus, Super Genesim, dicit quod angelica natura primo erat informiter creata et caelum dicta, deinde dicit eam formatam et lucem appellatam; haec autem formatio est in conversione ipsius angeli ad suum Conditorem, quae conversio est per gratiam; ergo non primo, cum creati sunt, conditi sunt in gratuitis.

2. Item, si gratiam habuissent gratum facientem, qua ratione unus converteretur ad Deum meritorie, eadem ratione alter converteretur; ergo si quidam stetissent, pari ratione et alii.

3. Item, dicit Augustinus, in Enchiridion: "Sici factus est homo rectus ut manere in earectitudine posset non sine divino adiutorio, et suo fieri perversus arbitrio" ; sed haec rectitudo fuit gratiae gratis datae ipsi naturae. Si vero habuisset gratiam gratum facientem, ex adiutorio illius gratiae posset manere in illa rectitudine; ergo non habuit homo a principio adiutorium gratiae gratum facientis; ergo nec angelus.

4. Item, creati erant in tali statu, in quo indifferentes essent ad bonum et ad malum, ut si vellent converterentur, si vellent averterentur ; sed haec indifferentia est naturalium, non gratuitorum; ergo angeli conditi erant tantum in naturalibus.

[Solutio]: Ad quod dicunt quidam quod angeli creati erant in naturalibus et conditi in gratuitis.

[Ad obiecta]: 1. Ad obiectum autem in contrarium primo, dicunt quod non est contrarium quod primo creata fuit angelica natura informis et postea, formata, facta est lux. Secundum enim opinionem Augustini hic prius et posterius non referuntur nisi ad ordinem naturae, non ad ordinem temporis, et sic simul creati sunt in naturalibus et conditi in gratuitis. Secundum autem opinionem aliorum Sanctorum prius et posterius dicitur in tempore, et sic prius erant creati in naturalibus et post in gratuitis conditi. Aliqui tamen, qui illud opus primae diei de ipsa luce facta referunt ad confirmationem —— unde divisio lucis a tenebris est separatio confirmatorum in bono a confirmatis in malo — dicunt angelicam naturam esse informem, quia nondum habuit confirmationem, sed non dicunt esse informem, quia non habuit formam gratiae, et hoc modo simul creati erant in naturalibus et gratuitis. Quantum ergo ad duas opiniones sustineri potest nec est contrarium quod dicit Augustinus, quia non intelligitur de hoc quod est prius et posterius tempore, sed natura sive origine.

2. Ad secundum dicendum quod, licet angeli boni et qui nunc sunt mali sint conditi in gratuitis, nihilominus remanebat apud eos libertas arbitrii, secundum quam illi poterant persistere in gratia ex dono Dei et isti cadere a gratia, et hoc non fuit ex parte gratiae, sed ex parte voluntatis, cuius erat persistere in bono vel cadere a bono. Et est similis responsio responsioni Augustini, qua respondet obiectioni iactae de duobus qui pares sunt in omnibus praeter hoc quod unus resistit peccato et alter cadit in peccatum; dicit enim quod hoc est ex ipsa libera voluntate, quae facit quod in se est ut ad bonum convertatur vel deficit a bono ad quod posset converti: sicut enim est in hominibus duobus; quorum uterque habet gratiam, unus cadit per peccatum, alius vero non cadit, ita potuit esse in angelis.

3. Ad tertium dicendum quod, licet homo vel angelus factus sit rectus, non tantum rectitudine naturae, sed rectitudine gratiae, non tamen ex illa rectitudine accepit perseverantiam, sicut ostendit Anselmus. Sicut enim homo, etsi habeat gratiam gratum iacientem, non tamen habet donum perseverantiae, quo non possit cadere a bono, habet tamen donum gratiae, cui si adhaereat, manebit in bono: ita angeli, licet haberent gratiam gratum facientem, non tamen habuerunt donum perseverantiae quo in bono confirmarentur, sed habuerunt donum gratiae quo in bono possent permanere.

4. Ad ultimum dicendum quod, licet creati essent secundum quamdam indifferentiam ad bonum et malum, hoc modo ut possent scilicet converti et averti si vellent, tamen poterant et ii et illi habere gratiam. Licet enim gratia inclinet liberum arbitrium ut convertatur ad bonum, nihilominus tamen sibi relinquitur ut adhaereat gratiae sequendo eam vel repellat eam cadendo in peccatum.

Alii vero sustinent aliam partem, exponentes auctoritates, quae expresse loquuntur de gratia, pro gratia gratis data.

[Ad obiecta]: f. Ad id vero quod obicitur quod liberum arbitrium erat in tali statu, in quo potuit transgredi praeceptum, propter quod etiam erat in statu in quo poterat implere: dicendum est secundum hoc quod non est simile. Transgredi enim est ex ipso libero arbitrio creato de se, implere vero est ex libero arbitrio informato per gratiam; potuit tamen facere quod praeceptum erat, sed ad hoc quod meritorium esset, requirebatur gratia gratum faciens, quam habere poterat si se inclinaret.

g—h. Similiter responderi posset ad hoc quod obicitur de dilectione per auctoritatem Augustini, in libro De fide ad Petrum. Ad hoc enim "creavit ut prae se Deum diligeret", nec tamen oportet quod in creatione sit datum ut prae se Deum diligat et super omnia cum ceteris circumstantiis quae requiruntur ad motum caritatis. —Si vero obiceretur quod si in solis naturalibus creatus esset angelus, non posset mereri confirmationem ex illo statu: respondendum est quod ex illo statu non mereretur confirmationem nisi superadderetur gratia; unde secundum hoc oporteret ponere triplicem statum: naturae, gratiae et confirmationis. Respondendum est secundum hoc quod hoc non videbitur inconveniens: natura enim inclinatur ad gratiam, gratia vero meretur confirmationem; quod in rationali creatura manifestum est.

i. Ad id vero quod obicitur per similitudinem de homine, responderi potest idem de homine et angelo. Unde sicut auctoritates, quae loquuntur de gratia data angelis a principio, exponuntur de gratia gratis data secundum hanc opinionem, ita auctoritates, quae inveniuntur de homine, possent secundum eamdem rationem exponi.

k. Ad illud quod obicitur quod de angelo dicitur, Ezech. 28,12, in paradiso: "In deliciis paradisi", etc., dicendum quod istud intelligitur de gratia gratis data. — Et si quaeratur propter quid ratione talium gratiarum dicatur fuisse "in deliciis paradisi": dicendum est quod hoc fuit ratione status innocentiae, in quo attenditur quasi quaedam beatitudo.

Videtur autem melius dictum quod nunquam habuit gratiam gratum iacientem, hac ratione: natura rationalis naturaliter semel vertibilis est de se, non pluries, nisi ex unione cum aliquo alio, sicut est de anima rationali, quae, separata a corpore, necessario permanet in statu in quo erat ante separationem. Unde angelica natura semel vertibilis est; unde semel aversa a Deo semper permanet in aversione, conversa ad Deum semper permanet in conversione; sed constat quod angelus, habens gratiam gratum facientem, non potest non converti ad Deum, conversus semel non potest aversus esse. Ex quo patet quod angeli apostatae nunquam habuerunt gratiam gratum facientem.

PrevBack to TopNext