Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 1, Q. 1, C. 3
Ia-IIae, Inq. 2, Tract. 3, S. 1, Q. 1, C. 3
UTRUM IN ANGELIS SIT UNA POTENTIA VEL PLURES.
Et videtur quod una sufficiat: 1. Cum enim angelus sit creatura, procedens a Primo secundum primam assimilationem, quam congruit naturaliter esse in creatura, in Deo autem sic est quod per unam potentiam agit omnia quae agit, non per multiplicem, erit tunc in angelo quod assimilabitur in hac perfectione, quod omnia, quae aget, una potentia aget.
2. Item, perfectius est facere uno quam pluriribus ; cum ergo summa perfectio, conveniens secundum naturam creaturae, sit in angelo, unica potentia aget, non pluribus.
Contra: a. In quocumque differens est potentia ab essentia et est compositum, necesse est esse plures potentias; eo enim quod potentia differt ab essentia, necesse est quod sit ab essentia; et quia essentia est composita, ratione utriusque habet potentiam; ergo, cum angelus sit essentia composita, in quo differt potentia ab essentia, habebit necessario plures potentias.
b. Item, angelus est procedens a Deo uno et trino per primam assimilationem creaturae ; ergo habet aliquid quod respondet unitati essentiae divinae et Trinitati personarum; sed unitati essentiae respondet essentia; ergo Trinitati personarum respondebunt aliqua alia; nonnisi potentiae; ergo ad minus erunt tres potentiae: cognoscitiva, affectiva, motiva.
[Ad obiecta]: 1. Ad primo obiectum dicendum quod, licet angelus procedat a Primo secundum primam assimilationem creaturae naturaliter congruentem, non tamen habet unitatem sive singularitatem potentiae: est enim creatura composita; sed si aliqua creatura est talis, scilicet habens unitatem potentiae, ipsa erit materia vel forma unita: materia enim non habet nisi potentiam ad formas, formae autem alicuius determinatae potentiae non est nisi perficere materiam in esse; sed hoc non est in compositis essentiis.
2. Ad secundum dicendum quod, licet perfectius sit uno agere quam pluribus, tamen non convenit angelo, qui est prima creatura in ordine naturali: obviat enim compositio, ratione cuius necesse est habere plures potentias, et hoc est ei perfectius quam quod materia habet unicam potentiam. Unde illa summa perfectio, qua omnia uno aguntur, non convenit nisi soli Deo, in quo est idem potentia et essentia et indivisa est potentia quemadmodum et essentia.
On this page