Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 2, Q. 1, C. 1
Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 2, Q. 1, C. 1
AN SIT ANGELUS
Circa primum videtur quod non sit angelus: 1. Nam quidquid est habet ordinem in universo; sed angelus non videtur habere ordinem in universo, quia aut haberet ordinem infra hominem aut supra aut esset in pari ordine cum eo. Non supra, quia sicut dicit Augustinus, inter Deum et animam rationalem, prout est ad imaginem et similitudinem Dei, nihil est medium; sed si esset supra, esset medius inter hominem et Deum. Similiter infra aut in pari non videtur competenter ordinari, quia constat quod nobilioris conditionis est quam homo; nobiliori vero, secundum quod huiusmodi est, debetur locus nobilior et superior; videtur ergo quod non possit habere ordinem in universo, et ita nec esse.
2. Praeterea, a et Remigius et etiam Augustinus et fere omnes Sancti volunt quod quaecumque sunt, sint propter hominem; ergo et angelus; si ergo est, ergo determinatur esse eius ratione actuum quos habet in ordinatione ad hominem aut ratione alicuius illorum; sed propter hominem non habet nisi actus istos: revelare, custodire, ministrare; sed necessitas sui esse aut sui ordinis non videtur determinari ratione istorum actuum aut alicuius eorum: quia non ratione duorum primorum, quia illi ad superiorem pertinent, et ostensum est superius quod supra hominem non potest habere ordinem in universo; similiter ratione ministerii, quia ministrare est inferioris; cum ergo ministrare conveniat ei ratione hominum, secundum quod dicitur ad Hebr. 1,14: "Omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui hereditatem capiuntsalutis", ratione eius competeret ei solum locus inferior, qui tamen ei non competit, sicut ostensum est, et ita, ut prius, videtur quod non habeat ordinem in universo.
3. Praeterea, eiusdem causae est dare esse rei et custodire eam in esse et etiam revelare ei revelanda et dare ei quae sunt necessaria ei, ita quod ministerio alterius non indigeat, dummodo sit causa sufficiens nec indigens aliquo tamquam medio in suis operationibus; sed Deus est huiusmodi causa respectu hominis; ergo non indiget aliquo medio quoad praedicta; quare nec angelo; ergo non est ponendum esse angelum propter hominem; quare nec esse, cum omnia sint propter hominem, ut dictum est.
Sed contra.: a. Ordinem .creaturarum secundum superius et inferius est ponere in universo secundum approximationem maiorem et minorem ipsarum ad Deum, secundum quod maiorem et minorem habent similitudinem ad ipsum ; sed cum ipso habent maiorem similitudinem aut minorem secundum quod magis suam bonitatem communicat secundum quod contingit recipere ex, parte creaturae; sed est substantia intellectualis, habens similitudinem cum ipso, quae ad eius imaginem facta est, sicut anima, quae est unibilis corpori et quoad hoc non habet similitudinem cum ipso; sed constat quod si est substantia intellectualis non unibilis corpori, quod haec maiorem habebit similitudinem cum Deo ratione eius quod est corpori non unibilis; et ex parte creaturae non est repugnantia quin talis possit inveniri; cum ergo Deus velit suam bonitatem communicare creaturae, videtur quod huiusmodi substantiam sit necesse esse in universo aut aliter esset imperfegtio in umverso ; huiusmodi autem substantiam vocamus angelum; quare videtur quod ad perfectionem universi necesse sit ponere angelum et supra hominem in universo ordinari.
b. Item, ad idem: anima habet intellectum possibilem, qui recipit ab inferiori, sicut a phantasmatibus, et intellectum agentem, secundum quem recipere potest a superiori ; sed nobilior et etiam plus habens similitudinem cum Deo est substantia intellectualis recipiens a superiori solum; ergo ad perfectionem universi necesse est huiusmodi substantiam ponere; haec autem est angelus; ergo etc.
c. Item, Philosophus, in libro De causis: "Est quaedam substantia, cuius substantia est in aeternitate et actio estin tempore, ut anima; quaedam, cuius substantia et actio est in tempore, ut substantia corporea; et quaedam, cuius substantia et, actio est in aeternitate", et hoc congruit ad perfectionem universi: ex quo in universo est reperire reliqua duo genera substantiarum, est et reperire tertium; huiusmodi autem substantia est angelus; quod patet, quia ibi accipit aeternitatem pro aevo, cum in eodem libro dicat quoddam esse esse ante aeternitatem; et constat quod non potest accipere aeternitatem nisi pro aevo; ergo necessarium est ponere angelum.
d. Item, quod angelus sit, sumitur ex motu caelorum Cum enim moveantur a causa extrinseca, causa vero extrinseca sit substantia separata, non est autem aliqua substantia creata separata a corpore praeter angelum, ergo angelus movet; ergo angelus est in universo.
e. Item, hoc ostenditur ratione necessitatis humanae. Cum enim habeat imperfectionem multiplicem ad modum parvuli — habet enim imperfectionem ex parte animae, habet etiam imperfectionem ex parte corporis — ergo indiget custode in bono et tutore a malo; sed custos sive tutor, in quantum huiusmodi, superior est parvulo; ergo illa substantia est superior; et creata, cum hoc sit quoddam ministerium ; non nisi angelus; ergo necesse est angelum esse. Et hoc est quod dicitur Isai. 62,6: "Super muros tuos, Ierusalem, constitui custodes" ; et quod angelus Tobiae debebat eum custodire euntem et revertentem, sicut dicitur Tob. 5,15.
Solutio: Concedendum est quod angelus sit. Unde de eius effectibus satis habetur in Veteri Testamento et Novo.
[Ad obiecta]: 1-2. Ad ea vero quae obiciuntur in contrarium, intelligendum primo est quod est angeli ad hominem superioritas, inferioritas et paritas, quoad diversa tamen. Quoad hoc quod solus Deus non solum est principium creaturarum, sed etiam tinis, ita et homo est finis creaturarum, est homo quodammodo superior. Secundum vero quod homo dicitur esse ad imaginem Dei, non est angelus eo superior dignitate quoad hoc, sed quantum ad memoriam, intelligentiam et voluntatem est inter ipsos paritas, secundum quod ratione horum determinatur absolute imago Dei in ipsis. Sed quoad actum intelligendi est angelus superior dignitate, quia habet simpliciorem modum in intelligendo quam homo. Et bene concedimus quod angelus datus est homini ad custodiam et ei multa revelat: unde quodammodo est ei subiectus quantum ad intellectum, non tamen simpliciter, sed soli Deo, cuius solummodo est dare esse, est simpliciter subiectus. Unde angelus non dicitur, dator sed ministrator. — Ad hoc quod obicitur quod angelus est simpliciter inferior homine, cum ministrare ad inferiorem pertineat: dicimus quod non propter hoc habetur quod in homine resideat aliqua dominatio respectu angeli, sed quod illud ministerium sit ad utilitatem hominis. Unde proprie ratione huius ministerii est minister Dei, non hominis. — Ad alia vero dicendum est quod angelus ratione ministerii ordinatur ad hominem, non tamen ratione contemplationis intimae, qua Deum contemplatur, sed ordinatur supra hominem, et ita ordinem habet in universo utroque modo, sed differenter.
3. Ad id vero quod obicitur quod eius est custodire cuius est dare esse: dicendum quod eius est custodire auctoritate et illuminare auctoritate et ita de aliis, nihilominus tamen habet ministros: sicut est de rege magno, qui auctoritate custodit ea quae sunt in regno suo, nihilominus vero habet particulares custodes, qui diversis custodiis sunt deputati.
On this page