Text List

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 1, Q. 1, C. 3

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 1, Q. 1, C. 3

DE LOCO IN QUO ANGELI CREATI SUNT.

Tertio quaeritur de loco in quo angeli creati sunt. Circa quod quaeritur: Primo, si necesse fuit esse locum corporalem in quo crearentur; secundo, si fuit convenientia quod fuit illud corpus, utrum caelum empyreum vel aliquod aliud corpus; tertio, si fuit caelum empyreum, qua ratione dicitur esse repletum angelis.

ARTICULUS I

Si necesse fuit esse locum corporalem in quo crearentur angeli.

Ad primum sic obicitur: 1. Angelus est substantia incorporea, non indigens corpore in suo esse ; substantia vero quae non indiget corpore in suo esse, non indiget corpore in suo fieri: similiter enim se habet ad esse et ad fieri; ergo angelus non indiget loco in suo fieri; sed suum fieri est creari; ergo angelus non indiget loco in sua creatione.

2. Item, angelica substantia habet quemdam motum sive actionem, quae non determinatur loco ; sed nobilior est essentia rei quam suus motus vel actio; ergo essentia eius in suo fieri non indiget loco. -- Quod autem motus eius sive actio non determinetur loco, patet per Augustinum, Ad Orosium, dicentem quod spiritus increatus movet spiritum creatum per tempus, et non per locum: contingit enim reminisci praeteritorum et intueri praesentia sine loci determinatione, qui pertineat ad motum reminiscentiae vel motum contuitionis, et ita/motus substantiae spiritualis potest esse non per locum ; multo fortius ergo ipsa substantia in eius creatione non indiget loco.

3. Item, si non esset corpus, nihilominus substantia spiritualis separata quamdam assimilationem haberet ad Primum; cum ergo bonitas Dei esset supereffluens, etsi non esset corpus, nihilominus crearet angelum ad suae bonitatis in creatura declarationem ; sed hoc existente, non esset creatio angeli in loco — et intelligitur de creatione qua creatus est, non de creatione-actione ipsius Creatoris — ergo angeli non indigent loco in quo fuerunt creati.

4. Item, locus, qui est de necessitate ad fieri alicuius rei, dicitur principium generationis illius rei; sed corpus, cum sit ignobilius, non est principium fieri ipsius rei nobilioris, scilicet substantiae incorporeae quantum est de se separatae a corpore; ergo non indiget angelus corpore tamquam loco suae creationis.

Contra: a. Dicit ' Augustinus, in libro De anima et spiritu, quod "solus spiritus increatus est incircumscriptus", spiritus vero creati loco circumscribuntur ; sed illa quae circumscribuntur loco, proportionem habent ad locum.

b. Item , dicit Augustinus, De ecclesiasticis dagmatibus: "Ex eo corporeas dicimus intellectuales naturas, quod loco circumscribuntur" ; et similiter B. Bernardus, Super Cantica: "Liquet omnem spiritum creatum corporeo indigere solatio". Quod si est, erit proportio spiritus angelici ad corpus aliquod, ratione cuius dicentur angeli creati esse in loco.

c. Praeterea, non omnia corpora aequalis sunt dissimilitudinis respectu ipsius spiritus angelici, sed quaedam minus elongantur et quaedam minime: sunt enim quaedam corpora opaca et sunt quaedam corpora transparentia et sunt quaedam luminosa; "angeli vero", sicut dicit Dionysius, "sunt lumina intellectualia": est enim summa lux intellectualis, a qua descendunt lumina creata ; corpora ergo luminosa minime distant in ordine rerum a luminibus intellectualibus; cum ergo extra mundum nec sit operatio nec sit essentia, convenit ut lumina intellectualia in corpore luminoso collocentur.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod angeli licet secundum essentiam suam non dependeant a loco corporali, est tamene quaedam convenientia angelorum cum corporibus quibusdam, sicut dicit B. Bernardus, in 5 homilia Super Cantica, ratione ministerii et cuiusdam congruentiae in universo. Quod enim ratione ministerii, dicit B. Bernardus, in illa homilia: "Inferior superiorque spiritus propriis corporibus egent, sed tantum quibus iuvent, non inventur; sed pecus quidem ex debito servitutis et usus tantum temporalium corporaliumque necessitatum iuvando servit, ideoque ille spiritus et cum tempore transit et cum corpore deficit; angelus vero curat in libertatespiritus administrare officium pietatis, sese ministrum exhibens mortalibus, utpote suis in aeternum futuris civibus et coheredibus aeternae iucunditatis". Ex hoc patet et multis aliis rationibus quas ibi ponit, de quibus infra dicetur in Tractatu de assumptione corporum, quod angeli habent convenientiam ratione ministerii cum corporibus. — Ratione etiam congruentiae in universo. Habent enim corpora suos ornatus; inter vero istos ornatus est lux spiritualis et corporalis, quae inter se habent convenientiam. Unde super illud: "Et usque ad nubes veritas tua", dicit Glossa: "Caeli supra nubes sunt, in quibus caelis est sedes angelorum". Unde quasi quaedam congruentia est in universo inter lumina intellectualia et lumina corporalia.

[Ad obiecta]: 1. Ad primo ergo obiectum dicendum est quod, licet angelus non indigeat corpore ad sui esse et possit sine loco corporali creari, nihilominus tamen ratione dictae congruentiae in parte universi magis convenienti collocatur.

2. Ad secundum dicendum quod, cum angelus duplicem habeat actum, contemplationis et ministerii, ratione actus contemplationis, sicut dicit B. Bernardus, in praedicta homilia, non requirit corpus, ratione vero actus ministerii requirit. Unde illa ratio non concludit aliud nisi quod angelus ratione suae essentiae non dependet a corpore nec requirit corpus.

3. Ad tertium dicendum quod, sicut ibi concluditur, etsi non esset corpus, nihilominus posset creari angelus et in suo esse subsistere. Unde non propter hoc dicitur locus creationis, quia in ipsa creatione necessarius sit locus, sed quia creatum a principio suae conditionis ibi convenienter est collocatum.

4. Ad. quartum dicendum quod locus in quibusdam rebus corporalibus dicitur principium generationis, in incorporalibus vero non est principium generationis, sed potest esse principium aliquorum corporum, in quibus et cum quibus uniantur substantiae incorporeae ; unde, cum substantia incorporea separata est a corpore in esse, non requirit locum corporalem, qui est principium generationis, cum nullum habeat corpus cui uniatur sicut forma materiae.

ARTICULUS II

Utrum locus creationis angelorum fuerit caelum empyreum.

Secundo quaeritur, supposito quod fuerit convenientia locum esse corporalem in quo conditi essent angeli, quod fuit illud corpus.

Fuerunt autem qui dicerent creari in caelo empyreo propter hoc quod illud caelum est supremum caelorum et nobilissimum. Unde dicit Strabus: "Caelum non visibile firmamentum hic appellat, sed empyreum, id est igneum velintellectuale, quod non ab ardore, sed a splendore dicitur, quod, statim factum, repletum est angelis". Et Isidorus dicit in distinctione caelorum, et Glossa super illud Deuter.: "En Domini Dei tui est caelum et caelum caeli", quod supremum caelum est caelum angelorum; Ioannes vero Damascenus vocat illud caelum "continentiam visibilium et invisibilium", eo quod ipsum est supremum.

Quod autem non sint creati in illo caelo, videtur 1. per hoc quod dicitur Isai. 14,13: "Ascendam in caelum et similis eroAltissimo" ; sed ascensus dicitur esse respectu superioris loci eo in quo creatus est; ergo non fuit creatus in supremo loco; sed caelum empyreum supremus locus est; ergo non fuit creatus in caelo empyreo; pari ratione nec alii angeli.

2. Item, Augustinus, Super Genesim ad litteram, III libro: "Superior pars acris propter puram tranquillitatem caelo, cui collimitatur, communi pace coniungitur et eius vocabulo nuncupatur, in qua fortassis parte, si fuerunt ante transgressionem suam angeli transgressores cum principe suo, nunc diabolo, tunc archangelo, non mirum est si post peccatum in hanc sunt detrusi caliginem". Ex quo videtur accipi quod illi angeli creati fuerint in suprema et purissima parte aeris quae caelum empyreum dicitur; pari ratione et alii angeli.

3. Item, dicit Ioannes Damascenus, loquens de angelis cadentibus: "Ex iis angelicis virtutibus, qui praeeratterrestri ordini et cui terrae custodia aDeo commissa erat, non natura malus factus, sed bonus existens et in bono genitus, liberi arbitrii sui electione versus est ab eo quod est secundum naturam in id quod est praeter naturam". Si ergo custodia terrae deputata fuit illis angelis, convenit autem custodes approximari suae custodiae, angeli ergo illi loco approximati erant terrenae habitationis; sed caelum empyreum remotissimum est a terrena habitatione; ergo in initio creationis non conveniebat illos ibidem collocari.

Ad contrarium vero videtur facere auctoritas et ratio. a. Dicitur enim in Psalmo 103,26, super illud: "Draco iste, quem formasti", Glossa: "Secundum substantiam formasti, in qua bonus erat etin empyreo locatus".

b. Ad idem facit quod dicitur in Ezech. 28,14: "Posui te in monte sancta Dei", Interlinearis: "In paradiso, tertio scilicet caelo, ad quod Paulus raptus est" ; sed alibi dicitur quod tertium caelum caelum fuit empyreum; ergo positus fuit in caelo empyreo ab initio suae creationis: de illa enim positione loquitur ibi.

c. Hoc idem ratione potest persuaderi: Cum enim corpora sint ordinata et sit finitas in corporibus, erit aliquod supremum corpus; illud supremum corpus vocatur empyreum. — Quod enim sit corpus, patet ex auctoritate Strabi et Bedae, qui, in Glossis super principium Geneseos, de hoc loquuntur; sed supremum caelum est nobilius inter corpora; si ergo aliquod corpus congruat habitationi angelorum, illud erit supremum; ergo caelum empyreum convenit ut sit eorum habitatio.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod secundum praedictas auctoritates angeli creati in caelo empyreo sunt primo collocati.

[Ad obiecta]: 1. Ad obiectum autem primo in contrarium dicendum est quod ascensus iste, de quo dicitur in Isai.: "Ascendam in caelum" etc., non fuit ascensus corporeus, sed loquitur metaphorice, ut ascensus dicatur affectus rei excelsioris re illa quam habet. Unde affectus sive appetitus aequiparantiae divinae secundum quemdam modum dicebatur ascensus; si enim volebat ascendere ad caelum Trinitatis, hoc non erat ut de loco inferiori ascenderet ad superiorem, sed quod appetebat non esse sub alio et propriae potestatis esse: quod soli Deo convenit; caelum etiam Trinitatis non est corpus et non est aliud quam ipsa Trinitas; non tamen appetebat Lucifer esse eiusdem substantiae cum Patre, quomodo est Filius et Spiritus Sanctus. De affectu autem eius sive appetitu infra dicetur in proprio Tractatu.

2. Ad secundum vero dicendum quod id quod dicit Augustinus, in III libro Super Genesim, opinando dicit; unde addit dubitationis signum, dicens fortasse, et cum hac coniunctione si, quae notat similiter dubitationem. Et hoc accipit ex hoc quod quidam philosophi dicebant daemones habere aerea corpora et angelos similiter, ratione quorum corporum conveniebat eis ratio aeris vel in superiori parte, sicut bonis, vel in inferiori, sicut malis.

3. Ad tertium dicendum quod illud quod dicit Damascenus de custodia terrestris ordinis, non cogit dicere quod fuerint in loco propinquo terrenae inhabitationi, cum creati fuerint. Angeli enim, existentes in caelo, sunt custodes hominum qui sunt habitatores terrae; distantia autem localis huiusmodi non impedit quin possint cognoscere ea quae aguntur in terra secundum quod accipiunt a Verbo aeterno; vel ratione etiam perspicacitatis naturalis possunt etiam quaedam cognoscere praesentia, quae tamen remota sunt in loco.

ARTICULUS III

Qua ratione dicatur caelum empyream repletum angelis.

Tertio quaeritur de hoc quod dicitur caelum empyreum "sanctis angelis esse repletum", et dicuntur sancti angeli vel propter bonitatem innocentiae vel propter sanctitatem gratiae, non quia adhuc essent confirmati.

Videtur autem quod non convenienter dicatur caelum esse repletum: 1. Illud enim dicitur replere aliud, cuius pars occupat partem et alia pars aliam, ut non sit vacuum ; sed angeli, cum sint substantiae incorporeae, non habent partem et partem quantitativam; ergo non sunt repletivi loci corporalis.

2. Praeterea, repletum dicitur illud cuius plenitudini non potest fieri additio ; sed caelum empyreum non fuit sic repletum angelis ut ei nulla posset fieri additio: possent enim creari alii angeli et in caelo empyreo collocari.

3. Item, repletio corporis, quam facit angelus, non est ad modum corporis replentis aliud corpus, sicut aqua replet vas, nec sicut anima replet corpus, ut tota sit in toto corpore et extra non possit esse sicut forma alterius corporis: non enim angelus est forma corporis quod replet; nec sicut Deus dicitur replere mundum, Ierem. 23,24: "Caelum et terram ego impleo": haec enim impletio est, quia essentialiter est in rebus, conservans res in esse. Quo ergo modo dicitur caelum ab angelis repleri?

4. Praeterea, si caelum dicitur repletum angelis, quibus angelis dicitur repletum? propter illud verbum quod dicit Beda: "Mox ut caelum creatum est, abangelis sanctis repletum est". Aut enim intelligitur hoc de angelis communiter aut tantum de bonis. — Quod non de angelis bonis tantum, videtur: nondum enim facta fuit divisio lucis a tenebris, in qua divisione intelligitur divisio sanctorum angelorum a reprobis. — Si vero intelligatur de angelis communiter, tam ii quam illi dicebantur caelum replere; ergo cadentibus malis angelis, ad hoc quod non esset vacuitas in caelo, essent alii angeli substituendi: repletio enim illa aliquid faciebat in caelo; ergo defectus plenitudinis esset quaedam imperfectio; non autem convenienter dicitur quod nobilissimum corpus et supremum imperfectionem haberet in esse vel in bene esse, cum inferiora corpora obtinuerint perfectionem utroque modo.

5. Praeterea, ex hoc quod dicitur quod caelum, statim ut factum est, repletum est angelis, aut ita intelligitur quod angeli prius essent tacti sine loco et postea illum locum repleverint — quod non videtur, eo quod nihil sit creatum ante caelum et terram, sicut habetur ex una expositione eius quod dicitur: In principio creavit Deus caelum et terram — aut posterius facti sunt: et hoc non videtur ex ipsa intentione auctoritatis, quia dicitur quod "caelum statim repletum est, ut factum est" ; unde videtur designare quod tempus non interciderit. Ex quo derelinquitur quod simul creati sunt cum caelo. Sed videtur—per simile quod hoc non sit verum: prius enim facta est habitatio, in qua debebant homines habitare, quam homines qui debebant habitare; similiter prius facta est habitatio volatilium quam ipsa volatilia et sic de aliis; ergo videtur quod, conveniat caelum prius fieri tamquam habitationem et postea angelos tamquam habitatores.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod caelum empyreum dicitur repletum angelis propter ipsam sufficientiam et congruitatem ornatus; sufficientia autem dicitur esse secundum numerum eorum qui ordinati sunt ad Deum.

[Ad obiecta]: 1. Ad id vero quod obicitur de repletione, dicendum quod non accipitur repletio eo modo quo corpus dicitur replere aliud corpus: non enim angelus habet partes quantitativas; sed dicitur repletio quoad congruentiam ornatus et sufficientiam ordinatorum a Deo.

2. Ad secundum dicendum quod repletio dicitur caeli, non quia non possit fieri additio -— possent enim plures animae glorificari quam fuerit casus angelorum, et ita additio fieret super repletionem iam dictam — sed dicitur repletio, quia de numero angelorum non fiet additio, non quia non possit secundum Dei beneplacitum.

3. Ad tertium dicendum quod non est repletio illa ad modum repletionis corporis nec ad modum quo anima replet corpus nec quo Deus replet mundum, sed quoad sufficientiam illorum angelorum qui immediate Deum contemplantur; non quod alibi non possint Deum contemplari illi qui sancti sunt, sed quia ille locus dicitur convenientior, secundum illud quod dicit Damascenus quod Deus dicitur esse in caelo, quo manifestior est eius operatio; sed dicitur esse repletio quoad sufficientiam in multitudine illius creaturae in specie et quoad ornatum caeli.

4. Ad quartum dicendum quod repletio illa dicitur [de] angelis ipsis creatis, qui tunc habebant sanctitatem innocentiae. Licet autem aliqui postea ceciderint, nihilominus erit reparatio illius ruinae angelicae et perficietur numerus quoad animas sanctas quae substituentur, et ita erit omnimoda repletio. —— Et si dicatur quod interim sit vacuitas vel imperfectio, quod indecens est corpori nobilissimo: dicendum quod ex hoc nulla est indecentia illi corpori, sed illis angelis qui ceciderunt, sicut si fiat palatium pulcherrimum aliquibus amicis alicuius regis, et illi postea delinquunt, propter quod expelluntur, indecentia est expulsis, non palatio a quo expelluntur: remanet enim in sua pulcritudine. Nec legitur in Scriptura Sacra quod caelo empyreo daretur ita ornatus sicut firmamento vel aeri vel aquae vel terrae: cum enim sit uniforme in luminositate, habet suum ornatum in se, a quo non deficiet.

5. Ad quintum dicendum quod creatio angelorum non fuit ante creationem caeli, sed simul cum ipso caelo empyreo. Nec est simile de habitatione humana et angelica: habitatio enim humana secundum quamdam expositionem Sanctorum prius facta est et postea homo qui debebat inhabitare; homo enim propriam habuit formationem de limo terrae; ergo oportuit quod prius esset terra ; angelus autem ad sui creationem non indigebat materia praeexistente, nec corporali nec spirituali, et ideo non requirebatur ut caelum prius esset creatum tamquam ex cuius parte fierent angeli. — Et si obiciatur de anima hominis, quae de nihilo facta est: respondendum quod ipsa non dicitur habere habitationem nisi in quadam ordinatione ad suum corpus. Quod enim animae sanctae post separationem a corpore habitant in caelo, hoc non est nisi quia tunc sunt "sicut angeli Dei", sed non est ille locus qui competat ab initio conditionis ipsi animae existenti in corpore: animae enim existenti in corpore habitatio terrena primo deputatur. Nec fingendum est, sicut quidam finxerunt, quod animae sint simul creatae in caelo cum angelis et postea unaquaeque descendat ad corpus terrenum sibi deputatum, sed creando infunditur et infundendo creatur.

PrevBack to TopNext