Text List

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 2, Q. 1, C. 2

Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 2, Q. 1, C. 2

QUID SIT ANGELUS GENERE.

ARTICULUS I.

Utrum angelus sit lumen spirituale ex conditione suae naturae.

Secundo quaeritur quid sit angelus genere. Utrum sit lumen spirituale ex conditione suae naturae.

Quod. videtur 1. per hoc quod dicit Dionysius, in libro De divinis nominibus: "Daemones integri sunt et clarissimi, etsi ipsi non vident, claudentes ipsius boniinspectivas virtutes" ; sed constat quod huiusmodi claritas non contingit ex aliquo accidenti supra naturam: dico autem naturam, primam rerum institutionem; sed esse clarissimum non convenit nisi lumini; ergo angeli ex sua prima institutione naturali sunt lumina.

2. Item, Dionysius, in eodem libro: "Angelus est imago Dei, manifestatio occulti luminis, speculum purum, splendidissimum" ; sed quod est splendidissimum, ratione luminis dicitur huiusmodi; ergo angeli sunt lumina sive luminosi.

3. Item, Dionysius, loquens de angelis, in libro De hierarchia angelica, dicit quod angeli sunt lumina "a Patre luminum descendentia".

4. Item, Ioannes Damascenus, in 2 distinctione: "Lumen creatus est a Conditore et bonusfactus". Ergo angeli --ex ipsa conditione sunt lumina; et constat quod loquitur de lumine intellectuali; unde praemittitur: "Bonum est lumen intelligibile angeli" ; ergo ex sua conditione sunt lumina intellectualia.

5. Praeterea, sicut dicit Ambrosius, luminis est manifestare se et alia; sed hanc proprietatem habet angelus ut se manifestet et sic ab alio cognoscatur et alia faciat cognoscere; ex quo praesumitur quod angeli sunt lumina, cum proprietatem lumini convenientem habeant.

6. Praeterea, cum dicitur in Gen.: "Fiat lux, et facta est lux", lucis nomine, secundum quod exponit B. Augustinus, designatur angelica creatura; ergo angeli sunt lumina.

Contra: a. Lumen non potest fieri tenebra; sed angelus potest fieri tenebra spiritualis per peccatum; unde Damascenus: "Malum est tenebra intelligibilis: aversi enima summo lumine, facti sunt tenebrae". Ergo angeli de sui natura non sunt lumina.

b. Item, cum dicitur: "Deus divisit lucema tenebris", nomine lucis designantur angeli sancti, nomine tenebrarum angeli qui ceciderunt per peccatum ; ergo angeli de sui natura indifferentiam habent ad lucem et tenebras; ergo non sunt de sua natura prima lumina.

c. Praeterea, locus et locatum sunt proportionalia ; sed loco tenebroso proportionantur daemones; ergo sunt tenebrosi; unde et dicuntur angeli tenebrarum, sicut habetur ad Eph. ultimo, 12: "Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus rectores tenebrarum harum". Ergo angeli de sua natura non sunt luminosi.

d. Praeterea, si essent in sua natura lumina mali angeli, cum se ipsos cognoscant, cognoscerent se esse luminosos; sed cognoscendo se esse luminosos, sequeretur delectatio; talis autem non est in angelis malis; ergo angeli non sunt de sua natura lumina.

Solutio: Ad quod dicendum quod duplex est lumen, scilicet naturae et gratiae; quod etiam dicitur lumen naturae, hoc etiam est donum Dei: unde utraque lumina ad donum Dei pertinent, sed differenter. Unde, in libro De divinis naminibus: "Data ipsis angelica dona nequaquam ipsa mutata esse dicimus" ; sed hoc intelligitur de dono naturae, quod non ex toto mutatum est; sed donum gratiae, supposito quod habuerint gratiam gratum facientem, omnino est ablatum.

[Ad obiecta.]: 1. Ad obiectum autem primo dicendum quod illud quod dicit Dionysius, in libro De divinis nominibus, intelligitur de lumine naturae, non de lumine gratiae gratum facientis. Unde nihil prohibet daemones esse clarissimos quantum ad ipsum lumen naturae, quod est in ipsa perspicacitate intelligentiae, et nihilominus esse non videntes, propter defectum gratiae gratum facientis, quam non habent, propter fastum elationis in quem ceciderunt.

2. Ad secundum dicendum quod auctoritas B. Dionysii intelligi videtur de angelo iam habente formam gratiae, propter hoc quod dicitur "speculum splendidissimum" ; si tamen accipiatur pro splendore naturae, angelus dicitur esse "speculum splendidissimum", id est valde splendidum, propter resultationem cuiusdam lucis creatae a luce increata. Quod autem dicitur "manifestatio, occulti luminis", hoc intelligitur propter hoc quod lumen divinitatis dicitur occultissimum, manifestatio autem eius est in lumine intelligentiae angelicae primo.

3. Ad tertium dicendum quod illud quod dicitur quod angeli sunt lumina, intelligitur de angelis illuminatis per gratiam; sic enim procedit tractatus De hierarchia angelica: loquitur de ordinibus angelorum prout iam habent gratiam gratum facientem.

4. Ad quartum dicendum quod verbum Ioannis Damasceni potest intelligi vel de lumine naturae vel de lumine gratiae gratum facientis, quod datum fuit a principio, supposito quod angeli habuerint gratiam gratum facientem quam cit fuerunt creati.

5. Ad quintum dicendum quod intentio B. Ambrosii refertur ad hoc quod intelligitur de lumine naturae. Quod enim se potest cognoscere et alia, hoc refertur ad lumen naturae: angelica enim intelligentia, etsi non adsit gratia, habet potentiam cognoscendi se et alia.

6. Ad sextum dicendum quod intelligitur conditio angeli dupliciter: quantum, ad esse et quantum ad bene esse. Quantum autem ad esse, intelligitur conditio angeli in conditione caeli; quantum ad bene esse in conditione lucis, sicut dicit ibidem Glossa: fieri enim lucem nihil aliud est quam angelicam creaturam converti ad lumen aeternum, ut cuius habeat similitudinem, et in eo habeat desiderium perseverandi.

ARTICULUS II

Qua ratione angelus dicatur substantia

Adhuc etiam quaeritur quid sit angelus genere. Est enim duplex genus: quantum ad esse pure naturale et quantum ad esse gratuitum. Quod enim dicitur lumen, hoc pertinet ad esse gratuitum; quod vero dicitur substantia a Damasceno, pertinet ad esse naturale. Quaeritur ergo: cum non sit accidens, eo quod in nullo alio est sicut in subiecto, erit substantia — substantia autem dicitur tripliciter: materia et forma et quod est ex iis ; additur etiam quarta differentia, ut substantia dicatur illud quod pertinet ad quidditatem rei —- quaeritur ergo utrum angelus sit substantia isto modo vel illo.

1. Quod autem non dicatur substantia-materia, sic ostenditur: Substantia-materia receptiva est formarum, quae cum ipsa faciunt unum in natura: sed si angelus est receptivus alicuius formae, non erit receptivus formae quae faciat unum natura cum angelo; ergo angelus non est substantia-materia. —— Nec est substantia-forma, cum substantia-forma perficiat aliquam materiam; praeterea, forma inest materiae secundum quemdam modum nec habet rationem per se subsistendi ; angelus autem nullum istorum habet; ergo non dicetur substantia-torma. — Nec dicetur substantia quae est ex iis: substantia enim quae est ex iis, est composita; angelus autem simplicitatem habet respectu materiae, simplicitatem etiam habet respectu formae, cum utraque ratio sit entis compositi corporalis ; non ergo angelus est substantia composita.

2. Si vero torte dicatur quod angelus habet in se compositionem materiae et formae, et ei attestatur quod habet potentiam recipiendi et agendi - secundum hoc obicitur quod pari ratione forma angeli erit composita, quia habebit rationem potentiae receptivae a Deo et activae in creaturas; quod cum falsum sit, eo quod in infinitum oporteret abire secundum hunc modum, non ergo erit angelus substantia composita propter hanc rationem. — Ita nec erit substantia quae exprimit rei quidditatem. Haec enim non convenit absolute, sed respective: dicitur enim definitio alicuius substantia definita, quia continet quidditatem eius; sed isto modo non dicitur angelus esse substantia, cum ad nihil aliud referatur per hunc modum. Non ergo dicetur angelus esse substantia aliquo modorum praedictorum.

3. Praeterea, supposito quod sit substantia, aut est substantia simplex aut composita. -— Quod sit simplex, videtur per comparationem ad animam. Cum enim anima simplex dicatur, sicut habetur in libro De anima et spiritu, angelus autem subtilioris essentiae sit quam sit anima, erit ergo angelus Simplex. — Quod autem anima sit simplex, dicit Damascenus ponens talem rationem: "Anima est substantia vivens, simplex et incorporea" ; et in libro De anima et spiritu 7: "Anima est substantia spiritualis, simplex etindissolubilis".

4. Praeterea, angelus est subtilioris essentiae quam sit punctus; punctus autem dicitur esse simplex ; ergo multo fortius angelus est simplex.

Contra: a. In omni quod est citra Primum, differt quod est et quo est ; sed angelus est citra Primum; ergo in eo differt quod est et quo est ; sed omne in quo differt quod est et quo est, est compositum; ergo angelus est substantia composita.

b. Item, angelus habet vires secundum quas attenditur quod est imago, scilicet memoriam, intelligentiam et voluntatem ; sed vires sive potentiae non sunt ipsa essentia: nulla enim essentia est sua potentia nisi in Deo; ergo essentia angeli non est suae vires; ergo angelus est substantia composita.

c. Item, quaecumque conveniunt genere secundum rationem, secundum esse naturae convenit quod habeant materiam: genus enim respondet materiae ; ergo, cum substantia, quae est angelus, conveniat cum corpore in genere, habebit rationem materiae; sed si habet rationem materiae, habebit rationem formae; ergo angelus est substantia composita.

Solutio: Ad quod dicendum quod, licet secundum quosdam philosophos intelligentia, quae dicitur angelus, sit forma sine materia, videtur tamen dicendum quod sit compositum ex materia et forma. Quod si aliquibus videbitur quod sit forma per se ens sine materia, habebit compositionem ex quo est et quod est, cum utroque modo dicatur compositum aliquo genere compositionis.

[Ad obiecta]: 1. Ad primo obiectum in contrarium dicendum: licet angelus habeat simplicitatem respectu materiae corporalis et formae, quae simplices sunt in genere suo, nihilominus tamen compositus est in se, sed respective simplex. Quod enim dicitur simplicior iis, hoc est quia habet esse spirituale, quod non habet forma huiusmodi corporalis vel materia. Materia autem dicitur simplex, quia non resolvitur ad aliam materiam, et forma prima, quia non resolvitur in aliam formam, et ita alio et alio modo dicitur utrobique simplex.

2. Ad secundum dicendum quod hoc posito quod angelus habeat materiam et formam spiritualem, non est sic in forma sua ut pari ratione habeat utramque potentiam receptivam et activam sicut angelus. Nam forma dicitur habere receptivam potentiam ut recipiat esse a Deo; sed angelus praeter illam potentiam, quae convenit creaturae in quantum huiusmodi, habet propriam potentiam ut recipiat formas intelligibiles, quam non habet illa forma de se.

3. Ad tertium dicendum quod, cum dicitur angelus simplex aut anima simplex, comparative dicitur respectu inferioris dignitate, quae plus habet de compositione.

4. Ad id vero quod obicitur de angelo respectu puncti: dicendum quod nec punctus nec angelus omnimodam habet simplicitatem, sed punctus dicitur simplex in genere magnitudinis, compositionem tamen essentiae habet respectu rei incorporalis. Similiter angelus, licet dicatur simplex respectu animae, nihilominus dicitur habere in se proprie compositionem.

c. Ad id vero quod obicitur de modo compositionis angeli quod habet communem materiam cum corpore, sicut dicitur habere genus commune: dicendum quod hoc falsum est. Licet enim in hoc conveniant quod utrumque dicitur habere materiam secundum suum modum, non tamen eamdem: non enim est eadem materia corporalium et spiritualium, sicut infra ostendetur in Tractatu de operibus sex dierum. Unde ex hoc est genus commune, quia aliqua ratio materialis communis est secundum rationem, non quod eadem sit materia.

PrevBack to TopNext